Quaestio 3
Quaestio 3
In quo loco debeat fieri unctio.
Rationes principales
Et quod totum corpus debeat inungi, videtur : Quoniam talis unctio aut est contra infirmitatem corporalem, aut contra infirmitatem spiritualem. Si contra corporalem, cum ergo mortalis infirmitas per totum corpus diffusa sit, totum debet inungi. Si contra spiritualem sed spiritualis infirmitas non concernit aliquam partem determinate : ergo etc.
Item, unctio sacramentalis significat unctionem gratuitam et spiritualem quae est in anima ; sed anima est in qualibet parte corporis tota : ergo etc.
Item, unctio devotionis respicit animam secundum potentiam intellectivam ; sed illa nullius partis corporalis est actus : ergo nulla pars corporis determinate debt inungi ; ergo totum corpus inungendum est.
Item, cum quis purificatur ab originali, totus immergitur, si sit aqua sufficiens : ergo similiter, si oleum est sufficiens, totus videtur inungendus.
Sed contra : Matthaei 15, 19 : "De corde procedurit cogitationes malae, furta" etc. ; secundum illud omnia peccata ex corde procedunt : ergo ad deletionem peccatorum significandam sufficit locum cordis inungere.
Item, unctio Confirmationis in unica parte sola fit, scilicet in fronte : ergo pari ratione et ibi unctio huius sacramenti.
Item, si in pluribus partibus distincte, ergo plures sunt unctiones : ergo plura sacramenta ; pes enim et manus specie differunt secundum naturam organizationis.
Conclusio
In extrema unctione non totum corpus nec una determinata pars sed septem partes inunguntur
Respondeo : Dicendum quod in talibus, ut saepe dictum est, finis imponit necessitatem his quae sunt ad finem. Quoniam igitur istud sacramentum principaliter ordinatur ad venialium deletionem, secundum quod ex textu beati Iacobi innuitur, et venialia perpetrantur ab anima secundum coniunctionem ipsius ad carnem corruptam, et hoc est per potentias, per quas unitur corpori ut organico : ideo recte in deletione talium peccatorum debet medicamentum exterius adhiberi, secundum id quod habet sensibile, circa organa ipsarum potentiarum. Est autem triplex potentia animae, secundum quam regit corpus et eruditur et secundum quam ad exterius comparatur, scilicet sensitiva, generativa et progressiva : et ideo organa istarum potentiarum debent inungi. Et quoniam quinque sunt organa deservientia quinque sensibus, scilicet os, oculi, nares, aures et manus, et lumbi deserviunt generativae et pedes virtuti progressivae, ideo istae septem partes inunguntur. Et sic patet quod nec totum corpus debet inungi nec una pars determinata.
Ad rationes
1-3. Ad illud ergo quod obicitur de infirmitate spirituali, quod non determinat partem, dicendum quod verum est, quod non determinat partem in qua sit, verumtamen determinat partem per quam contrahitur. Et per hoc patent duo sequentia de anima, quod est in qualibet parte corporis, et de potentia intellectiva, quoniam, etsi anima secundum essentiam sit in qualibet parte corporis tota, et secundum potentiam intellectivam partem determinatam corporis non concernat, tamen secundum potentiam sensitivam et operativam determinat sibi aliquas partes corporis organizatas, in quibus delectatur et secundum quarum delectationes diversa incurrit peccata.
Ad illud quod obicitur de Baptismo, dicendum quod non est simile, pro eo quod in originali tota caro foedatur, sed in venialis peccati commissione aliquis actus specialis potentiae concernitur.
Ad illud quod obicitur in oppositum de corde, dicendum quod, etsi de cordis affectu procedant omnia, tamen per diversas potentias subministrantes.
Ad illud quod obicitur de unctione Confirmationis, dicendum quod non est simile, pro eo quod illa est contra pusillanimitatem et verecundiam determinate ; sed haec contra venialia peccata, quae respiciunt actus omnium potentiarum
Ad illud quod obicitur, quod ergo plura sunt sacramenta, dicendum quod illae partes non inunguntur nisi prout concurrunt in unum cui deserviunt et secundum cuius nutum moventur ; et ideo, quia unctio est in his secundum unam naturam et per comparationem ad unum, ideo unum est sacramentum.
Ad illud quod obicitur de illis qui perdunt haec membra, dicendum quod, quamvis sint mutilati, tamen debent inungi. Et si tu obicias, quod est implicatio falsi in forma, dicendum quod falsum est, quia caeci frequenter vellent videre pulcra, et surdi auditum desiderant, quamvis non audiant ; et ideo recte debent in talibus membris inungi, quia per talia membra aut peccaverunt aut peccare voluerunt, saltem veniali appetitu.
Si tu quaeras, cum per membra genitalia maxime culpa in hominibus contrahatur ; sive perpetretur venialis et mortalis, ut quid non inunguntur ? dicendum quod hoc est propter foeditatem membri, propter quam natura rationalis erubescit non solum tangere, sed videre, sed quod plus est, nominare, et amplius erubescit cogitare ; et ideo absit quod oleum sanctum debeat ibi apponi, sed loco illorum membrorum inunguntur lumbi. Credo etiam quod parcitur verecundiae infirmorum, quia nemo est ratione utens qui non erubescat membra illa aliis demonstrare, immo ipsemet erubescit videre.