Text List

Quaestio 5

Quaestio 5

Utrum relaxationes possint fieri existenti in purgatorio an solum viventi in hoc saeculo.

Quinto quaeritur, cui relaxationes possint fieri, et quaeritur, utrum existenti in purgatorio an solum viventi in hoc saeculo.

Rationes principales

Et quod extendant se ad eos qui sunt in purgatorio, videtur : Quia dicit Chrysostomus super illud Matthaei 16, 19 : "Tibi dabo claves regni caelorum": "Homini mortali caeli et terrae et omnium quae in eo sunt potestatem commisit Dominus et Ecclesiam validiorem caelo demonstravit". Ergo videtur quod Summus Pontifex habeat posse super eos qui sunt in purgatorio.

Item, suffragia Ecclesiae prosunt his qui sunt in purgatorio, sicut melius patebit infra, alio quin frustra oraret. Ecclesia pro mortuis ; sed indulgentiae sunt de nobilissimis suffragiis Ecclesiae : ergo etc.

Item, Petro commissa est clavis regni caelorum ; sed quamdiu quis est extra palatium indiget auxilio ostiarii sive deferentis clavem et in eius manu et potestate est : ergo, cum ille qui est in purgatorio adhuc habeat obstaculum, ut removeatur ab eo, indiget auxilio clavis. Sed illud auxilium confertur per indulgentias : ergo etc.

Item, Pater misericordiarum omnibus providit secundum ordinatissimam dispositionem et misericordissimam suam pietatem ; sed recta ordinatio caritatis, quae exigit ut unus possit ab alio adiuvari, hoc maxime exigit circa eum qui se iuvare non potest. Si ergo hominibus in hoc mundo, cum indigent auxilio, providit Deus auxilium per indulgentiam Ecclesiae conferendum, cum illi de purgatorio indigeant auxilio et se iuvare non possint, videtur quod indulgentiae eis factae maxime prosint et quod per hanc viam Deus eis maxime providere debuit.

Contra : Matthaei 16, 19 dictum est Petro in potestatis collatione : "Quodcumque ligaveris super terram, erit ligatum et in caelis" etc., et ibi collata est amplitudo potestatis ; sed determinatio fit per hoc quod dicit super terram : ergo non habet potestatem super illos qui sunt mortui, cum iam non supersint.

Item, Magister dicit in littera et accepit a Theodoro, in suo Poenitentiario, quod "morientibus non est poenitentia imponenda, sed solum innotescenda". Ergo, si ligatio et relaxatio pari passu ambulant, quia simul data est potestas ligandi et solvendi, cum non possit poenitentiam imponere in morte, multo minus post mortem potest relaxationem facere.

Item, nullus potest alicui relaxationem facere, nisi pariter possit eum iudicare, sicut dicitur De poenitentiis et remissionibus, in decretali ; nullus enim potest iudicare nisi eum qui est de foro suo ; sed illi qui sunt in purgatorio non sunt de foro ecclesiastico : ergo etc.

Item, si posset indulgentias facere eis qui sunt in purgatorio, cum talibus maxime compatiendum sit, deberet Summus Pontifex totam ibi experiri suam potestatem, et ita facere quod statim evolarent ; ut quid ergo pro mortuis amplius oratur et laboratur, si Summus Pontifex potest eos tam de facili liberare ?

Conclusio

Indulgentiae existentibus in purgatorio prodesse possunt per modum suffragii, non vero per modum iudiciariae absolutionis

Respondeo : Dicendum quod, sicut ex praecedentibus colligitur, relaxatio sive indulgentiae duo dicit, scilicet thesauri ecclesiae communicationem, et cum hoc ad quamdam iudiciariam absolutionem, sicut expresse colligitur ex decretali illa De poenitentiis et remissionibus : Quod auteur contuluisti etc. Dico igitur quod, quia bona et thesaurus Ecclesiae est in Summi Pontificis potestate, et illi qui sunt in purgatorio ratione caritatis idonei sunt spiritualia beneficia recipere, quod Papa potest eis bona Ecclesiae communicare.

