Quaestio 3
Quaestio 3
De variatione formae.
Rationes principales
Quod potest fieri quinque modis : mutando, addendo, corrumpendo, transmutando, interponendo. Mutatio fit, ut quando ponitur nomen pro nomine, utpote si loco Patris dicatur Genitoris. Et quod hoc non impediat videtur, quia forma Baptismi non attenditur in vocibus secundum quod voces sunt, quia tunc non esset eadem forma apud nos et Graecos, sed in vocibus secundum quod significativae. Si ergo idem. significat Pater et Genitor, idem faciet in forma. unum quod reliquum. Et praeterea, plus conveniunt Pater et Genitor quam nomen Patris in Graeco et in Latino, cum sint eiusdem linguae.
Additio est quando nomen, quod non est expressum in forma, superadditur, ut si dicatur : in nomine Patris omnipotentis etc. Et quod hoc non impediat, videtur, quia, cum additur nomen, etsi nihil faciat, manet tamen totum quod faciebat sacramentum : et si totum manet in quo est virtus, ergo est virtus, ergo est plenum et efficax sacramentum.
Corruptio est, quando nominis prolatio est modo minus convenienti, utpote si dicatur in nomine patrias et filias etc. Et quod hoc non impediat, videtur, quia Zacharias ; Bonifacio scribens, dicit : Si contingat aliquem infringendo linguam propter ignorantiam dicere baptizando : in nomine patria et filia, non est rebaptizandus. Et huius ratio reddi potest, quia sanus est sensus.
Transpositio est, quando forma aliter ordinatur, utpote si dicatur primo in nomine Filii et post in nomine Patris. Et quod hoc non impediat, videtur, quia nomina transposita idem significant, ut si dicatur : est homo albus ; est albus homo. Si ergo omnino idem est sensus et eadem fidei professio, transpositio non impedit.
Interpositio est, cum in medio cadit actus, ut sternutatio vel verbum, ut : in nomine Patris ; et aqua ista est frigida, et Filii etc. Et quod hoc non impediat, videtur quia totum est salvum, quando aliquid interponitur ; et aliqui homines ita sunt obliviosi quod semper interponunt aliquid, antequam possint complere orationem inceptam.
Item, quod additio impediat, videtur quia, si nihil licet addere canoni Scripturae, multo fortius nec formae sacramenti. Prima patet per illud quod dicitur Apocalypsis ultimo, 18 : Si quis apposuerit ad haec etc.
Item, quod corruptio impediat, videtur, quia verba corrupta aut nihil significant aut aliud significant, ut patet, cum dicitur patria ; sed necessaria sunt verba significantia : ergo etc.
Conclusio
Quaedam variatio formae impedit Sacramentum, quaedam vero non
Respondeo : Ad hoc voluerunt aliqui dicere quod qualitercumque fiat variatio, dum tamen omnes personae exprimantur, integrum est sacramentum. Aliorum positio fuit quod necesse est omnimodam identitatem servari ; quantulacumque enim variatio in forma facit non esse sacramentum.
Sed utraque istarum positionum respuenda est ; quaelibet enim excedit. Uude dicendum quod aliqua variatio impedit, aliqua non. Variatio enim mutationis impedit, sive fiat ex certa scientia, sive alio modo. Mutatio, inquam, nominis, ut si dicatur : in nomine Genitoris et Geniti, quia alius modus est exprimendi Trinitatem per nomina principalia, alius per nomina non principalia. Mutatio etiam numeri impedit, ut si dicatur : baptizo te in nominibus, quia alia est sententia.
Ad rationes
Ad illud ergo quod obicitur, quod idem significant, dicendum quod attendendus est modus significandi, quia data fuit virtus nominibus exprimentibus Trinitatem, et hoc principaliter secundum omnem linguam. Quod ergo obicit, quod magis conveniunt, quia in eadem lingua, dicendum quod, etsi magis quantum ad modum loquendi, non tamen magis quantum ad mod um significandi. In nomine enim est tria considerare : vocem, notamen sive expressionem et significationem. Quantum ad primum magis conveniunt, sed quantum ad secundum minus, quantum ad tertium aequaliter. Et virtus regenerationis data est ratione notaminis sive quantum ad rationem innotescendi, a qua imponitur nomen ; et haec est eadem apud omnes.
De additione dicendum, quod aut est additio vocis distrahens intellectum, et haec impedit, si oppositum addatur, ut si dicatur Patris geniti ; aut salvans, ut Patris ingeniti, et tunc non impedit, nisi velit inducere errorem. Quod obicitur de comminatione Apocalypsis, intelligitur de additione distrahente.
Ad illud quod quaeritur de corruptione, dicendum quod corruptio aut est tanta quod nullo modo tenet sensum, et tunc omnino impedit ; aut non est tanta quin bene maneat, sicut de puero balbutiente, qui intelligitur tamen ; et tunc dicendum quod non impedit. Quod ergo obicit, quod voces non significant, dicendum quod, etsi non significent ex institutione, significant tamen ex accommodatione usus, ut olli pro illi.
Ad illud quod quaeritur de transmutatione, dicendum quod, si fiat simpliciter sine erroris dogmatizatione, non impedit. Et ratio huius est quia ordo intelligitur in ipsis verbis, quod Filius a Patre procedit ; et non sic oportet exprimere ordinem sicut nomina personarum ; et ideo patet quod obicit.
Ad illud quod obicit de interpositione sive intermissione, dicendum quod aut est tanta intermissio quod discontinuet intentionem et longam faciat moram, utpote si longum facit sermonem vel vadit ad urinam faciendam ; et tunc necesse est quod reincipiat. Sed si intervenit parva morula oblivione vel sternutatione, non discontinuatur actus nec oportet reincipere.