Text List

Quaestio 3

Quaestio 3

Utrum sciens aliquid per confessionem et per aliam viam teneatur celare.

Tertio quaeritur, utrum sciens aliquid per confessionem et per aliam viam teneatur celare.

Et quod sic, videtur : Primo per quamdam decretalem Innocentii, De poenitentiis et remissionibus: "Qui peccatum sibi in Poenitentia detectum praesumpserit revelare, non solum a sacerdotali officio deponendum decernimus, verum etiam ad agendum poenitentiam in arctum monasterium detrudendum". Ergo, si aliquis novit aliquod peccatum per confessionem, qualitercumque illud noverit aliter, non videtur quod pbssit illud idem propter confessionem detegere.

Item, confessionis sigillum, ut supra probatum est, nullo pacto est infringendum ; sed tunc infringitur quando confessio revelatur ; impossibile autem est hoc peccatum auditum in confessione revelare quin reveletur confessio ; sed confessio nullo modo est revelanda : ergo nec illud peccatum. Et potest fieri talis syllogismus : nulla confessio est revelanda ; hoc peccatum est confessio vel pars confessionis, quod dupliciter novit : ergo etc.

Item, talis, qui scit per confessionem et per aliam viam, novit ut homo et ut Deus ; sed in quantum novit ut Deus, tenetur tacere ; in quantum ut homo, potest dicere ei qui potest prodesse : ergo istae duae oppositas habent conditiones. Quandocumque autem opposita sunt circa idem, necesse est quod alterum vel utrumque cadat a sui proprietate : si ergo maius dominatur supra minus et dominando vincit ; et cognitio, qua cognoscit per modum Dei, simpliciter malor est ; ergo videtur quod illam tenetur sequi et ita celare.

Item, sigillum confessionis ita arcte institutum est propter scandalum et ne mali sacerdotes malignari possint et fideles per hoc a confessione retrahi : sed, si ita esset quod posset aliquis revelare quod per aliam viam novit, quilibet sub hoc praetextu posset omnia vel pro magna parte revelare, dicens se aliter nosse, et sic nullus malus posset convinci nec in malitia deprehendi.

Item, sigillum confessionis ita annexum est confessioni, ut quicumque confessiones audit, hoc ipso quod audit se obliget ad secreti habitionem ; sed, si tu scires aliquid, et postmodum promitteres referenti illud quod nunquam illud diceres, tenereris omnino celare : tunc ergo videtur similiter quod tenetur celare illud quod aliter quam per confessionem noverat.

Contra hoc arguitur sic, et suppono hic quinque quae sunt per se nota. Prima suppositio est, quod nihil statuendum est neque servandum, in quo fiat praeiudicium veritati. Secunda est, quod fraus et dolus nemini debet patrocinari. Tertia est haec, quod nullus pro aliquo tenetur mentiri. Quarta est haec, quod nullus scienter reddit se impotentem ad id ad quod tenetur, sine peccato mortali. Quinta est haec, quod nihil debet statui nec servari, unde innocens possit rationabiliter accusari et condemnari et alii de ipso scandalizari.

Ex prima arguo sic. Nihil servandum est in quo fiat praeiudicium veritati ; sed aliquis sacerdos potest in causa testificari, utpote qui cum alio vidit furem vel aliquod simile, cuius testificatione subtracta, latebit veritas et regnabit falsitas. Si ergo talis confessionem de culpa audiat et hoc ipso testificari non velit, fit praeiudicium veritati : ergo, si hoc non debet fieri, non obligatur ad retinendum.

Ex secunda sic. Fraus et dolus nemini debet patrocinari ; sed aliquis peccator sciens se esse reum et accusatione dignum, hoc solo confitetur ut os sacerdotis claudat ; si ergo claudit ac per hoc remanet impunitus, fraus et dolus sibi patrocinatur : ergo, si hoc est inconveniens, patet etc.

Ex tertia sic. Nullus pro aliquo tenetur mentiri ; sed iste qui novit aliter quam per confessionem non potest dicere : nescio, quin mentiatur, quia novit ut homo et ut Deus : si ergo iuravit veritatem dicere, tenetur quod novit ut homo revelare, cum ad hoc posset iuramentum ipsum arctare.

