Quaestio 6
Quaestio 6
Utrum aliquis possit absolvi invitus ab excommunicatione.
Rationes principales
Et quod sic, videtur : Quia pater carnalis multa bona praestat filio invito : ergo pari ratione, immo multo fortiori, cum magis pius debeat pater spiritualis esse, videtur quod possit solvere subditum, ipso invito.
Item, pronior debet esse ad miserendum quam ad condemnandum ; sed aliquis de iure potest excommunicare invitum : ergo multo magis absolvere.
Item, excommunicatio est poena inflicta exterius propter emendationem : ergo, si peccator non emendatur, sed deterior efficitur, cum, cessante causa cesset effectus, videtur quod possit et debeat talis etiam nolens absolvi.
Sed contra : Nullus potest nec debet absolvere invitum in foro poenitentiali : ergo pari ratione nec in foro iudiciali.
Item, dictum est Petro : "Quodcumque ligaveris super terram" etc. : ergo conformari debet ligatio quae fit in terris ei ligationi quae fit in caelis et e converso, alioquin non fit ut debet ; sed in caelis nullus absolvitur invitus : ergo nec in terris debet.
Conclusio
Iuste excommunicatus non potest absolvi secundum voluntatem praelati, praecipue autem iniuste excommunicatus
Respondeo : Dicendum quod est loqui de potentia absolvendi et excommunicandi prout potest in hos actus vel de iure vel de facto. Differt enim facere et iuste facere. Si loquamur de facto, si episcopus excommunicet non contumacem, praetermisso iuris ordine, in facie Ecclesiae excommunicatus est, quamvis iniuste lata sit sententia ; et tenetur eam sustinere, alioquin ex hoc ipso contemptu efficitur dignus excommunicari et ligatur apud Deum. De iure autem est excommunicatus, quando secundum iuris ordinem ab eo qui habet iurisdictionem canonicam fertur sententia in contumacem ; et haec ligat apud Deum. Similiter intelligendum in absolutione, quod potest aliquis absolvi de iure vel de facto. De iure nullus excommunicatus absolvi potest, nisi cesset a contumacia ; de facto absolvi potest secundum voluntatem praelati, in cuius potestate fuit sententiam ferre et revocare. Unde, si talis absolvatur, non peccat nec est excommunicatus qui ei communicat ; et hoc dico, sive qui absolvitur sit ligatus iusta sententia sive iniusta. ; et hoc maxime verum est de domino Papa.
Ad rationes
Ad illud ergo quod primo obicitur, quod pater corporalis beneficia praestat invito filio, dicendum quod non est simile, quia illa sunt beneficia temporalia, quae praestantur contra voluntatem et in quibus non consideratur aequitas ex parte suscipientis ; non sic autem est hic ; et praeterea, talia beneficia prosunt invitis, sed beneficium absolutionis nulli invito prodest, immo obest. Unde sicut fastidiosis non est ingerendus cibus corporalis, propter hoc quod obest et illum proiciunt, vel, si suscipiunt, magis gravantur, sic in proposito est intelligendum.
Ad illud quod obicitur, quod potest excommunicare invitum, dicendum quod excommunicatio est sicut correctio de contumacia, et ideo utilis est talis contumaci et nolenti ; econtra absolutio est utilis redeunti, non in contumacia existenti ; et ideo talem excommunicatum absolvere potius est praestare iram quam misericordiam, sicut facit ille qui dimittit iniuriam inulta. Unde sicut melius est quod satanae tradatur corpus quam spiritus, sic melius est isti permaneat in vinculo quam quod detur beneficium cum contemptu.
Ad illud quod obicitur, quod est inflicta ad emendationem, dicendum quod non tantum ad emendationem, immo etiam ad instructionem aliorum, ut alii discant non contradicere et rebellare, sicut Datan et Abiron ; et ideo, ne alii sumant exemplum malum, debet in talibus excommunicatio continuari, ut aliis prosit ad vitandum casum. Verumtamen, quia nescitur utrum Deus det ei spiritum bonum quamdiu vivit, ideo semper exspectanda est conversio eius, et ideo non est ante absolvendus, quantumcumque incorrigibilis videatur. Nemo enim est omnino incorrigibilis per privationem quamdiu viator est ; et ideo excommunicatio medicina est.
Ad illud quod quaeritur, qualiter debeat fieri, dicendum quod excommunicatio ex triplici causa potest esse inflicta, scilicet quaedam propter contumaciam pure, quaedam propter offensam manifestam, quaedam propter offensam occultam, ut quando aliquis incidit in canonem ex peccato aliquo quod non est publicum.
Primus debet absolvi, recepto ab eo sacramento quod stabit mandatis Ecclesiae, et illi debet mandari quod pareat iuri, et si quid aliud in sententia excommunicationis iuste lata continetur, utpote quando condemnatur in expensis. Si autem est excommunicatus propter offensam manifestam per sententiam vel facti evidentiam, tunc ante absolutionem debet praestare emendam. Si autem propter occultam, tunc sufficit ad relaxandam sententiam si sufficiens cautio praebeatur parendi mandato. Ad illud quod quaeritur : a quo quis potest absolvi ? dicendum quod de minori excommunicatione absolvi potest a quolibet habente potestatem absolvendi a peccato ; unde duo excommunicati minori excommunicatione invicem se absolvere possunt. Pro regula autem habendum est quod de omni excommunicatione lata a iure, sive maiore sive minore, potest quis absolvi a proprio episcopo sive a sacerdote, exceptis sex casibus, in quibus sibi reservavit iuris conditor potestatem. Primus, si verberat clericum ; in quo casu non potest absolvi nisi a domino Papa vel eius legato, octo casibus exceptis. Secundus casus est de illo qui incedit ecclesiam et denuntiatus est ab episcopo ; talis non potest absolvi. Tertius casus est de illo qui frangit ecclesiam et denuntiatus est. Quartus casus est de eo qui scienter et sponte participat cum excommunicatis a Papa et recipit eos in officiis, maxime quando nominatim exprimuntur. Quintus de illo qui falsat litteras apostolicae Sedis. Sexto de illo qui communicat excommunicato in crimine ; tunc enim debet absolvi ab eo qui excommunicavit, etiam si non sit eius subditus. Quod si difficile est ei accedere ad ipsum, praestita iuratoria cautione quod parebit eius mandato, potest absolvi ab episcopo vel a sacerdote proprio.
A primo autem casu excipiuntur octo casus : primus est, si sit in articula mortis. Secundus est, si fuit ostiarius potentis et percussit non ex odio vel proposito. Tertius, si percutiens clericum sit mulier. Quartus, si regularis regularem. Quintus, si sit servus et non graviter laesit et dominus eius damnificaretur de eius absentia et ipse dominus est sine culpa. Sextus, si sit pauper. Septimus, si sit impubes vel senex vel valitudinarius. Octavus, si habet inimicitias capitales.