Text List

Quaestio 5

Quaestio 5

Utrum poena purgatorii ministerio daemonum infligatur.

Quinto quaeritur, quorum ministerio poena illa infligitur.

Et quod ministerio daemonum, videtur : Sicut dicit auctoritas, et habetur infra, distinctione quadragesima septima : Illos habebunt tortores in poena, quos habuerunt incentores in culpa. Sed constat quod iusti purgantur pro eis culpis quas daemones incenderunt : ergo etc.

Item, in legenda beati Martini dicitur quod diabolus stabat ad eius obitum, sicut ibi dicitur quod dixit : Quid astas hic, cruenta bellua ? Sed constans est quod sciebat se non posse eum trahere ad infernum, cum sciret virum sanctum : ergo saltem volebat ducere in purgatorium.

Item, ratione videtur, quia crudelius est vexare bonos quam affligere malos ; sed quod crudelius est crudeliori tortori debet committi : erge, cum diabolus cum suis angelis sit crudelissimus, videtur quod eorum sit viros iustos in purgatorio affligere.

Item, viri iusti affliguntur in purgatorio ; constat quod non ratione eius quod habuerunt simile Deo, sed ratione eius quod habuerunt simile diabolo : ergo quamdiu est in illis ille reatus, non sunt omnino erepti ab eius potestate : ergo videtur quod ab eis affligantur.

Contra : Gregorius, in IV Dialogorum, dicit quod animae reproborum per se ipsas descendunt ad infernum. Ergo pari ratione, immo multo fortiori, per se ipsas sine daemonum ministerio descendunt in purgatorium.

Item, animae puniuntur in purgatorio ad hoc ut purgentur et in caelum introducantur ; sed daemones abhorrent animarum purgationem et liberationem : ergo talem purgationem sive punitionem non administrant, sed fugiunt.

Item, sicut dicit Augustinus: Si diabolus cognovisset patientiam Iob et quod eius tentatione deberet proficere, nequaquam ipsum amplius vexasset. Ergo, cum sciat certis signis quod illae animae iustae suae non sunt et quod ex poena sunt meliorandae, videtur quod eas amplius nullatenus vexet.

Item, alius est qui punit filium, alius qui punit latrunculum : filium enim punit dominus domus vel doctor, sed latronem punit emissarius vel tortor ; sed daemones sunt tortores, et iusti sunt sicut filii : ergo nequaquam conveniens est illos ab eis puniri.

Item, iniustum est ut qui de altero triumphavit, eidem subiciatur post triumphum ; sed anima viri iusti de daemonibus triumphavit in hac vita : ergo iniustum est ut diabolus super eam posse habeat post hanc vitam.

Conclusio

Poena purgatorii non infligitur ministerio daemonum nec bonorum Angelorum; probabile tamen est, animas deduci ad caelum et purgatorium a bonis Angelis, ad infernum a malis

Respondeo : Dicendum quod aliqui voluerunt dicere quod poena purgatorii ministerio daemonum infligatur, pro eo quod in Scriptura aut vix aut nunquam legitur quod bonus angelus bonos vexaverit sed vexatio bonorum solum a malis fuit, sicut est exemplum de Iob, exemplum etiam de Antonio ; mali vero vexati sunt a bonis et a malis. Et ratio huius videtur esse, secundum eos, quia qui vexat alterum et affligit, quoddam odium habet ; diabolus autem odit bonos et malos ob suam crudelitatem : ideo utrosque affligit, cum sibi permittitur, maxime cum affliguntur pro peccato, quod est eius similitudo et quaedam characteristicatio. Boni vero non odiunt nisi malos, et ideo illos solos affligunt, sicut afflixertint Sodomitas et Aegyptios. Sed licet videatur esse magis conveniens ut fiat hoc ministerio daemonum quam sanctorum spirituum, melius tamen videtur esse dicendum, et rationabilius etiam, quod sicut divina iustitia iubente et flatu eius succendente, mali adurentur in inferno post iudicium, sic etiam nunc in purgatorio. Non enim videtur probabile quod daemones illud ministerium exerceant, cum ibi purgetur peccati scoria, secundum quam quodam modo anima similis erat diabolo ; et diabolus suam similitudinem nolit delere, sed potius confirmare ; nec unquam exerceat hominem nisi in quo sperat victoriam acquirere ; nec vexet eum a quo victus est et deiectus ; et alia plura ad hoc faciunt, quae tacta sunt. Rursus, non videtur hoc probabile, ut ministerio fiat angelorum bonorum, ut tam graviter affligant et puniant concives suos ; nec hoc de facili per Scripturam posset probari, non solum in se, verum etiam in simili ; quamvis Iacob patriarcha visus sit ab angelo laedi, cum emarcuit nervus femoris eius, sed illud magis fuit ad concupiscentiae repressionem quam ad gravem afflictionem.

Ideo concedendum quod non fit ministerio daemonum nec etiam supernorum spirituum, nisi fortassis quantum ad directionem. Credendum est enim quod in egressu animae a corpore assistunt et spiritus bonus et spiritus malus, unus vel plures, et tunc secundum veritatem ferri sententiam ; et si bona est, per ministerium boni angeli vel adduci in caelum vel in purgatorium, quousque, postquam purgata fuerit, per eius ministerium educatur, ita quod ipse solum sit deductor et non tortor ; si vero sit mala, per ministerium damonum deduci ad infernum. Hoc, inquam, tamquam magis probabile concedendum, quamvis nihil sit in hac parte temere asserendum.

Ad rationes

Ad illud ergo quod obicitur, quod incentores erunt tortores, dicendum quod verum est, nisi illa culpa remittatur et homo poeniteat ; et hoc non habet locum in proposito.

Ad illud quod obicitur, quod praesens erat in obitu Martini, dicendum quod hoc non erat ut deduceret ad purgatorium, sed quia cupiebat insidiari calcaneo ac per hoc detrahere in abyssum.

Ad illud quod obicitur, quod maioris crudelitatis est, dicendum quod verum est, si ibi staret intentio ; sed illa punitio est transitus ad aeternam glorificationem ; non sic est in damnatis : ideo non est simile.

Ad. illud quod obicitur, quod puniuntur ratione similitudinis, dicendum quod est puniri simpliciter et est puniri sic vel hic. Primo quidem modo puniuntur ratione peccati ; sed hic et sic puniuntur ad purgationem, quoniam habent iustitiam. Et hinc est quod talis punitio ad diabolum non spectat.

PrevBack to TopNext