Text List

Quaestio 6

Quaestio 6

Utrum indulgentiae tantum valeant, quantum praedicatur.

Sexto et ultimo quaeritur, quantum valeant huiusmodi indulgentiae quae fiunt.

Rationes principales

Et quod valeant tantum quantum praedicatur, videtur : Quia Iob 13, 7 : "Non indiget Deus nostro mendacio": ergo videtur quod Summus Pontifex in suis litteris mentiri non debeat. Si ergo verum dicit, tantam tribuit indulgentiam, quantam in suis litteris promittit.

Item, qui promittit aliquantam summam pecuniae alicui, tenetur ei, si est in solvendo ; sed Summus Pontifex et alii qui dant indulgentias promittunt aliquam partem poenitentiae relaxare : ergo, si potest, solvere tenetur. Quod autem possit, videtur per illud quod dicitur II ad Corinthios 2, 10 : "Si quid donavi in persona Christi" ; Glossa : "Ac si Christus donasset ; sed Christus potuit totum condonare": ergo etc.

Item, aliquis episcopus potest aliquantam indulgentiam facere, esto quod viginti dierum vel quadraginta ; sed Summus Pontifex plus potest quam omnes episcopi, eo quod plenitudinem habet potestatis super omnes : ergo plus potest dare quam omnes : ergo videtur quod totum possit condonare : ergo, si totum, et per consequens quantamlibet partem.

Item, Summus Pontifex potest facere indulgentiam generalem unius diei : ergo centum millibus potest dare unum diem, ita quod cuilibet unum : ergo pari ratione uni potest dare quod divisim dat omnibus : ergo totum condonare : ergo tantum valent indulgentiae, quantum faciunt litterae pontificales.

Contra : Si tantum valent indulgentiae quantum dicitur, ergo, cum multae et largae indulgentiae fiant, et merita sint adeo pauca nunc, quod vix potest homo sibi sufficer, videtur quod iam totus thesaurus Ecclesiae a longo tempore defecisset, et ita nulla indulgentia nunc valeret.

Item, si tantum valent quantum dicitur, sed in aliquibus indulgentiis pro adiutorio facto fabricae ecclesiae vel consimili indulgentiae partis tertiae poenitentiae promittuntur : ergo, si detur primo unus denarius et secundo secundus et tertio tertius, videtur quod ille qui mille peccata commisit pro tribus obolis vel denariis sit liberatus ; quod non tantum falsum, sed etiam irrisione dignum iudicat omnis anima recta.

Item, si tantum valent quantum dicitur ergo, si peccatori qui debet novem annos remittitur triennium, similiter illi qui debet triginta remittitur tertia pars, et ita decennium, videtur quod reportet commodum de malitia sua.

Item, si tantum valent quantum dicitur ergo me qui habitat iuxta ecclesiam, in qua est indulgentia unius anni, dum visitat ecclesiam, tantum habet quantum ille qui longe distat per decem dietas ; et dives offerens unum obolum tantum habet quantum una paupercula. Sed haec omnia sunt abusiones ; ergo non tantum valent indulgentiae quantum Ecclesia praedicat.

Conclusio

Indulgentiae, quantum est ex parte concedentis, tantum valent, quantum promittitur; non tamen cuilibet tantum nec aequaliter, sed secundum aestimationem concedentis

Respondeo : Dicendum quod communiter secundum doctores, ad hoc quod indulgentiae vel relaxationes aliquid valeant, exigitur duplex conditio ex parte donantis et duplex ex parte recipientis. Ex parte dantis requiritur potentia, requiritur etiam honesta et rationabilis causa. Non enim credenda esset indulgentia alicuius valoris, si quis daret eam euntibus videre torneamenta. Ex parte recipientis duplex, scilicet confessio cum vera, contritione et fides cum vera devotione, ut vere de peccatis sit poenitens et vere confidens quod pastoris indulgentia sibi valeat.

His praesuppositis, dixerunt aliqui huiusmodi indulgentias aliquid valere, sed nunquam tantum quantum promittitur ; sed aliquid valent modicum, secundum quod meretur fides et devotio. Praedicat tamen hoc, Ecclesia, ut filios suos bona quadam deceptione ad bonum alliciat, sicut mulier filio pomum promittit, quod postea non donat. Sed istud Ecclesiae est derogare, dicendo eam sub specie quadam mentiri et opera inania et puerilia et iocosa esse quae facit ; quod abhorret mens recta.

Alii dixerunt quod simpliciter tantum valent quantum promittitur, quia non consideratur hic emptio, sed Ecclesiae largitas ; et aequa est hic conditio, quicumque sit ille qui se disponat. Unde sicut dives, mittens ad tabernam, tantum habet de vino quantum habet vetula paupercula : si par pretium mittat, sic in ecclesiastica volunt intelligi indulgentia. Sed ista positio nimis videtur adhuc magnum forum facere de indulgentiis, ac per hoc potius facit ad vilificationem ipsarum quam ad laudem.

Tertii dixerunt quod, ad hoc quod valeant istae indulgentiae tantum quantum promittitur, necessario requiritur existimatio iusta. Iustam autem existimationem vocaverunt quando homo tantum eleemosynae facit pro Ecclesiae sublevatione quantum vellet dare ad hoc ut remitteretur tertia pars poenitentiae suae sive quantum deberet velle dare. Sed certe, si ita esset, nulla in mundo esset relaxatio, sed solum commutatio, si quis inspiciat.

Possumus igitur dicere quod quantitas indulgentiae attenditur respectu poenae, secundum quod habet rationem pretii vel debiti solvendi, non ratione antidoti vel purgationis scoriae peccati, quam necesse est amoveri per propriam poenam, ut puta per contritionem vel alicuius poenae perpessionem. Haec autem quantitas mensuratur secundum rectum iudicium Summi Pontificis vel eius qui indulgentias facit. Ille autem qui dat indulgentias, cum eas tribuit, considerat causam, pro qua reputat eum dignum tanta gratia ; et secundum quod plus vel minus accedunt homines ad illam causam, plus vel minus participant de indulgentia ; ut verbi gratia stationes Romae institutae sunt, ubi sunt indulgentiae determinatae. Hoc instituerunt sancti Patres propter peregrinos qui veniebant de locis remotis ; nec existimaverunt dignum esse tanta gratia eum qui est natus iuxta ecclesiam, sicut eum qui longa venit via ; unde nec tantam recipit indulgentiam, sed aliquantam.

Concedo ergo quod indulgentiae, quantum est ex parte dantis, tantum valent quantum promittunt, sicut ostendunt primae rationes. Concedo nihilominus quod non cuilibet valent tantum nec aequaliter omnibus, sed secundum existimationem eius quam habuit vel habere debuit qui indulgentiam fecit ; quam non oportuit exprimere, quia omnes fideles debent illud in corde praesupponere, quod dona et miserationes Sancti Spiritus donentur cum aequo libramine. Nec hoc debet aliquem ab his retrahere, quia semper plus valent, si homo sit in caritate ; quam valeat obsequium vel aliud aliquid pro quo indulgentia conceditur vel donatur. Et ex hoc patent omnia obiecta.

PrevBack to TopNext