Text List

Quaestio 3

Quaestio 3

A quo possit excommunicatio fieri.

Tertio quaeritur, a quo possit excommunicatio fieri.

Rationes principales

Et quod a solo habente clavem, ostenditur sic : Solvere et ligare sunt actus clavium ; "sed excommunicare est ligare", ut dicit Magister in littera ; sed "cuius est actus, eius est et potentia": ergo etc.

Item, excommunicare est a communione sacramentorum separare ; sed eius est a communione sive a participatione separare, cuius est administrare ; sed solus sacerdos qui habet claves potest Sacramentum corporis et sanguinis administrare : ergo solus potest excommunicare.

Item, Petro data est potestas ligandi et solvendi in foro iudiciali et poenitentiali ; quaero igitur, quando ? Non nisi quando datae fuerunt ei claves : ergo qui non habet claves, non habet hanc potestatem.

Item, maioris virtutis est et potestatis ligare vinculo excommunicationis quam satisfactionis ; sed solus sacerdos potest poenitentiam imponere et confessiones audire qui habet claves : ergo solus talis potest excommunicare, quia qui non potest in minus non potest in maius.

Contra : Iudices delegati habent potentiam excommunicandi ; tamen multi eorum claves non habent, quia non sunt sacerdotes : ergo aliquis potest excommunicare, qui non habet claves. Si tu dicas quod non sua auctoritate excommunicat ; obicitur tunc de archidiacono, qui ex suo officio causas audit et decidit : ergo excommunicare potest, et tamen, si non est sacerdos, non habet claves. Si tu dicas quod similiter habet per demandationem vel consuetudinem ; quare non similiter habet actum ligandi in foro poenitentiali per commissionem vel per consuetudinem ? Non enim videtur maior ratio in uno quam in alio.

Item, electus canonice et approbatus certum est quod, antequam ordinetur in presbyterum, non habet claves ; tamen potest causas audire et excommunicare propria auctoritate : ergo videtur etc.

Item, sacerdos parochialis non habet secundum iura potestatem excommunicandi nisi pro furtis et rapinis et consimilibus ; et constat quod ipse habet claves et usum clavium : ergo excommunicatio non est a potestate clavium.

Item, multitudo tota, ut capitulum, excommunicat, ita quod nullus ; sed multitudinem habere claves, ita quod nullus, est impossibile, cum dicat proprietatem absolutam : ergo actus excommunicandi non est a clave.

Iuxta hoc quaeritur, cum multitudo non possit excommunicari, ita quod nullus, quomodo possit excommunicare, ita quod nullus.

Conclusio

Potestas excommunicandi non sequitur praecise claves, sed est in omnibus qui habent iurisdictionem ordinariam in foro iudicali

Respondeo : Dicendum quod inter ipsos iuristas de hac quaestione est controversia. Quidam enim dixerunt quod potestas excommunicandi solum est in episcopis. Alii dixerunt quod non solum est in episcopis, sed etiam in archipresbyteris, archidiaconis et abbatibus et aliis praelatis. Tertii dixerunt quod hoc competit his et etiam sacerdotibus parochialibus.

Sed licet in hac quaestione canonum sit dicere quia, tamen theologiae est dicere propter quid, tamquam scientiae superioris. Quod enim in Ecclesia aliquis habeat potestatem, hoc est ab ipso Christo, qui potestatem contulit Apostolis et praecipue ipsi Petro Dominus autem ipsi Petro utramque contulit potestatem, et ligandi et solvendi in foro poenitentiali, et ligandi et solvendi in foro iudiciali. Prima potestas respicit Ordinem, secunda praelationem. Unde secundum primam par potest absolvere parem, secundum secundam non potest par ligare parem nec superiorem ; et hoc est, quia illa est Ordinis, haec ; autem praelationis, scilicet potestas excommunicandi.

