Quaestio 3
Quaestio 3
Utrum poena purgatorii sit voluntaria.
Rationes principales
Et quod sic, videtur : Quia omnis sapiens vult illud sine quo non potest adipisci desideratum : unde desiderans sanitatem vult secari et uri ; sed animae in purgatorio non sunt insipientes et desiderant gloriam et sciunt se non posse ad eam pervenire nisi per illius poenae tolerantiam : ergo etc. Si tu dicas quod hoc non est velle simpliciter, sed sub conditione, ostenditur quod simpliciter velint. Correctum habet qui voluntatem suam voluntati divinae conformat, ut dicit Ambrosius et Glossa super Psalmum, sicut habitum est in primo ; sed iusti in purgatorio habent rectum cor, et Deus vult ibi esse ipsos : ergo et ipsi volunt se ibi esse et pati.
Item, omnis vere poenitens vult facere emendam, sive agendo sive sustinendo ; sed anima quae moritur vere poenitens, poenitentiam non amittit : ergo vult emendam facere. Sed non potest agendo, ergo patiendo : ergo vult illam poenam pati.
Item, omnis qui patitur aliquam poenam et non vult illam pati, iudicatur impatiens et illi est qui infert inobediens. Ergo, cum viri iusti in purgatorio poenam patiantur, si nolunt illam pati, sunt impatientes et inobedientes.
Contra : Voluntarium est illud quod est in ipso cognoscente singularia. Ergo quod non est a principio intrinseco, sed extrinseco, et de necessitate, non de libertate, non habet rationem voluntarii ; sed talis est poena purgatoria : ergo etc.
Conclusio
Poena purgatorii minimam habet rationem voluntarii, quia est a voluntate tolerante quidem, sed oppositum desiderante.
Respondeo : Dicendum quod aliqua poena dicitur tripliciter voluntaria : uno modo, quia assumitur a voluntate imperante, sicut est poena poenitentialis ; alio modo, quia sustinetur a voluntate acceptante, sicut est poena martyrum, quia adeo eis placet, quod ab ea liberari non vellent ; tertio modo est quaedam poena, quae sustinetur a voluntate tolerante, ut puta poena quae est in patientia, ita quod eius oppositum est in desiderio, sicut cum amans et desiderans sanitatem infirmatur, sustinet quidem infirmitatem tamquam poenam divinitus inflictam, attamen ab ea liberari procurat ; et illud minime habet rationem voluntarii. Hoc modo voluntaria est poena purgatoria in viris iustis, qui voluntarie eam sustinent et desiderant vehementer ad patriam pervenire et alios sibi auxilium praebere.
Secundum hoc patet responsio ad utramque partem, quoniam rationes ad primam partem probant illam poenam-voluntariam esse hoc modo tertio. Rationes vero ad oppositum probant quod non est voluntaria primo modo vel secundo ; quod patet discurrendo per singulas. Primae enim omnes rationes currunt secundum voluntatem tolerantem, quae Deo se conformat, cum etiam liceat aliquid sibi desiderare quod et Deus vellet ipsam habere, quantum in se est. Sequentes rationes currunt secundum voluntatem imperantem, quae est ab intrinseco ; vel secundum desiderantem, quae nollet separari a volito et quae tanto magis delectat, quanta voluntarium, quod obtinet, magis desiderat.