Ex quarta sic. Esto quod aliquis teneatur accusare proximum apud praelatum, tum ex mandato divino, tum ex mandato praelati sui ; iste yidit eum peccantem et audivit confitentem : si ergo tenebatur ex visu dicere et ex audito confessionis reddidit se impotentem, ergo quando audivit eius confessionem, peccavit inortaliter ; quod nullo modo videtur probabile.

Ex quinta sic. Nihil debet servari, unde innocens possit rationabiliter condemnari ; sed ita est in proposito, si tenetur celare quod alias novit : ergo etc. Probatio : ponatur casus, quod quatuor vadant per viam ; unus peccat in conspectu omnium, unde accusandus est coram praelato et puniendus ; confitetur uni de tribus ; duo alii accusant illum qui peccavit et testificantur contra eum et ad maius robur testimonii advocant tertium ; tertio praecipitur quod dicat, et illi eum accusant, nisi dicat, tamquam fautor sit in aliena culpa, et praelatus rationabiliter punit ipsum ad duorum testimonium de inobedientia : si ergo hoc totum iniquum est, videtur quod non tenetur celare. Si tu dicas mihi quod sacerdos debet confitenti protestari quod non accipit sub sigillo confessionis, contra : quaero, quando ; aut antequam confiteatur, aut postquam confessus est. Sed ante non tenetur, quia nescit quid sibi velit dicere ; si postquam confessio audita est, hoc nihil est, quia ex quo confessio fuit, sigillum habuit : ergo per suam protestationem non potest illud infringere. Et iterum, quilibet sacerdos posset dicere confitenti : nolo illud sub sigillo accipere. Praeterea, esto quod obliviscatur illud dicere et habeat in corde, quamvis non in ore, videtur quod idem debeat accidere.

Conclusio

Peccatum, quod scitur per confessionem et per aliam viam, revelari potest sine fractione sigilli, secluso tamen scandalo

Respondeo : Dicendum quod triplex est hic modus dicendi.

Primus est hic. Dicunt quidam quod, ex quo aliquis scit aliquid per confessionem, qualitercumque sciat et quandocumque sciat, illud vere non potest revelare, quia non potest tale quid revelari, cum sit pars confessionis, quin fiat sigillo confessionis praeiudicium, quod maxime et praecipue servanduni est integrum. Ad obiecta respondent, sicut tactum est, quod si videatur generari praeiudicium vel sequi malum, non debet recipere sub sigillo confessionis, sed cum protestatione quod nolit tenere secretum. Etsi ista opinio pia videatur, pro eo quod multum tribuit sigillo confessionis, tamen posset ducere in magnum periculum, scilicet quod fieret veritati et innocentiae et obedientiae praeiudicium, et fraudi praestaretur patrocinium, sicut ostensum est. Et constat quod sigillum confessionis institutum est ad vitandum scandalum ; veritas autem propter scandalum dimittenda non est. Et iterum, illa protestatio non facit ut possit revelare quod alias tenetur celare. Et iterum, si aliquis audivit confessionem alicuius, et ille de illo peccato sit infamis, numquid fractor sigilli dicitur, si de hac materia cum aliquibus loquitur ? Hoc videtur nimis durum et impium.

Et ideo est secunda positio, quae videtur esse temperantior, quod confessio claudit os respectu cognitionis praecedentis, non respectu sequentis ; Et ratio huius est, quia ille qui prius novit et illud in confessione recipit, os sibi claudit respectu praecedentis, sed non respectu sequentis. Sed haec positio minus est rationabilis quam prima, quamvis videatur magis sobria : primum, quia ex hac positione ita generatur veritati praeiudicium sicut ex prima. Ulterius dicit quod sigillum confessionis potst omnem cognitionem antecedentem claudere, et post cognitio superveniens potest illud aperire. Si enim confessio ideo claudit prius scitum, quia revelare scitum est frangere sigillum, cum illud contineatur sub sigillo, quomodo cognitio sequens dabit potentiam loquendi vel manifestandi illud quod sub sigillo erat clausum ? Aut si revelare quod post scitur, in quantum post scitur, non praeiudicat confessionis sigillo, quare revelare prius scitum, cum unum. et idem possit sciri per visum, deinde per confessionem, tertio per aliorum revelationem ?

