Praeambulum
Praeambulum
Ad intelligentiam huius partis quaeritur de clavibus secundum quod spectant ad forum poenitentiale. Et circa hoc tria principaliter quaeruntur. Primo quaeritur de clavibus in generali. Secundo, de potestate ligandi et solvendi, quae est clavis principalis. Tertio, de scientia discernendi. Quantum ad primum quaeruntur duo. Primo quaeritur, utrum claves Ecclesiae datae sint Secundo, supposito quod sic, quaeritur ad quid datae sunt.
On this page