Quaestio 5
Quaestio 5
Utrum communicans cum excommunicato sit excommunicatus.
Quinto quaeritur de excommunicatione quantum ad communicationem, et quaeritur, utrum communicans cum excommunicato sit excommunicatus.
Rationes principales
Item, ratione videtur, quia accedere ad unum oppositorum est recedere a reliquo ; sed excommunicatus est extra communionem positus : ergo qui ei communicat a communione recedit.
Item excommunicatio infligitur in poenam erubescentiae ; sed nulla est erubescentia ubi alii communicant : ergo ad hoc quod sententia illa sit alicuius valoris, necesse est ipso iure alios arcere : ergo, si censura ecclesiastica est in excommunicatione, videtur quod talis iuste et debite sit excommunicatus.
Item, aut licet communicare excommunicato aut non. Si sic, ergo tales non sunt vitandi : et hoc est contra illud I ad Corinthios 5, 11 : "Si quis frater" etc. ; et post : "Cum huiusmodi nec cibum sumere". Si non licet, ergo per aliquam sententiam alii arcentur communicare cum isto ; et non nisi per sententiam excommunicationis : ergo qui communicant ei incidunt in excommunicationis sententiam : ergo sunt excommunicati.
Contra : Communicans cum infideli sive cum altero peccatore, sive in cibo sive in potu, non incurrit illud vitium, nisi communicet in actu consimili sive in crimine. Ergo pari ratione nullus participans cum excommunicato est excommunicatus nisi participet in crimine.
Item, excommunicatio aut est morbus contagiosus aut non. Si sic, ergo qua ratione iste primo excommunicatus inficit participantem pari vitio, ita et alius alium, et sic deinceps : ergo, si hoc falsum est et contra iura, non est morbus contagiosus : ergo non videtur quod communicans excommunicato sit excommunicatus. Si tu dicas quod hoc facit institutio, non contagio, contra : institutio ista ab homine est sicut et excommunicatio ; sed nullus debet infligere poenam nisi pro culpa : ergo, si non communicat in merito sive in culpa, nec in poena : ergo institutio illa quae facit communicari in poena sine culpa est iniusta.
Item, filius communicans patri aut est excommunicatus aut non. Si sic, ergo debet vitare patrem. Sed si patrem non potest vitare sine suo detrimento, ergo filius portat iniquitatem patris, quod est contra ius divinum. Si autem non est excommunicatus, ergo licet alicui ex familiaritate communicare cum excommunicato. Sed laudabilior est societas et amicitia et caritas : ergo videtur pari ratione quod ex sociali amore vel liquo tali licet excommunicato communicare, et ita non videtur communicans excommunicato esse excommunicatus.
Item, excommunicatio omnis, sive maior sive minor, separat a sacramentis ; sed nullus separandus est a sacramentis nisi pro culpa mortali : ergo omnis communicans excommunicato peceat mortaliter. Sed si hoc verum est, cum ista medicina sit occasio multorum periculorum, videtur tunc quod non sit medicina, sed morbus ; et quod quicumque infert eam, cum ponat multos in gravi periculo, quod graviter peccat.
Conclusio
Communicantes temere cum excommunicato sive non propter necessitatem, aut ignorantiam, vel excommunicati utilitate, incidunt in excommunicationem minorem
Respondeo : Dicendum quod, sicut tactum est, duplex est excommunicatio, scilicet minor et maior. Minor tantum separat a sacramentis ; maior vero non tantum a sacramentis separat, sed etiam ab actibus legitimis cum aliis personis. Et ideo excommunicatio minor est morbus respiciens personam absolute ; excommunicatio vero maior est morbus respiciens personam ut est pars communitatis et separans a communitate. Haec autem separatio, cum sit relatio aequiparantiae, locum non haberet nisi alii separarentur ab eo. Ergo ad hoc quod ista excommunicatio sit efficax, statuit ius ut alii eum vitent. Et quia homines ut in pluribus magis timent poenam quam culpam, in firmitatem sententiae adiunxit poenam consimilem, sed minorem ; unde non separat a communione fidelium, sed sacramentorum. Et hoc totum. dictat ratio recta esse convenienter factum et statutum.
