Text List

Quaestio 4

Quaestio 4

Utrum aliquis possit pluries excommunicari.

Quarto quaeritur de excommunicationis iteratione, et quaeritur, utrum aliquis possit pluries excommunicari.

Rationes principales

Et quod sic, videtur : Primum, quia hoc habet usus Ecclesiae universalis, quam errare est impossibile, ut videtur.

Item, videmus in aliis poenis impositis, quod simul et semel plura possunt imponi ieiunia, similiter et vigiliae et orationes : ergo pari ratione possunt infligi plures excommunicationes.

Item, ita videmus in remediis, quod, si iteratur morbus, et remedium ; ita etiam et in poenis, quod multiplicantur poenae secundum merita : ergo, cum excommunicatio et remedium sit et poena, videtur igitur quod sicut causa potest iterari et multiplicari, quod et excommunicationes. Sed causae possunt iterari, illud est apertum ; potest enim aliquis esse incendiarius, fractor ecclesiarum, percussor clericorum, et sic de aliis : ergo etc.

Item, si non passent excommunicari ex quo sunt excommunicati, et illi qui sunt absque excommunicatione possunt excommunicari, ergo excommunicati sunt melioris conditionis quam non excommunicati.

Contra : Excommunicatus interfectus est gladio spirituali ; sed interfectus non potest magis nec minus interfici : ergo nec excommunicatus iterum excommunicari.

Item, excommunicatus extra communionem Ecclesiae est eiectus ; sed, ut dicit Apostolus I ad Corinthios 5, 12 : Quid mihi de his qui foris sunt, iudicare ? Sed posse excommunicare est posse iudicare : ergo, si non pertinet de talibus iudicare, videtur similiter quod nec excommunicare.

Item, excommunicatus est beneficiis ecclesiasticis privatus, et excommunicatio est privatio ; sed privationes non recipiunt maius et minus : non enim dicitur unus caecus altero magis caecus et minus : ergo etc.

Item, alter altero non est absolutus magis nec minus, nec idem magis se ipso : ergo pari ratione nec excommunicatus magis et minus, immo multo fortius.

Conclusio

Excommunicatus iterum potest excommunicari

Respondeo : Dicendum quod excommunicatus bene potest iterum excommunicari, vel eiusdem excommunicationis iteratione ad suam maiorem confusionem, vel etiam alia propter novae culpae commissionem ; et tunc tot erunt excommunicationes, quot causae principales pro quibus excommunicatur. Sicut enim iteratur culpa, ita rationabiliter iterari potest et debet ipsa poena. Et concedendae sunt rationes ad hanc partem.

Ad rationes

Ad illud ergo quod primo obicitur de interfectione, dicendum quod quemadmodum qui peccat mortaliter mortuus est et interficit se ipsum per expulsionem gratiae, et adhuc magis potest peccare, quia, quamvis non vivat ad bene agendum, adhuc tamen vivit in eo voluntas ad male operandum ; et quamvis gratia sit expulsa, potest tatnen magis a gratia elongari : sic intelligendum est in proposito, quia, quamvis secundum statum illum nihil prosint ecclesiastica sacramenta et suffragia, potest tamen adhuc magis et magis elongari. Nec est simile de interfectione corporali, in qua prima interfectio reddit impossibilem ad vitam ; non sic est in proposito, quia adhuc manet aptitudo ad redeundum.

Ad illud quod obicitur, quod extra est, dicendum quod quia characterem baptismalem habet indelebilem quantumcumque sit malus, ideo non exit omnino Ecclesiae potestatem ; et ideo ipsum punit et corrigit magis quam paganos et infideles, qui nunquam fuerunt sub potestate Ecclesiae. Et de talibus, scilicet paganis, loquitur Apostolus, non de malis subditis et excommunicatis ; nam ipse de eis iudicabat.

Ad illud quod obicitu, quod absolutio non recipit iterationem nec intensionem, dicendum quod hoc falsum est ; et hoc patet in eo qui pluribus excommunicationibus diversis de causis est excommunicatus ab eodem, vel qui est excomunicatus a diversis episcopis, qui potest absolvi ab una excommunicatione, ita quod non ab alia, quia non sic est connexio in absolutione sicut in gratiae infusione.

Ad illud quod obicitur, quod privationes non recipiunt magis et minus, potest responderi dupliciter : primo, quia illud est verum in puris privationibus, non in aliis. Nam claudus dicitur magis et minus, quia non totaliter privat virtutem gradiendi ; similiter et iniustus magis et minus. Vel posset dici quod, si non ratione actus vel habitus magis et minus recipiant, tamen ratione causarum ; unde magis est elongatus a visu, qui laesus est in nervo et in pupilla et in humore crystallino, quam qui in altero horum tantum. Similiter intellige in proposito.

PrevBack to TopNext