Text List

Quaestio 6

Quaestio 6

Utrum locus purgatorii sit superius an inferius an in medio.

Sexto et ultimo quaeritur de loco, in quo animae puniuntur hac poena. Et quaeritur, utrum locus ille sit superius an inferius an in medio.

Rationes principales

Et quod in loco superiori, videtur sic : Animae illae iustae erutae sunt de potestate tenebrarum, quoniam hoc dicitur de omnibus viris iustis, et de illis maxime verum est, quos non possunt ad malum pertrahere ; sed ipse diabolus est princeps aeris huius : ergo videtur quod illae animae supra hunc aerem sint elevatae : ergo videtur quod locus purgatorius animarum sit in sphaera ignis sursum.

Item, in corporalibus situs sequitur pondus, et cum habet in se inclinationes diversas, sequitur naturam praedominantis : ergo, a simili, in spiritibus locatio sequitur pondus spirituum ; sed pondus in spiritibus est amor : ergo, si in spiritibus praedominatur amor castus qui tendit sursum, videtur quod spiritus absolutus a corpore, si habeat caritatem, quamvis aliquid habeat cremabile, debeat esse sursum.

Item, purgatorium est via media transeundi a statu viae in statum patriae ; sed status viae est circa locum terrestrem, status patriae est intra locum supracaelestem : ergo, cum via sit media ad terminum, videtur quod purgatorium sit in medio inter caelum et terram. Sed medium illud sursum est et maxime competens sphaerae ignis : ergo etc.

Contra : Sed quod sit in loco inferiori, scilicet infernali, videtur : Primo, auctoritate Gregorii, in Dialogo: Una eademque vis irruens bonos probat, purgat et eliquat ; malos vero condemnat, devastat et exterminat. Ergo videtur quod idem sit puniens et idem etiam sit locus purgandorum et damnandorum.

Item, hoc videtur per simile, quia limbus sanctis Patribus fuit loco purgatorii ; sed constat quod limbus aut fuit infernus aut iuxta infernum ; quod patet per articulum fidei : Descendit ad inferos ; dicitur etiam quod expoliavit principatus et potestates, ad Colossenses 2, 15 : ergo etc.

Item, ratione videtur, quia locus poenae est locus ignobilis, sicut locus gloriae est nobilis ; et iterum, culpae, in quantum huiusmodi, locus debetur inferior ; sed locus purgatorius est poenalis, locus etiam purgatorius est debitus ratione culpae : ergo debet esse ignobilis. Sed locus quanto superior, tanto nobilior, et quanto inferior, tanto minus nobilis : ergo, etc. Sed quod sit in medio, videtur.

Hugo de Sancto Victore : Probabile est quod in his locis puniantur, in quibus culpam commiserunt. Sed culpam commiserunt hic in medio : ergo etc.

Item, hoc ipsum videtur exemplo : in IV Dialogorum narrat Gregorius de Paschasio, quod Germanus episcopus, vir sanctus, eum in quibusdam balneis invenit, ad quae iverat ipse episcopus consilio medicorum ; et Paschasius iampridem mortutis ibi puniebatur et post eius adiutorio liberatus est, signo dato eidem episcopo, si post trigesimum diem non inveniretur ibidem.

Item, hoc etiam videtur ratione, quoniam status purgatorius est status medius iqter statum gloriae et statum damnationis aeternae. Ergo in medio inter utrumque deberet esse : ergo nec superius nec inferius, sed in medio circa nos.

Conclusio

Purgatorii locus probabiliter secundum legem communem et inferius, est etiam medius secundum dispensationem divinam

Respondeo : Dicendum quod istud a Sanctis determinatum non est ; nec rationes multum efficaces ad hanc materiam adduci valent de facili, pro eo quod licitum est hic varie sentire ; et secundum tres partes propositi problematis inventi sunt diversi diversa sentire, innitentes rationibus iam tactis. Quidam enim dixerunt quod locus est sursum ; quidam, quod deorsum sub terra ; quidam, quod ibi ubi peccaverunt. Sed si dixerimus quod omnino sursum sit ; repugnabit ratio et auctoritas et revelatio, quia frequenter plures circa nos pati inventi sunt. Si dixerimus quod omnino deorsum, idem inconveniens sequitur. Si dixerimus quod ubi peccaverunt, illud omnino incredibile vel improbabile videtur, ut omnes animae quae Parisius peccaverunt, Parisius puniantur.

Quid ergo dicendum ? Sane potest dici quod est determinare locum purgatorium dupliciter : vel secundum, legem communem, vel secundum dispensationem divinam. Si secundum legem communem, sicut limbus inferius fuisse credendus est, non superius, sic locus purgatorius. Et talis locus competit punitioni, talis etiam locus competit satisfacienti sive ei qui affligitur merito foeditatis culpabilis. Hic autem locus pars inferni creditur a quibusdam, propter illud verbum Gregorii, quod sub eodem igne electus purgatur et damnatus crematur, in IV Dialogorum. Si autem loquamur secundum dispensationem specialem, sic diversis diversa loca concessa sunt vel propter eorum celeriorem liberationem, ut possint aliis suam indigentiam revelare, sicut docet exemplum de Paschasio ; vel propter nostram instructionem, ut aliquando recogitemus magnam post hanc vitam poenam infligi peccantibus ; vel propter alicuius Sancti impetrationem, sicut legitur quod sanctus Patritius impetravit cuidam quod puniretur in quodam loco in terra, ex quo fabulose ortum est quod ibi esset purgatorium ; et sic sunt diversa loca. Concedendum igitur est quod locus purgatorius est inferius secundum legem communem ; est etiam medius secundum dispensationem ; superius in sphaera ignis non est aliquo istorum modorum ; sed qui hoc cogitat, moveri videtur secundum phantasticam fictionem.

Ad rationes

Ad illud ergo quod obicitur, quod est in superiori, quia sumus eruti de potestate tenebrarum, dicendum quod inferius existentes etiam ereptae esse possunt animae, quia satanas non regnat nisi in mundanis per conversationem, non per localem inhabitationem

Ad illud quod obicitur, quod corpus sequitur naturam praedominantis, dicendum quod motus animae sursum vel deorsum non est secundum suum desiaerium, sed secundum divinum iudicium, quod est movens supremum ; et quia illud iudicium decrevit eam affligere ad tempus, et hoc competit loco deorsum, scilicet punitio et afflictio : ideo patet illud, quo non sequitur naturam praedominantis nisi iuxta regulam supremi moventis.

Ad illud quod obicitur, quod est via, dicendum quod est via retardans, et eo quod est retardans, aliquo modo est obliquans ; et quia aliquo modo obliquat, ideo non oportet quod recte sit in medio ; et tunc esset via recta et velox ; nunc est tardior. Et sic, patet illud.

1-5. Rationes vero ad alia duo membra, etsi non sint multum efficace, tamen, quia verum concludunt, concedendae sunt.

Ad illud tamen quod ultimo obicitur, quod medius est, ergo in medio debet esse, dicendum quod plus sapit naturam unius extremi, pro eo quod punitur ibi non pro eo quod habet de iustitia, sed de culpa. Unde, cum non sit nisi duplex meritum, scilicet bonum et malum, secundum legem communem solum debet esse locus duplex correspondens retributioni utriusque ; unus nobilis, qui est supremus, alter ignobllis, qui est infimus ; et propter hoc, ut dicit Gregorius, vocatur infernus, quasi inferius vel infra nos sive sub nobis.

PrevBack to TopNext