Sed quoniam periculum est omnes a communicatione, utpote qui necessitate vel ignorantia communicant, prohibere, ideo debuerunt tales personae excipi. Unde qui communicant necessitate, sicut filii et filiae, quamdiu sunt sub manu parentum, sicut uxor, sicut servi et servientes et ancillae, sicut peregrini et pauperes, quando unde sustententur non habent, in talibus ius sententiam relaxat. Similiter, qui communicant ex utilitate, ut convertatur peccator a via sua mala et corrigatur, cum secundum legem caritatis arttbulent, non arcentur. Similiter, qui communicant ex ignorantia excommunicati non sunt, pro eo quod talis ignorantia facti excusat ; dicitur autem hic ignorare quamdiu homo nescit vel per denuntiationem vel per famam. Unde non debet sibi quis de facili conscientiam facere, quia de quolibet praesumendum est bonum nisi probetur contrarium. Et hae circumstantiae hoc versu continentur : Utile, lex, humile, res ignorata, necesse.
In quo tangitur haec triplex causa, et necessitas comprehendit tria membra. His personis exceptis et sic communicantibus, sine aliqua harum conditionum intervenientium communicantes excommunicatis secundum regulam iuris excommunicati sunt minori excommunicatione ; et hoc quidem rationabile est, ut visum est.
Ad rationes
1-3. Ex his patent obiecta. Quod enim obicitur de aliis peccatis et de contagione et de filio, in. omnibus patet responsio, quia hoc facit institutio ; et ratio institutionis dicta est et convenientia exceptionis, et quare maior transit et minor non. Et ideo regula est quod excommunicatio non transit in tertiam personam. Patet etiam quod communicans non communicat in culpa ; sed, quia non adhibet debitam reverentiam sententiae, hinc est quod iustum est quod reportet poenam.
Ad illud quod obicitur, quod ista est poena tantum mortaliter peccantium, dicendum quod secundum aliquos conclusio conceditur. Dicunt enim quod praeter casus exceptas mortaliter peccat, quia facit. contra Ecclesiae mandatum et scienter videtur contemnere sententiam Ecclesiae. Sed quia valde durum videtur illud dicere et maximum periculum esset omnes communicantes excommunicari, ut declinemus periculum utrumque, sine praeiudicio hic distinguendum videtur. Dicere enim quod tantum sit peccatum veniale, non videtur conveniens, cum communiter parvam vim faciant homines in peccatis venialibus. Dicere iterum quod pro quolibet verbo humanitatis, quod amicus amico dicit, peccet mortaliter, durum videtur.
Et ideo dicendum quod qui communicat scienter aut communicat in actu exteriori in contemptum sententiae latae, et tunc peccat mortaliter ; aut non communicat in contemptum, sed tamen rationabiliter videre potest quod sententia veniat in contemptum, et adhuc credendum est eum mortaliter peccare ; aut probabiliter credit quod ex hoc nunquam magis sententia contemnetur, et ipse cum timore hoc facit et ex quadam affabilitate vel societate aliqua verba praeter necessitatem dicit vel alio modo in casibus non exceptis communicat, tunc credendum est circa tales sententiam temperari.
Unde si quis quaerat, utrum homo debeat magis dimittere se interfici quam aliquod verbum dicere, dico quod, si ex hoc in contemptum veniret sententia, debret utique. Sed quis iudicaret istum male facere, cum ante debeat de furto comedere quam fame perire ? Si qui ergo dicunt quod peccat mortaliter, intelligendum. est quando contemptus intervenit. Et quia vix potest frequentari sine contemptu, ideo sanum consilium est unicuique, ut se a talibus elanget propter vitandum periculum, sicut dicit Augustinus quod faciendum est de iuramento.