Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

Utrum poenitentia habeat in se rationem fundamenti.

Quantum ad primum ostenditur quod poenitentia teneat rationem fundamenti.

Rationes principales

Ad Hebraeos 6, 1 : "Non rursus iacientes fundamentum poenitentiae ab operibus mortuis".

Item, Glossa : "Quod prius dixit inchoationis sermonem, nunc vocat fundamentum" ; sed in sermone, quo eruditur veniens ad Christum, poenitentia est fundamentum ; quod patet per ilium excellentem doctorem Ioannem, qui praedicavit : Agite poenitentiam ; patet etiam per Doctorem doctorum, qui incepit praedicationem suam ab hoc verbo Matthaei 4, 11 : "Agite poenitentiam", Glossa : "Poenitentia est prima virtus", quia ibi dicitur : "Prima virtus est per poenitentiam perimere veterem hominem".

Item, impossibile est domum Dei aedificare in corde, nisi destruatur aedificium satanae et ipse expellatur ; sed hoc primo fit per introductionem poenitentiae : ergo videtur quod poenitentia primo sternitur : ergo ipsa est fundamentum.

Contra : I ad Corinthios 3, 11 : "Fundamentum aliud nemo ponere potest praeter id quod positum est, quod est Christus". Ergo, si Christus solus est fundamentum, et poenitentia non est Christus : patet etc.

Item, ad Hebraeos 11, 1 : "Fides est substantia sperandarum rerum", Glossa : "Est fundamentum omnium bonorum" ; sed non sunt duo fundamenta : ergo etc.

Item, poenitentia et impoenitentia sunt opposita ; sed impoenitentia est consummatio aedificii diabolici : ergo non fundamentum : ergo, per oppositum, videtur quod poenitentia sit consummatio aedificii Iesu Christi, non fundamentum.

Item, quaeritur de numero et ordine eorum quae ponuntur in fundamento ab Apostolo. Ponit enim duas virtutes, cum dicit: Non rursus iacientes fundamentum poenitentiae ab operibus mortuis et fidei ad Deum ; tangit enim duo sacramenta, cum dicit : Baptismatum doctrinae, impositionis quoque manuum ; duos articulas fidei, cum dicit : Resurrectionis mortuorum et iudicii aeterni. Cum multo plures sint virtutes et multo plura sint sacramenta et etiam articuli, quaeritur : quare haec tantum enumerat ?

Item, quaeritur iuxta hoc, cum fundamentum dicatur Christus, I ad Corinthios 3, 11 : "Fundamentum nemo aliud" etc. ; dicatur etiam poenitentia in auctoritate praedicta ; dicatur etiam fides, ad Hebraeos 11, 1, in textu et Glossa ; dicatur caritas, ad Ephesios 3, 17 : "In caritate radicati et fundati" ; dicatur humilitas, secundum Gregorium, qui dicit in Moralibus : "Totum ruinae crescit quod aedificas, si ante molem fabricae humilitatis fundamenta non curas" ; dicatur patientia, secundum Prudentium dicentem : Nam minor est virtus, quam non patientia firmat ; secundum quam communem naturam in his repertam dicitur potius fundamentum de his quam de aliis ?

Conclusio

Poenitentia habet rationem fundamenti, secundum quod peccatori accedenti ad Christum removet prohibens.

Respondeo : Ad illud ultimum quaesitum intelligendum, notandum quod fundamentum dicitur dupliciter : uno modo locus, in quo aedificium stabilitur, et hoc modo dicitur Christus fundamentum ; et hoc bene notatur in Glossa, I ad Corinthios 3, 13-15, ubi dicitur quod sicut totum aedificium materiale tendit deorsum, quia locus fundans est deorsum, sic spirituale aedificium tendit sursum, quia Christus Dominus, qui fundamentum est spiritualis aedificii, est sursum. Alio modo dicitur fundamentum illud secundum quod res locatur et stabilitur in suo sustentaculo ; et hoc potest esse tripliciter : aut illud per quod prohibens removetur, aut illud per quod ibi locatur, aut illud per quod confirmatur et stabilitur. Si est illud per quod removetur prohibens, sic est poenitentia, quae removet peccati immunditiam, super quam erat constructa machina diabolica. Si autem sit ut collocans, sed duo sunt in nobis per quae nati sumus locari et tendere ad locum nostrum, scilicet intellectus et affectus : intellectus locatur in Christo per fidem, et affectus locatur et conglutinatur per caritatem ; et ideo, non tantum dicit Apostolus : In caritate fundati, verum etiam radicati. Si autem sit ut. defendens et roborans, aut contra ventum prosperitatis, aut contra ventum adversitatis. Si contra ventum prosperitatis, est humilitas ; si contra ventum adversitatis, est patientia sive fortitudo. Et sic per hoc fundatur supra firmam petram ipsa anima. Et sic patet quod ratio fundamenti de omnibus dicitur secundum quamdam analogiam quae ortum et radicem habet in Christo.

Ad illud ergo quod quaeritur, utrum poenitentia sit fundamentum, dicendum quod sic, accedenti ad Christum de regione dissimilitudinis sive peccati.

Ad rationes

1-2. Et patet responsio etiam ad illud quod obicitur de fide et de Christo.

Ad illud ergo quod obicitur de impoenitentia, dicendum quod quia privative opponitur, et in privative oppositis tenet consequentia e contrario, non in ipso, sicut patet in compositione rei et resolutione, quia quod est primum in componendo, ultimum est in resolvendo, ideo haec ratio potius facit ad oppositum quam ad propositum.

Ad illud quod quaeritur de numero et ordine eorum quae ponuntur in fundamento, dicendum quod Apostolus, sicut dicit Glossa, vocat fundamentum sermonem inchoationis, id est sermonem qui debet fieri his qui ad Christum sunt vocandi primo. In hoc autem sermone sex comprehendit, quae habet necessario cognoscere, si quis vult ad legem Christianorum introire et per hanc ad vitam venire. Oportet enim volenti ad Deum pertingere quod sciat quo debet tendere, et adiutorium per quod potest pervenire, et viam per quam debet incedere. Terminus est praemium, adiutorium est sacramentum, via est virtus sive virtutis opus, quod est praeceptum ; et haec tria scire oportet volenti ad Deum pervenire, secundum illud Hugonis, quod tria sunt maxime attendenda : praecepta, sacramenta, promissa. Via igitur est in virtutibus ; et quoniam ad hoc quod recta via procedat necesse habet declinare a malo et tendere in bonum, ideo duplicem ponit virtutem : unam, per quam declinatur a malo, et haec est poenitentia ; aliam, per quam tenditur in bonum, et haec est fides tendens in Deum per dilectionem, quae sequitur poenitentiam quantum ad tendentiam, licet antecedat quantum ad cognitionem. Adiutorium similiter oportet duplex saltem esse : unum, quod liberat a malo, et hoc est sacramentum Baptismi, in quo delentur peccata ; alterum, quod confirmat in bono, et hoc est Confirmatio sive manuum impositio. Similiter retributionem duplicem oportet cognoscere, scilicet bonorum et malorum ; bonorum, per resurrectionem mortuorum immutandorum per gloriam ; malorum, per iudicium aeternum.

Haec oportuit primo praedicari, et inter prima haec primo poenitentiam. Et sic patet numerus et ordo et nostra etiam est instructio, qualiter docere debemus eos qui de novo veniunt ad legem Christi.

PrevBack to TopNext