Text List

Quaestio 3

Quaestio 3

A quo possit relaxatio satisfactionis fieri.

Tertio quaeritur, a quo possit relaxatio fieri.

Rationes principales

Et videtur quod a quolibet sacerdote : Quia relaxationes fiunt ex vi clavium ; et omnis sacerdos claves habet : ergo videtur quod. omnis sacerdos possit relaxationes facere. Si tu dicas quod non est ex vi clavium, sed ex thesauro Ecclesiae, sed quilibet sacerdos habet thesaurum suae parochiae sicut episcopus suae provinciae : ergo etc.

Item, qui praesunt collegiis habent caves ad solvendum et ligandum in utroque foro et habent thesaurum supererogationum, sicut praelati religionum : ergo videtur quod ipsi possint.

Item, videtur quod quilibet homo, quia quilibet liberae conditionis est dominus bonorum et meritorum suorum. Ergo potest merita sua alteri concedere ; et dum illi concedit, eius poenitentia minuitur et relaxatur : ergo videtur quod quilibet hoc possit.

Item, bona spirituatia sunt maioris communicationis quam temporalia ; sed, si aliquid datur alicui, ex quo plene datur, ille potest illud concedere alii : ergo videtur pari ratione, immo fortiori, quod cui datae sunt relaxationes, ille potest eas dare alteri.

Contra : Plus est facere indulgentias quam imponere poenitentias ; sed poenitentias imponere non potest nisi solus sacerdos : ergo indulgentias dare non potest nisi sit sacerdos.

Item, nemo scit utrum plura habeat merita quam sibi sufficiant, immo. nescit se habere merita sufficientia. Ergo nullus de proprio potest relaxare aliquid de poena, conferendo aliquam ex eis indulgentiam ; ergo non spectat indulgentias facere nisi ad praelatos Ecclesiae.

Item, maius est indulgentias concedere quam excommunicare vel Ecclesiae reconciliare ; sed primum est praelatorum tantum, sicut prius probatum est : ergo multo fortius indulgentias facere.

Quaeritur igitur : cum unus episcopus non possit alienos subditos absolvere nec ligare, nec in foro poenitentiali nec in foro iudiciali, unde est quod potest indulgentias in aliena dioecesi facere, sicut videmus tota die fieri ?

Conclusio

Relaxationes sive indulgentias dispensare ad solos episcopos et Summum Pontificem pertinet.

Respondeo : Dicendum quod sicut in praecedenti problemate tactum est, relaxationes sive indulgentiae fiunt de meritis supererogationis quae sunt in Ecclesia, quae quidem sunt sicut thesaurus spiritualis eius. Haec autem merita supererogationis non omnium est dispensare, sed episcoporum tantum : et ideo relaxationes facere ad solos episcopos pertinet.

Ratio autem quare thesaurus Ecclesiae solis episcopis committitur dispensandus, est, quia Ecclesia thesaurum istum habet ex desponsatione sui cum Christo, qui est vir et eius sponsus et cui generat filios et filias, id est perfectos et imperfectos, ad quorum educationem Christus vult servari haec bona. Et quoniam in Lege tactum est quod qui recipit uxorem fratris sui, ut suscitet fratri suo defuncto, semen, debet succedere in bonis quae pertinent ad filiorum educationem, secundum quod innuitur Ruth 4, 5, illis solis competit iste thesaurus dispensandus qui sunt sponsi Ecclesiae. Tales autem sunt episcopi, qui sponsi sunt et habent vim generandi filios et fitias, id est perfectos et imperfectos, et inter hos Summus Pontifex, qui est totius universalis Ecclesiae sponsus et rector. Ideo omnes episcopi, qui habent prolem, possunt facere indulgentias, et Summus Pontifex praecipue inter omnes, quia ipsi competit totius spiritualis thesauri dispensatio, secundum quod curam habet de tota Ecclesia et omnibus eius filiis. Unde omnes sunt eius filii et ipse est pater omnium.

Concedendum igitur est quod indulgentias facere non tantum non conceditur laicis, sed nec etiam sacerdotibus nec praelatis inferioribus, ut abbatibus vel prioribus.

