Text List

Quaestio 4

Quaestio 4

Utrum in poena purgatorii sit minor certitudo de gloria quam in via.

Quarto quaeritur, utrum in illa poena sit minor certitudo de gloria quam in via.

Rationes principales

Et quod sic, videtur : Quia quanta status similior est statui quem homo omnino respuit, tanto maiorem timorem incutit ei qui in eodem existit ; sed status purgatorii magis similis est statui infernali quam status vitae praesentis : ergo augetur in eo timor : ergo, per oppositum, minuitur certitudo.

Item, anima peccatrix punitur timore et dolore, sicut econtra anima iusta reficitur gaudio et spe ; sed in purgatorio augetur poena doloris : ergo pari ratione poena timoris : ergo minuitur certitudo futurae beatitudinis.

Item, si augeretur certitudo, augeretur consolatio, et si augeretur consolatio, minueretur flagellatio. Ergo, si esset ibi maior certitudo, esset ibi minor afflictio quam in praesenti ; sed non est minor, sed maior afflictio quam in praesenti : ergo est minor certitudo.

Item, si maior esset certitudo, cum non ambulet ibi anima per speciem, sed per fidem, quae non evacuatur quousque veniat lux gloriae, esset ibi maior fides, et si maior fides, maior gratia : ergo, a destructione consequentis, si gratia non est maior in purgatorio, videtur quod nec maior certitudo : ergo saltem ita dubitat anima ibi sicut hic. Sed hic nescit utrum odio an more digna sit : ergo et ibi nescit utrum sit in inferno vel extra.

Contra : Magis est certus per spem qui sperat et non potest desperare, quam qui sperat et desperare potest ; sed animae quae sunt in purgatorio ita sperant quod desperare non possunt, in via autem desperare possunt : ergo etc.

Item, maior est certitudo in eo in quo nulla est dubitatio, quam in eo in quo cadit dubitatio : haec est per se vera ; sed in eo qui est in purgatorio non cadit dubitatio de gloria habenda : ergo est ibi maior certitudo. Probatio minoris : si potest dubitare se perventurum, et qui potest dubitare, potest consequenter opinari ; et qui potest opinari, potest credere et errare circa utramque partem : ergo, cum anima talis non possit errare, non videtur quod possit dubitare.

Item, si venit ex hoc titubatio, aut ex subreptione aut ex scientia certa. Non ex subreptione, quia hoc competit animae ratione coniunctionis suae cum carne, a qua opprimitur et non onmino est domina actuum suorum. Non ex certa scientia, probatio : anima quae est in purgatorio certa fide cognoscit quod in inferno vermis non moritur ; certa fide cognoscit quod in inferno non melioratur ; certa fide cognoscit quod in inferno desperatione cruciatur ; sed constat sed quod opposita videt in se : ergo senti : ergo ex deliberatione non potest de his dubitare quin cadat a vera fide. Sed non potest fieri infidelis : ergo non potest ex certa scientia dubitare ; nec ex subreptione dubitat : ergo nullo modo : ergo etc.

Item, cum anima a carne separatur, se ipsam nudam intuetur : ergo videt quod habet in se, ergo novit utrum habeat culpam mortalem an gratiam ; et certa est quod, si habet gratiam, non potest ad infernum descendere : ergo videtur quod nullo iudicio dubitet : ergo multo maior certitudo est de gloria in purgatorio quam in praesenti saeculo.

