Dubia
Dubia
Dub. I
In parte ista sunt dubitationes circa litteram Et primo de hoc quod dicitur : Cum esset pontifex anni illius. Videtur enim falsum, quia, sicut patet ex textu, ipse dixit animo interficiendi Christum : ergo peccavit dicendo, non prophetavit. Item, tam ipse quam Iudaei intellexerunt de salute corporali ; constans est autem illud fuisse falsum.
Respondeo : Dicendum quod in prophetatione illa duo est considerare, scilicet verbum cogitationis interioris et verbum exterioris hominis. In verbo autem ipso interiori est considerare duo, scilicet super homines, in eum haberi non potest nec ipse alteri dare, salvo iure suae dignitatis, ratione cuius ipsius immissionem vel inspirationem, et post immissionem verbi immissi diiudicationem, quae fuit ab intellectu Caiphae. Et cum verbum haberet duplicem intellectum, scilicet carnalem et spiritualem, Spiritus Sanctus immisit secundum intellectum spiritualem, et ipse intellexit secundum carnalem. Et secundum hunc duplicem intellectum verbum exterius duplicem facit intelligentiam in auditoribus : unam carnalem in Iudaeis et aliam spiritualem in Christianis. Et secundum primum intellectum non fuit verbum prophetationis, sed conspirationis, et sic intellexerunt Iudaei conspiratores ; secundum vero secundum intellectum verbum fuit verum et prophetia facta fuit Christianis. Unde prophetavit nesciens quid diceret quantum ad verum intellectum, secundum quem inspiratum fuerat verbum. Et secundum hunc duplicem intellectum dicitur verbum illud fuisse fructum Spiritus Sancti vel malae voluntatis ipsius pontificis.
Dub. II.
Item quaeritur de hoc quod dicit : Nullus officia sacerdotis uti debet nisi immunis sit ab illis etc. ; quia secundum hoc, cum nullus sit qui careat venialibus, nullus deberet ab eis absolvere. Si tu dicas quod intelligit de mortalibus, contra : sacerdotem qui habet curam animarum, contigit peccare mortaliter, et tamen tenetur poenitentes audire : et nullus peccat faciendo illud ad quod tenetur : ergo non peccat mortaliter. Item, absolutio fructuosa et utilis fieri potest sine gratia gratum faciente : ergo non oportet quod sit in gratia, nec tenetur, ex quo habet suum effectum.
Respondeo : Dicendum quod absolvere a mortali, hoc est hominem iudicare in conspectu Dei ; secundum autem omne forum nullus digne iudex est, qui reus est et in eadem damnatione ; ideo dico quod sacerdos, quando absolvit poenitentem, tenetur de culpa sua poenitere, alioquin indigne sacramentum administrat ; ideo graviter peccat, quia in quo alterum iudicat, se ipsum condemnat.
Quod obicitur de veniali, non valet, quia non est ibi iudicium. Quod obicitur, quod facit quod debet, dicendum quod verum est, sed non omni modo quo debet. Quod obicitur, quod fructuosa est, dicendum quod verum est suscipienti, sed damnosa est absolventi sive administranti propter contemptum sacramenti.
Dub. III.
Item quaeritur de hoc quod dicit : Iudicans enim alium, qui est iudicandus etc. Ponatur ergo hic quod sacerdos cognoscat parochianam suam, vel ut dicatur honestius, furetur cum parochianis suis res aliquas, utrum possit eos absolvere. Et quod sic, videtur, quia in quocumque peccato existit, absolvit de facto : ergo videtur quod de tali possit eos absolvere. Sed contra hoc est, quia non potest esse idem in eadem causa iudex et reus ; et hoc patet : ergo, si talis sacerdos reus est, iudex esse non potest.
Respondeo : Dicendum quod non video quare non possit absolvere. Esto enim quod aliquis det malum consilium, utpote de homicidio faciendo, non video quare ille idem non possit poenitens dare bonum. Verumtamen neutri credendum est esse tutum : non ipsi absolventi, quia videtur in eo manifesta praesumptio ; non ipsi poenitenti, quia videtur in eo minus vera contritio et peccati detestatio, dum non vult detegere nisi noscenti. Unde, si sacerdos nolit licentiare, debet superiorem adire ; vel si ille non habeat superiorem vel non possit ad eum ire, potest ab illo absolutionem recipere, quia revera absolvit, si contritio adest ; et si ulterius ad maiorem certitudinem vult alii sacerdoti peccatum detegere, bonum est, et hoc dico ad maiorem securitatem habendam.
Dub. IV.
Item quaeritur de hoc quod dicit : Ideo liberavit peccatricem, quia non erat qui iuste proiceret lapidem. Secundum hoc enim videtur quod illa peccatrix non fuit liberata ex misericordia, sed quia non aderat humana iustitia. Item, esto quod praelatus sit malus, quaero a te, utrum teneatur subditos corrigere ; constans est quod non est absolutus a tentione : ergo, si facit hoc, non peccat ex hoc.