Quantum autem ad auctoritatem iudicandi, cum illi iam exierint forum Ecclesiae et ecclesiasticum iudicium, videtur quod eis non possit fieri absolutio nisi per modum deprecationis, et ita, proprie loquendo, non fit eis relaxatio ; sed si large dicatur relaxatio cuiuscumque auxilii impensio et bonorum Ecclesiae communicatio, sic potest eis relaxatio fieri ; sed hoc non tenet modum iudicii, sed potius suffragii. Amplius, relaxatio proprie dicta non tantum dicit iudiciariam absolutionem, verum etiam dicit aliquam commutationem in poenam aliquam voluntarie assumptam et cum devotione ; et hoc videmus in omnibus indulgentiis ; hoc autem non potest esse ad eos qui sunt in purgatorio, quia sunt extra statum illum in quo posset eis persuaderi alicuius poenae devota et voluntaria assumptio : et ideo non competit eis relaxatio nisi forte per medium sive per accidens. Si quis enim vellet crucem pro mortuo patre assumere, non est aliquatenus negandum, quodsi voluntas sit Summi Pontificis, quid indulgentia illi prosit.

Ad illud enim quod obicitur, quod potest, dicendum quod verum est per modum adiutorii et suffragii. Tamen ad illud quod obicitur de potestate clavis, quod potest usque ad apedionem caeli, dicendum quod, si intelligatur per modum iudicii, non habet veritatem, nisi quantum ad eos qui sunt de Ecclesia militante ; si quantum ad adiutorium, sic quantum ad omnes bonos qui sunt extra caelum. Unde nota quod quidam sunt de Ecclesia triumphante, et super tales non potest nec iudicando nec adiuvando ; quidam de militante, et super tales potest tam adiuvando quam iudicando ; quidam in statu medio, qui iam iudicati sunt et tamen miseri sunt, et super tales non potest iudicando, sed potest adiuvando, quia, dum viverent, meruerunt adiuvari. Et sic patent obiecta ad primam partem.

Ad rationes

Ad illud quod obicitur ad oppositum, quod non possit, propter hoc quod dicit super terram, dicendum quod illud intelligitur de iudiciaria potestate. Nihilominus tamen posset dici quod quodam modo super terram sunt, dum super teram hoc meruerunt.

Ad illud quod obicitur de absolutione et ligatione, potest responderi quod non est simile, quia pronior est Deus ad misericordiam, et ideo abundantiorem dedit potentiam ad miserendum. Vel dicendum quod alius se potest in hac vita ligare, pro eo quod ex vinculo caritatis alius absolvitur.

Ad illud quod obicitur de relaxatione, quod includit iudicium, respondendum quod ipse procedit prout relaxatio proprie dicitur ; et sic respicit solos vivos.

Ad illud quod obicitur : quare non absolvit solo verbo omnes qui sunt in purgatorio ? dicendum quod, si Deus per se ipsum sic misretur ut semper velit timeri suam iustitiam, multo fortius Dei minister. Unde dispensatio bonorum Ecclesiae discrete et cum moderamine facienda est ; alioquin, nisi discrete fiat, Deus non acceptat ; et bona spiritualia non possunt dissipari nec contra divinam acceptationem distribui, quamvis possint bona temporalia non solum dispensari, verum etiam dissipari de facto, quamvis aliter dictet ius divinum esse faciendum. Si quis autem contendat Vicarium Iesu Christi habere iudiciariam potestatem super eos qui sunt in purgatorio, non est ei multum improbe resistendum, dum tamen hoc dictet ratio vel auctoritas manifesta. Quidquid enim loquamur disputantes vel etiam praedicantes, hoc sana fide tenendum est, quod Dominus Vicario suo plenitudinem potestatis contulit et tantam utique potestatem quanta debebat homini puro dari ; et hoc ad aedificationem corporis sui, quod est Ecclesia. Unde super hoc non iudicare, sed gratias plurimas Deo debemus agere.

PrevBack to TopNext