Quaestio 4
Quaestio 4
Utrum indulgentiae debeant fieri pro spirituali an pro corporali beneficio.
Quarto quaeritur, pro quo debeat relaxatio fieri, utrum scilicet pro spirituali an pro corporali beneficio.
Rationes principales
Et quod pro temporalibus et corporalibus actibus fieri debeat vel etiam beneficiis, ostenditur : Per communem usum Ecclesiae, ubi indulgentiae fiunt pro eleemosynis, peregrinationibus, visitationibus reliquiarum et huiusmodi.
Item, ratione videtur, quia huiusmodi relaxationes aliquo modo sacramentales sunt ; sed sacramenta attenduntur in rebus exterius gestis : ergo etc.
Item, istae relaxationes non sunt a culpa, sed a poena ; sed poena, si recte commutatur, commutatur in poenam ; sed absolutio fit a poena exteriori in carne, utpote a ieiuniis et consimilibus : ergo debet fieri commutatio.in poenam exteriorem : ergo pro tali commutatione fieri debent.
Item, si non pro opere exteriori, sed pro interiori, ergo, cum bona voluntas simul possit esse in aliquo respectu omnium relaxationum, quia perfectus omne bonum vult et sibi placet, videtur tunc quod quilibet iustus haberet omnes indulgentias ; quod non est conveniens dicere : tunc enim frustra homines laborarent.
Contra : Indulgentia sive relaxatio dicit beneficium spirituale ; sed quicumque dat spirituale pro temporali committit simoniam : ergo videtur quod in omnibus relaxationibus sit simonia, si fiunt pro exterioribus obsequiis vel eleemosynis.
Item, maior est misericordia spiritualis quam corporalis ; unde maius est alicui parcere quam hospitio colligere vel eleemosynam dare : ergo facit magis hominem dignum remissione : ergo potius pro illo opere deberet fieri relaxatio.
Item, in maiore ruina et periculosiori est Ecclesia in qua est schisma, quam ecclesia cuius parietes minantur ruinam. Ergo magis indiget talis Ecclesia muniri quam alia : si ergo relaxationes debito modo fiunt pro ecclesia materiali reparanda, ut qui iuvat habeat indulgentiam, videtur multo fortius indulgentia debere dari pro spirituali ruina reparanda, ut qui orat ut Deus det ei concordiam, indulgentiam habeat.
Item, maioris perfectionis et plus Deo acceptum est religionem intrare quam crucem accipere. Ergo potius deberet dominus Papa indulgentiam dare intrantibus religionem quam euntibus ultra mare.
Iuxta hoc quaeritur : si aliquis accipit crucem et habet votum et voluntatem perfectam eundi ultra mare, utrum habeat remissionem omnium peccatorum. Quodsi sic, tunc indulgentia fit pro sola voluntate, et ita pro re spirituali ; si vero non, tunc Ecclesia non videtur esse conformis Deo, qui votum et bonam voluntatem, si plena est et non deficiat, quantum in se est reputat pro facto.
Conclusio
Indulgentiae praecipue fieri debent pro actibus exterioribus
Respondeo : Dicendum quod sicut videmus in politicis et communitatibus humanis, quod thesaurus reipublicae propter duo maxime consuevit proferri et communicari exterius ; sic in spiritualibus intelligendum. Profertur namque thesaurus extra ad dispergendum propter gloriam principis, sicut faciunt reges curiates, sicut fecit Assuerus, Esther 1, 4 ; alio modo propter utilitatem communitatis sive necessitatem, ut quando laeditur communitas, proferuntur stipendia et donativa militibus ut eant ad pugnam. Sic thesaurus Ecclesiae ab his qui habent dispensare, duplici ex causa debet distribui, scilicet propter gloriam principis et laudem ; et laus et honor Dei est in Sanctis suis, et Sancti honorantur in constructione basilicarum, visitatione basilicarum, commemoratione virtutum suarum, et idem fit in praedicationibus et sermonibus : ideo pro his omnibus indulgentiae recte fiunt. Communis autem utilitas est defensio Terrae Sanctae, defensio fidei, promotio studii et consimilia ; et ideo adhuc pro talibus debent fieri. Et quoniam haec consistunt in actibus exterioribus, ideo maxime pro actibus exterioribus debent fieri indulgentiae.
Ad rationes
Ad illud ergo quod obicitur, quod est simonia, quia datur spirituale pro temporali ; dicendum quod fasum est, immo maior poena commutatur in minorem et residuum solvit pastor Ecclesiae de gratia. Vel dicendum quod non dat indulgentiam pro eleemosyna exteriori considerans datum, sed fructum, videlicet quia ex radice bonae voluntatis procedit.
Ad illud quod obicitur, quod spiritualis eleemosyna maior est, dicendum quod in donatione indulgentiae non consideratur operis nobilitas, quia tunc magis deberet dari docentibus quam peregrinantibus ; sed consideratur hoc, quod illud opus sit merae voluntatis, non necessitatis, sit etiam quid taxabile, sit etiam aliquo modo poenale ; haec enim omnia considerat qui indulgentiam praestat.
Ad illud quod obicitur de ruina spirituali, dicendum quod, sicut tactum est, pro talibus tenetur homo orare. Praeterea, non est bonum talia publicare ; ruinam autem materialem ecclesiae publicare non dicit aliquod malum nec infamiam. Praeterea, magis potest homo sub venire ad relevandum inopiam Ecclesiae quam ad ponendum ibi concordiam, quia primum est opus humanum, secundum vero est opus divinum.
Ad illud quod obicitur de ingressu in religionem, dicendum quod sicut indulgentiae non debent dari indignis, ita nec debent dari nisi indigentibus ; veri autem religiosi, qui statum aggrediuntur perfectionis, potius spiritualia boa aliis largiuntur quam aliunde mendicent. Unde hic maxime verum. est quod dicitur Actuum 20, 35 : Beatius est magis dare quam accipere. In temporalibus autem non habet veritatem, nisi quando donans dat de proprio labore et accipiens accipit ex torpore.
Ad illud quod quaeritur de illo qui dat sola voluntate, dicendum quod secundum peritos non habet totam indulgentiam, quidquid isti vulgares praedicatores dicant ; tamen valet eis tam nobile propositum ad augmentum caritatis et per consequens contritionis, et ita ad remissionem poenae. Indulgentiae enim non intelliguntur dari pro sola voluntate, sed pro effectu ; unde qui habet voluntatem et effectum indulgentiam consequitur ; alius, qui habet voluntatem solam ex devotione habet meritum magnum, licet non omnimodum consequatur effectum.