Respondeo : Dicendum quod duplex est correctio : per modum increpationis et arguitionis ; et talis arguit per modum superioris, et qui sic arguit alium peccat, quia quod facit, non ut debet facit ; sed si interior sit malitia, superbiendo peccat ; si exterior, peccat scandalizando : et ideo ad hoc quod licite corrigat, tenetur primo de oculo suo trabem eicere, alioquin ordinem correctionis pervertit. Alia est correctio per modum cuiusdam supplicationis et admonitionis, et haec potest esse bonorum et etiam malorum ; ipse autem loquitur de prima et non de secunda. Quod obicitur de muliere, patet, quia ille modus corripiendi erat per vindictam. Quod obicitur, quod ideo liberavit etc., dicendum quod ideo non dicit finem, quia ille fuit suae misericordiae abundantia, sed potius viam et modum ad ipsam liberandam insinuat.
Dub. V.
Item quaeritur de hoc quod dicit : Diligens ergo investigator sapienter interroget. Ex hoc enim videtur quod ad confessorem pertinet perscrutari conscientiam alienam. Sed contrarium habetur in Psalmo [63, 7] : Scrutati sunt, inquit, iniquitates ; defecerunt scrutantes scrutinio. Item, Deuteronomii 24, 10 : "Cum repetis a proximo tuo rem aliquam quam tibi debet, non ingredieris domum eius ut pignus auferas, sed stabis foris, et ille tibi proferet quod habuerit". Ergo non videtur quod homo interius debeat ad secreta cordis ingredi. Item, ex horum peccatorum ruminatione frequenter foetor oritur concupiscentiae in quaerente et generatur cognitio mali in audiente ; propter quod etiam frequenter contingit eum titillari ad sciendum scientia experientiae : ergo etc.
Respondeo : Dicendum quod absque dubio oportet ipsum confessorem diligentem esse in investigando. Et ratio huius est, quoniam ipse iudex est, et iudex debet diligenter inquirere causae veritatem, maxime quando dubia apparet, secundum quod dicitur Iob 29, 16 : "Causam, quam nesciebam, diligentissime investigabam". In talibus autem inquisitionibus cavenda est superflua curiositas et negligentia. Quaedam enim sunt quae non debet inquirere in speciali confessor, sicut sunt peccata inconsueta et enormia et contra naturam, et de talibus intelligitur illud Proverbiorum 11, 27 : "Investigator malorum opprimetur ab eis". Et ratio huius est, quia frequenter addiscit poenitens quod non noverat et contingit ipsum confessorem in talibus concuti ; et ideo non debet talia quaerere nisi in generali et quasi de longinquo per quasdam circumlocutiones, ut, si fecit qui confitetur, intelligat, si non fecit, non addiscat. In huius rei significationem Iudith 8, 33 dicitur : "Vos autem nolo ut scrutemini actum meum" ; Iudith confessio interpretatur, et hoc dixit sacerdotibus, quasi reprimens curiosam inquisitionem ; et ideo, quia a longinquo debet esse, dicitur Iob 26, 13 : "Obstetricante manu, eductus est coluber tortuosus". Alia vero sunt inquirenda, scilicet transgressio decem praeceptorum, commissio septem capitalium, abusio quinque sensuum ; et de his potest quaerere, quando videt negligentem vel ignorantem esse ipsum poenitentem. Hoc autem semper est attendendum ut inquisitio conferat statui poenitentis. Ideo dicitur Proverbiorum 18, 17 : "Iustus in principio est accusator sui. Venit amicus eius et investigabit eum". Et cum magna prudetia oportet hoc facere ; et ideo necesse est confessores esse discretos. Unde Proverbiorum 28, 11 : "Sapiens sibi videtur vir dives, pauper autem prudens scrutabitur eum".
Dub. VI.
Item quaeritur de hoc quod dicit : Cum tot sunt qui labuntur, ut pristinam dignitatem etc. Videtur enim male dicere, quia deferendum est multitudini, et ubi multitudo est in causa, oportet rigori detrahere. Ergo magis restituendi sunt in gradum pristinum quam si pauci essent. Contra : ius dicit eos esse amovendos : ergo qui restituit facit contra ius, ergo agit iniuste.
Respondeo : Dicendum quod in talibus, quando crimen grave est vel enorme, depositio sive amotio sacerdotum ab officio est de aequitate iuris et rigore, sed restitutio est de iuris relaxatione. In relaxatione autem ad hoc ut fiat, consideranda est in eo qui facit potentia, ut sit talis qui supra ius possit et non sit illi iuri subiectus ; et in eo cui fit sit causa idonea, scilicet necessitas vel utilitas ; alioquin non dispensatio sed dissipatio debet dici. Et quoniam dominus Papa non est subiectus constitutionibus Patrum, sed super omnes est, ideo potest in eis dispensare ; et tunc bene facit quando necessitas vel utilitas hoc requirit. In mandatis vero decalogi nullo modo potest, quia ipse est subiectus eis ; ideo dispensatio ita consuevit definiri : "Dispensatio est iuris relaxatio, facta cum causae cognitione ab eo qui habet ius dispensandi. Unde dispensare dicitur quasi diversa pensare" ; et ideo in eis quae statum Ecclesiae decolorant, dispensandum non est, et in eis quae videntur ius infringere, et hoc est quando multis conceditur quod paucis esset concedendum, et quando sic accipitur, non sicut fiat sibi de gratia, sed tamquam si esset de iure communi. Et in talibus loquitur auctoritas prius posita.