Prima potestas ligandi et solvendi in foro poenitentiali aditum caeli aperit ; et ideo recte dicitur clavis. Secunda per censuram iudicii subditos coercet ; et ideo dicitur gladius. Prima potestas est potestas arbitrandi inter Deum et hominem, secunda vero inter hominem et hominem ; et ideo prima respicit Ordinem, secunda praelationem. Prima potestas, quoniam collata est Petro ut sacerdoti, descendit in omnes sacerdotes, quamvis non omnes habeant exsecutionem. Secunda, quia collata est Petro ut praelatus est, descendit in omnes personas ecclesisaticas quae habent praelationem vel iurisdictionem. Unde qui habent iurisdictionem ordinariam in iudicando aliquos, habent potestatem coercendi eos per censuram ecclesiasticam, ut iudicium eorum inviolabiliter observetur. Et quoniam iurisdictionem habent non solum habentes claves, sed etiam non habentes, habent, inquam, vel ex iure vel ex consuetudine, sicut archidiaconi et aliqua capitula ; ideo possunt excommunicare. Rursus, quia aliqui habent claves, qui non habent iurisdictionem in foro iudiciali, ut simplices acerdotes, ideo non possunt excommunicare nisi per commissionem vel nisi in casibus determinatis, ut in furto et rapinis. Concedo ergo rationes probantes quod haec potestas non sequitur praecise potestatem clavium.

Ad rationes

Ad illud ergo quod primo obicitur, quod solvere et ligare sunt actus clavium ; dicendum quod verum est in foro poenitentiali, sed in foro iudiciali non sunt clavium, nisi accipiatur potestas clavium secundum plenitudinem, secundum quem modum dicitur esse in episcopis, qui, quando promoventur a sacerdotio in episcopatum, non recipiunt novam clavem, sed clavis potestatis. in eis ampliatur.

Ad illud quod obicitur, quod eius est excominunicare, cuius est comniunicationem dare, dicendum quod non solum eius est, verum etiam eius qui praeest communitati vel etiam administranti sacramenta ; et quoniam tales sunt qui habent iurisdictionem, quamvis non habeant claves, ideo etc.

Ad illud quod quaeritur : quando data est haec potestas Petro ? dici potest quod simul data est utraque, quia data est potestas clavis in sua plenitudine. Vel potest dici quod non simul, sed potestas clavium promissa fuit Matthaei 16, 19, et personas ecclesiasticas quae habent data Ioannis 20, 22 : "Accipite Spiritum Sanctum" etc. ; potestas vero excommunicandi insinuatur fuisse data Matthaei 18, 17, ubi, postquam dictum est : "Si Ecclesiam non audierit" etc., additum est : "Amen dico vobis, quodcumque ligaveritis" etc.

Ad illud quod obicitur, quod hoc est maioris virtutis, scilicet excommunicare, dicendum quod se habent sicut excedentia et excessa et sunt alterius et alterius ordinationis ; et ideo non sequitur quod qui habet unam potestatem, habet aliam ; utraque tamen concurrit ad potestatis plenitudinem et una sine alia esse potest. Pluribus tamen conceditur clavis quam gladius, quia plures habent Ordinem sacerdotalem quam praelationem et ecclesiasticam iurisdictionem.

Et si quaeratur ratio huius, duplex est. Una est diffusio boni, quia potestas clavium est ad reconciliandum, potestas gladii ad compellendum. Alia ratio est vitatio periculi, quia pauci sunt qui sciant hoc ense percutere ; ideo propter periculum paucorum manibus tradi debuit. Ideo etiam solemnem excommunicationem, quae fit cum candelis prius accensis et deinde exstinctis et pulsatis campanis, oportet a solis episcopis fieri, licet aliae possint ab aliis fieri.

Ad illud quod quaeritur ultimo : quare congregatio sive multitudo potest excommunicare, ita quod nullus, et non excommunicari ? dicendum quod peccata multitudinis nulla sunt, sed iurisdictio multitudinis nonnulla est. Et si tu quaeras : unde hoc est ? dicendum quod multitudo bene facit ad augmentum potentiae in excellentia : unde multitudo potest trahere navem, ita quod nullus trahit navem per se ; sed multitudo, in quantum huiusmodi, non facit defectum nec impotentiam virium : unde multitudo non trahitur quin quilibet de multitudine trahatur. Sic tota multitudo excommunicat, ita quod nullus ; non sic excommunicatur, ad minus secundum nova iura, ut iuristae dicunt.

PrevBack to TopNext