Ad rationes

Ad illud quod obicitur in contrarium, iam patet responsio, quia non est tota ratio virtutis indulgentias faciendi, scilicet clavis, sed requiritur potestas clavis cum iurisdictione et thesauri dispensandi auctoritate, quae ordinarie solis competit episcopis. Nam per commissionem quilibet sacerdos potest dare indulgentiam ex parte episcopi, sicut patet in simplicibus praedicatoribus.

Ad illud quod obicitur de illis qui praesunt collegiis, dicendum quod tales qui praesunt subditis aliquam auctoritatem habent bonorum sur collegii, non tamen respectu meriti Christi, quod dedit dispensandum Ecclesiae et eius sponsis ; ideo non habent auctoritatem plenariam respectu thesauri Ecclesiae, et ideo solum bona sui collegii possunt communicare ; non tamen possunt relaxare, quia ne sciunt utrum. superabundent, quia potestatem plenam super hoc non habent. Et voco largo modo plenam potestatem, prout dicit plenitudinem sufficientiae, per quem modum est in episcopis ad hunc actum, non prout dicit plenitudinem superexcellentiae ; sic enim est in solo Summo Pontifice, plenitudo scilicet potestatis et auctoritatis.

3-4. Ad illud quod obicitur, quod quilibet homo potest bona sua alteri concedere, dicendum quod relaxatio plus dicit quam. communicatio ; dicit enim quamdam auctoritatem, ratione cuius dicitur isti indulgentiam praestare ; et ideo, quamvis quilibet habens caritatem bona sua possit communicare, non tamen omnis potest relaxare, sed qui habet ad hoc concessam sibi auctoritatem. Item, differt communicatio a relaxatione, quoniam relaxatio fit de praeteritis malis per merita Christi vel Ecclesiae quae praecesserunt ; communicatio autem proprie respicit futurum bonuni, non solum praeteritum. Et quamvis possit dare alicui quod iam non est datum nec determinatum alicui, sicut unam Missam quam cantat pro aliquo mortuo, tamen, si cantavit eam pro suis peccatis vel dedit alii, non potest sua auctoritate commutare. Hinc est quod qui recipit relaxationes pro se, non potest dare alteri ; quia, si Ecclesia solvit debitum suum apud Deum, non propter hoc dedit potestatem quod solveret ipse pro alio ; et si Deus dimisit isti debitum, non propter hoc potest iste dimittere alii quod Deo debetur. Nec valet illud argumentum de communicatione materiali, quia aliquis omnino liber est in possidendo temporalia quicumque est liberae conditionis, et, si libere possidet, libere potest alteri dare ; qui autem servus est, non potest sine auctoritate domini ; omnia autem nostra sunt Christi et omnia merita spiritualia et nos sumus eius servi, et ideo non possumus in alterum transferre vel dare, nisi sit data auctoritas a Christo. Et sic patet sequens.

Ad illud quod quaeritur ultimo, utrum episcopus possit indulgentias facere in aliena dioecesi, dicunt aliqui quod, sicut potest ligare et solvere in aliena dioecesi ex consensu dioecesani, ita et relaxationem facere ; et ita duae virtutes concurrunt in unam, et tantum possunt, si sunt multi, quantum si unus solus. Sed tunc non videtur esse aliud quam deceptio, si hoc esset. Ideo dicendum quod, quia relaxatio dicit thesauri communicationem et ulterius auctoritatem, quod episcopus in aliena dioecesi potest communicare bona sua subditis alienis, bona, inquam, suae dioecesis, propriis autem subditis relaxare sive indulgere. Unde istae relaxationes propriis subditis verae sunt relaxationes, si contingat subditos pergere ad obtinendam indulgentiam quam ibi facit episcopus ; alienis vero potius sunt communicationes quam relaxationes - per quem modum abbates, priores, ministri communicant bona sui collegii - nisi forte hoc sit ex consensu et voluntate proprii episcopi. Et hoc dicitur De poenitentiis et remissionibus : "Quod autem consuluisti", et infra : "Cum a non suo iudice ligari nullus valeat vel absolvi, remissiones illis prodesse tantummodo arbitramur, quibus proprii iudices indulserunt".

PrevBack to TopNext