Conclusio

In purgatorio est maior certitudo de gloria quam in via, minor quam in patria

Respondeo : Ad praedictorum intelligentiam est notandum, secundum quosdam, quod pro acerbitate poenarum ita absorbetur spiritus, ut ubi sit ignoret et ex hoc dubitet utrum sit in inferno an extra. Sicut enim anima ex dulcedine extra se rapitur, ut nesciat utrum in corpore an extra corpus hoc videat, sic suo modo dicunt in poenis se habere. Et pro statu illo dicunt minorem certitudinem secundum actum esse, licet non sit minor secundum habitum, immo quodam modo maior. Sed certe non videtur hoc rationabiliter sustineri : primum, quia, etsi spiritus carni coniunctus possit ab huiusmodi poenis adeo absorberi, ut usum rationis amittat, spiritus tamen separatus, qui immortalis est, non videtur adeo absorberi, cum fortior sit ad sustinendam magnam poenam in se quam in corpore parvam. Et quod illud verum sit, patet per verba Gregorii, in IV Dialogorum, ubi dicit quod quidam in purgatorio existentes in gravibus poenis petierunt adiuturium pro liberatione : ergo sciebant se aliquando liberandos. Patet etiam per illud quod dicitur in Homilia de divite et Lazaro, ubi dicit quod damnati supra se electos considerant usque in diem iudicii. Si ergo poena illa infernalis improportionaliter gravior est quam purgatoria, et illa non absorbet usum rationis in damnatis qui sunt oppressi verme et desperatione et culpa : quanto magis nec ista poena absorbebit spiritus iustorum, qui fortificati sunt bona conscientia et spe et divina gratia. Certe non videtur.

Ideo dicendum quod animae in purgatorio maiorem habent certitudinem de gloria quam etiam illae quae in via sunt, sicut habebant animae in limbo ; et ista certitudo media est inter certitudinem viae et patriae. In patria enim est certitudo tentionis evacuans exspectationem et timorem ; in via vero certitudo est exspectationis mixta timori, quia quilibet labi potest, dum est viator ; in purgatorio est medio modo, scilicet certitudo exspectationis, quia nondum obtinuit ; sed est evacuatio timoris propter confirmationem liberi arbitrii, qua deinceps scit se peccare non posse. Et sic patet quod est maior certitudo, dum evacuatur timor de lapsu ; et illa evacuatio non est per animae maiorem perfectionem, sed per status mutationem.

Ad rationes

Ad illud ergo quod obicitur in contrarium, quod locus ille similior est inferno, dicendum quod duplex est similitudo vel symbolum : una, quae est via ad faciliorem transitum ; per quem modum dicit Philosophus quod "in habentibus symbolum facilior est transitus" ; et de hac verum est quod obicit. Alia est similitudo, quae tamen ad transitum non disponit, sicut os similius est ossi quam sit humor, et tamen non ita de facili posset converti in alimentum ossis, sicut humor ; et de isto non habet veritatem quod obicit. Quia enim difficilior est transitus, ideo minus potest, immo si nullus est transitus, nullo modo potest timere. Quoniam ergo ab igne purgatorii in infernum descendere est impossibile, non ab igne praesentis supplicii sive status praesentis, quamvis ille sit similior, non inducit maiorem timorem.

Ad illud quod obicitur, quod punitur dolore et timore, dicendum quod ad hoc quod sufficienter puniatur, non oportet animam puniri omni genere poenae. Afflictio enim ignis vel cruciatio doloris sufficienter punit, etiam si non adsit titillatio vel titubatio timoris.

Ad illud quod obicitur, quod, augmentata certitudine, augetur consolatio, dicendum quod hoc verum est, ceteris paribus ; sed quoniam illa certitudo est cum afflictione et exspectationis dilatione, ideo non tam viget ibi consolatio quam afflictio. Attamen nec in ira sua continet misericordias suas Dominus, sed cum iratus est, misericordiae suae rememoratur et vehementer afflictos aliqua spei certitudine refocillat.

Ad illud quod obicitur, quod ambulat per fidem, ergo etc., dicendum quod, etsi per fidem ambulet quantum ad ea quae divinitatis sunt, quae nondum per speciem intuetur, nihilominus tamen aliqua sunt nobis invisa, quae anima exuta novit tamquam certitudinalia, utpote divinam sententiam de se latam, quae de unoquoque homine particulariter fertur in eius exitu ; hoc autem fidem non evacuat, quia credit non apparentia et adhuc indiget substantia rerum sperandarum et argumento non visarum.

PrevBack to TopNext