Dubia
Dubia
Dub. I.
In parte ista sunt dubitationes circa litteram. Et primo de hoc quod dicit quod alia in remedium sunt contra peccatum. Videtur enim male dividere haec sacramenta ab invicem, quia omnia sacramenta sunt in remedium contra peccatum.
Respondeo : Dicendum quod Magister non dicit simpliciter quod quaedam sunt in remedium ; sed dicit, quaedam sunt in remedium contra peccatum ; et alia sunt quae gratiam conferunt et ornant animam.
Ex hac autem divisione, quam ponit hic Magister, innuitur sufficientia sacramentorum. Quaedam enim est medicina praeservativa, quae cavet a morbo, sed non liberat ; et talis est Matrimonium. Quaedam est curativa, et ista liberat per gratiam ; et haec variatur secundum triplicem gratiam scilicet baptismalem, et sic Baptismus ; poenitentialem, et sic Poenitentia ; finalem, et sic Unctio Extrema. Quaedam autem est medicina confortativa. Duplici autem ex causa indiget homo confortari : vel propter difficultatem pugnae, et sic Confirmatio ; vel propter lassitudinem itineris, et sic viaticum Eucharistiae ; Ordo autem est ad ministrandum utrumque et ad confortandum modo utroque. Vel sic : confortatio et fulcimentum est tripliciter : aut confortatione virtutis, et sic Confirmatio ; aut subministratione cibi, et sic eucharistia ; aut fulcimento alicuius subsidii ; et sic est Ordo. Et sic patet quod divisio Magistri est recta et patet etiam ex hoc divisio sacramentorum. Differt iste modus assignandi sufficientiam a praeassignato, quoniam ille accipitur penes morbos, hic vero penes modos curandi.
Item, quaeritur : quare Magister sic ordinat ? Videtur enim quod ratio sua contradicat enumerationi quantum ad ordinem. Si enim Matrimonium est medicina praeservativa et prius etiam est institutum, videtur quod deberet primo de ipso agere. Similiter contra alia potest obici.
Respondeo : Dicendum quod Magister bene ordinat ; et ratio sui ordinis patet sic. Sacramenta enim quaedam respiciunt communiter omnes, et sic sunt quinque praecedentia ; aut aliquos specialiter, et sic sunt duo sequentia, scilicet Ordo et Coniugium ; et sicut commune ante speciale, sic prima quinque ante duo ultima Ordo enim in quinque primis patet ex se. Baptismus enim est ad vulnerum curationem, Confirmatio ad curationis habitae conservationem, Eucharistia ad curationis habitae et conservatae promotionem ; et quia non omnes qui recipiunt conservant semper, ideo est Poenitentia ad reparationem ; quintum est Unctio Extrema ad ipsius consummationem. Et ex hoc patet ordo et sufficientia illorum quinque quae respiciunt communiter omnes. Quae autem respiciunt speciales status, duo sunt : aut enim respiciunt perfectos et sic est Ordo ; aut infirmos secundum congruentiam, et sic est Matrimonium ; praeponitur autem Ordo propter sacramenti dignitatem. Vel, Ordo est personarum generantium spiritualiter, Matrimonium vero personarum generantium corporaliter ; et utraque necessaria est Ecclesiae, sed prima est de principali intentione, secunda ex consequenti. Et ita patet ordo.
Dub. II.
Item quaeritur de hoc quod dicit quod haec sacramenta non debuerunt ante institui, quia ex ipsius morte et passione virtutem sortita sunt. Videtur enim male dicere, quia sacramenta Veteris Legis et fides totam virtutem iustificandi habebant ex morte Christi. Item, videtur quod magis ex resurrectione, quia ad Romanos 4, 25 dicitur : "Resurrexit propter iustificationem nostram".
Dub. III.
Item quaeritur de hoc quod dicit : Baptismum Christi Ioannes suo baptismo praenuntiavit. Quae necessitas fuerit huiusmodi praenuntiationis ? Si dicas ut assuefaceret, quaero similiter : quare alia sacramenta non habuerunt assuefactoria ? Si dicas quod Baptismus difficilior est ad credendum, hoc non solvit, quia Eucharistia magnae difficultatis est magnae efficaciae.
Respondeo : Dicendum quod Baptismus congrue habuit praeambulum ; et ratio huius est quia est sacramentum primum et necessarium. Quia enim necessarium, oportebat omnes suscipere ; quia primum, ne homines inhabiles essent et imparati, oportebat quod praecederet aliquid simile. Non sic autem est in aliis sacramentis. Baptismus enim susceptus disponit ad cetera alia ; et ideo non indigent alia, immo assuefactorium Baptismi per consequens ad alia assuefacit.
Dub. IV.
Item quaeritur de hoc quod dicit quod hominis dictus est, quia nihil ibi agebatur quod non ageret homo. Videtur enim quod ratio illa nulla sit, quia dicitur Evangelium hominis, ut Ioannis et Matthaei, et tamen in Evangelio aliquid agitur quod non agit homo. Si dicas quod Evangelium dicitur nuntium et dicit quid exterius, et hoc est ipsius nuntiantis, non tantum mandantis ; obicitur de doctrina, quae dicitur esse docentis ; et tamen, ut dicit Augustinus, solus Deus docet intus.
Respondeo : Dicendum quod doctrina dicitur Petri, non quia Petrus totum agat effective quod ibi fit, sed quia nihil ibi fit quod Petrus non faciat vel effective, sicut verbum exterius, vel dispositive, sicut est eruditio interior. Melius enim docet bonus clericus quam malus ; non sic melius baptizat bonus quam malus.
Dub. V.
Item quaeritur de quod dicit : Baptismus Ioannis in nomine venturi tradebatur. Videtur enim falsum, quia Ioannes sciebat iam Christum venisse, cum baptizavit ipsum : ergo non in nomine venturi, sed eius qui venit potius baptizavit vel baptizare debuit.
Respondeo : Dicendum quod Dominus venisse dicitur quantum ad assumptionem carnis ; sed utilitas vel finis adventus determinatur quantum ad humani generis redemptionem et ipsius manifestationem ; et quoniam, licet Christus tunc assumpsisset carnem, tamen, quia nondum erat manifestatus, baptizabat in nomine venturi de futuro ; et ideo, quando Dominus se coepit per mirabilia manifestare, baptismus eius debuit cessare. Unde et Ioannes in carcere existens, volens ostendere discipulis suis suum ministerium impletum esse et baptismum cessasse, misit eos ad Christum, Matthaei 11, 3 : "Tu es qui venturus es ?" ut per verba Domini cognoscant discipuli venisse illum in cuius nomine baptizaverat Ioannes, et ideo, cum iam amplius non debeat dici venturus, sacramentum eius cessasse. Et haec est ratio quare Ioannes magis baptizavit in nomine venturi quam Christi, ut ostenderet baptismum suum ad tempus esse. Nam Christus semper Christus est, sed non semper venturus ; et ideo baptisma Christi, quod debuit semper durare, fuit in nomine Christi vel Trinitatis, sed baptisma Ioannis in nomine venturi.