Quaestio 4
Quaestio 4
Quoties debeat hoc sacramentum dari.
Quarto et ultimo quaerittir, quoties debeat hoc saeramentum dari ; et quaeritur, utrum debeat iterari.
Rationes principales
Et quod non, videtur : Primo, quia "nulli sacramento facienda est iniuria" ; sed qui iterat sacramentum, facit ei iniuriam : ergo etc.
Item, per simile videtur, quia unctio episcopalis sive Confirmationis non iteratur. Ergo nec Unctio Extrema iterari debet ratione consimili.
Item, hoc videtur per denominationem, quia dicitur Unctio Extrema ; sed unius hominis una est mors et unum extremum : ergo tantum semel debet inungi.
Contra : Quoties iteratur morbus, et medicina ; sed tam morbus corporalis quam spiritualis iteratur, scilicet veniale peccatum et corporalis infirmitas : ergo etc.
Item, aliquis, qui est in periculo secundum humanum iudicium et opinionem medicorum, est inungendus, quia praesumitur quod laboret in extremis. Si ergo ille idem in extremis alias laborare potest, videtur quod inungi debet. Iuxta hoc quaeritur, si aliquis sacerdos incipit inungere et in unctione deficit, utrum debeat a capite incipi vel perfici.
Conclusiones
Cum in hoc Sacramento nec imprimatur character, nec detur effectus perpetuus, potest et debet ipsum iterari
Respondeo : Dicendum quod istud sacramentum, sicut innuitur aperte in littera, et debet et potest iterari. Si autem quaeratur ratio huius, dicendum est quod generalis ratio quare sacramentum non debeat iterari, est, quia effectus eius est perpetuus, qui non iteratur. Unde characteris impressio non est generalis ratio, sed potius effectus perpetuatio. Unde ex quo panis semel consecratus est, non debet amplius consecrari ; quamvis non imprimatur ibi character ; et simiIiter oleum benedictum non debet amplius benedici sive consecratum non debet amplius consecrari. Quoniam igitur in Unctione Extrema non imprimitur nec datur effectus perpetuus, maxime si homo ab infirmitate resurgat, ideo secunda operatio sacramenti est necessaria, et ideo iterari potest et debet medicina absque aliqua contumelia sacramenti.
Ad rationes
Ad illud ergo quod obicitur, quod sibi fiat iniuria in iteratione, dicendum. quod hoc verum est quando iteratur sacramentum et nihil novum efficitur ; hoc autem in proposito non habet locum.
Ad illud quod obicitur de unctione Confirmationis, dicendum quod non est simile, quia non utrobique est effectus characteris, qui est perpetuus, propter quem amplius sacramentum iterari non debet
Ad illud quod obicitur de denominatione, dicendum quod Unctio Extrema est dupliciter : aut secundum veritatem aut secundum nostram opinionem. Primo modo non iteratur, sed secundo modo sic ; et ita frequenter accidit multos inungi.
Ad illud quod quaeritur, si sacerdos deficit, utrum sit initiandum, dicendum quod potius est supplendum quod inchoatum est, pro eo quod quaelibet unctio habet specialem sibi formam, sicut patet aspicienti ordinarium, attamen generaliter conveniunt in remissione peccati.
Ad illud quod quaeritur de infirmitatibus prolixis, aliqui voluerunt dicere quod post annum iterari potest, pro eo quod completa est revolutio corporum superiorum. Sed absurdum valde videtur sacramenta regulari secundum motum astrorum. Et ideo potest aliter dici quod nullus in aliqua infirmitate inungendus est, nisi cum praesumitur ad exitum propinquare ; et hoc est in infirmitatis aggravatione, quem statum natura diu sustinere non potest, immo aut vincit aut vincitur. Si ergo infirmus melioretur, ut diutius vivat, etsi non perfecte curetur, curatur tamen aliquo modo ab intensione morbi ; et ideo, quia venialia iterum redire possunt et iterum infirmitas corporalis aggravatur, potest et debet sacramentum Unctionis iterari. Et sic patet responsio ad obiecta.