Consequenter, ad intelligentiam omnium eorum quae dicta sunt in hoc tractatu de
poenitentia, quaeritur de poenitentia secundum quod habet rationem fundamenti. Et circa
hoc duo quaeruntur. Primo quaeritur de ratione fundamenti in se. Secundo vero, in
relatione ad rationem tabulae.