Et ideo est tertius modus dicendi magis consonus veritati et rationi, quod illud quod scitur duplici via, duplici cognitione scitur. Et sicut duplici cognitione scitur, ita potest homo oblivisci unum modum sciendi et memorari alterum, sicut patet, quia aliquando obliviscitur homo se vidisse et recordatur se audisse, vel obliviscitur se audisse per relationem et meminit se audisse in confessione. Et sicut duplex est scientia sive modus sciendi sic duplex est modus revelandi ; nec unus praeiudicat alteri, ut si quis dicat : ego vidi, vel : ego in confessione didici ; nec unus modus alteri praeiudicat, et sine sigilli fractione et praeiudicio et absque praeiudicio veritatis potest quod scitum est per confessionem et per alium modum revelari, ita tamen quod modus sciendi per confessioriem semper maneat in occulto. Quia tamen posset ex hoc scandalum generari, maxime apud poenitentem et apud alios, credo quod de bono et aequo magis debet celare quam unus alius. Et ideo, propter vitandum scandalum poenitentis, debet ei protestari in confessione quod non debet illud celare, non quia illa protestatio acquirat ius revelandi, sed quia proximo aufert rationem scandali. Debet etiam permittere se cogi ad dicendum ; cogitur autem, sive quia veritati generatur praeiudicium sive per mandatum ; et ex tunc potest dicere absque omni remorsu. Cum magna enim maturitate revelandum est alienum peccatum, etiam ubi non est annexum confessionis sigillum. Et haec positio rationabilior et securior videtur, et iurisperiti in hanc magis consentiunt.

Ad rationes

Ad illud ergo quod obicitur de decretali, dicendum quod loquitur de revelatione peccati, eatenus qua per confessionem scitum est ; unde gravem imponit poenam, in qua poena dicitur quod debet intrudi in monasterium arctum ; et hoc intelligitur, non quia cogat ad emittendum votum, sed quia pro tanto crimine compellit ad perpetuo puniendum.

Ad illud quod obicitur, quod nulla confessio est revelanda ; sed hoc peccatum etc., dicendum quod ibi est sophisma secundum accidens, pro eo quod isti peccato, in quantum revelandum, extranea est confessio. Cum enim dupliciter sciatur, secundum unum modum revelari potest et debet, secundum alium vero minime ; et ideo primum quod proponit est falsum : non potest hoc peccatum revelari quin reveletur confessio.

Ad illud quod obicitur, quod istae cognitiones habent oppositionem et gradum, dicendum quod verum est quod gradum habent ; sed tamen non habent oppositionem, pro eo quod secundum diversas vias sunt ; unde idem potest esse scitum et creditum ; sic in proposito, est intelligendum.

Ad illud quod obicitur, quod malis auferenda est occasio malignandi, dicendum quod nunquam omnino potest malis clauci aditus malefaciendi ; nec adeo debet claudi, quod ex hoc claudatur bonis via recte agendi ; nec debet claudi aditus uni malo ut aperiatur alteri : et ideo ratio illa non concludit quod illud quod dupliciter est cognitum necessario oporteat celari.

Ad illud quod obicitur, quod promittit habere secretum cum audit, verum est, ipsam confessionem, et illud eatenus qua sic scitur ; aliter non promittit, et, si etiam promitteret, ubi veritas vel obedientia praeciperet, revelari potest, et promissio vel iuramentum nullum esset - unde si vidissem proximum peccantem tali peccato quod teneor dicere superiori, si iurem sibi non dicere, non absolvor, immo dicere oportet - et facienda est poenitentia de periurio, pro eo quod contra iustitiam iuravit. Et sic patet totum.

Ex hoc autem quod dictum est non debet sacerdos sumere audaciam revelandi vel loquendi de facili de eo quod per confessionem novit, pro eo quod confessionis sigillum adeo est custodiendum, ut non solum vitetur fractio, immo etiam dignum est ut tollatur de hoc omnis suspicio, ne in contemptum veniat sacramentalis confessio.

PrevBack to TopNext