Text List

Quaestio 3

Quaestio 3

Utrum sacramentum Ordinis sit Novae Legis proprium.

Tertio quaeritur, utrum sacramentum Ordinis sit Novae Legis proprium.

Rationes principales

Et quod non, videtur : Quia in Psalmo [109, 4] dicitur Christo : "Tu es sacerdos in aeternam secundum Ordinem Melchisedech" ; hoc dictum est de Christi sacerdotio, sicut exponit Apostolus ad Hebraeos : ergo sacerdotium Christi prius in Melchisedech praecessit : ergo et Ordo. Si tu dicas quod praecessit in figura, contra : ita praecessit ad figuram in sacerdotio Aaron : ergo debet dici secundum Ordinem Aaron ; quod tamen non decuit dici, ut Apostolus ostendit.

Item, I ad Corinthios 10, 3 : "Omnes eamdem escam spiritalem manducaverunt". Ergo vere fuit sacrificium ; sed Ordo est ad sacrificium administrandum ; ergo idem Ordo et idem sacramentum.

Item, Ecclesia est unica ab Abel usque ad finem mundi ; et in unica unitate unus debet esse Ordo. Ergo sacramentum Ordinis est unum in Novo et Veteri Testamento.

Item, sacramentum Ordinis est de dictamine legis naturalis : et hoc patet, quia ab initio fuerunt sacerdotes, ut patet exemplo Melchisedech et Hieronymus dicit ; sed quod est de dictamine naturae semper idem perseverat, et hoc manifestum est in matrimonio : ergo idem debet esse Ordo in Veteri Testamento et in Novo : ergo sacramentum hoc commune est, non proprium.

Contra : Ad Hebraeos 7, 12 : "Translata sacerdotio, necesse est ut et Legis translatio fiat". Si ergo Apostolus probat diversitatem legis per diversitatem sacerdotii, cum alia et alia sit lex, videtur quod alius et alius sit Ordo.

Item, "ordo est spirituale signaculum, in quo spiritualis potestas traditur ordinato", utpote in supremo Ordine traditur potestas conficiendi corpus Christi ; sed hoc est proprium solius Novae Legis : ergo. etc.

Item, sacramenta Novae Legis alia sunt et nova : ergo ad dispensanda haec, cum sint maiora et digniora, maior et dignior potestas requiritur. Si ergo sacramenta quae dispensantur sunt diversa, ergo et sacramentum per quod dispensantur ; sed hoc est Ordo : ergo etc.

Item, idem Ordo non est iterandus ; sed ordinatus in Lege, si veniat ad Evangelium, ibidem ordinatur : ergo videtur quod alius sit Ordo et aliud sacramentum.

Conclusiones

Sacramentum ordinis est proprium novae legis et in veteri praefiguratum

Respondeo : Dicendum quod sicut signum sortitur nomen signati et e converso, et tamen signum et signatum sunt diversa : sic figura nomen veritatis sortitur, et unum dicitur esse in alio, sicut rota in rota ; et tamen aliud est figura, aliud est veritas. Per hunc modum intelligendum quod Lex Nova, differt a Veteri, et sacrificium a sacrificio, et Ordo ab Ordine. Unde sicut sacramentum Eucharistiae est Novae Legis proprium, quamvis in Veteri Lege fuerit sacrificium quod erat huius signum, sic spfritualis potestas, secundum quam attenditur Ordinis sacramentum, est Novae Legis propria, sacerdotium similiter, quamvis inferioris Ordinis et sacerdotii praecesserit signum figurativum. Unde sicut multum differt inter agnum verum et typicum, sic multum, licet non tantum, differt inter potestatem offerendi hunc agnum et illum. Et ideo concedendum quod sicut Baptismus et Eucharistia sunt sacrament a Novae Legis propria, licet in anterioribus fuerint praefigurata, sic in sacra ordinatione.

Ad rationes

Ad illud quod obicitur, quod secundum ordinem Melchisedech, dicendum quod hoc intelligitur secundum expressam praefigurationem, sicut ibidem Apostolus ostendit, quia praefiguravit Christum quantum ad originem et quantum ad dignitatem et quantum ad ritum : quantum ad originem, quia sine genealogia, scilicet expressa in Scriptura ; quantum ad dignitatem, quia fuit sacerdos et rex et Abrabam benedixit ; quantum ad ritum, quia obtulit panem et vinum. Non sic in sacerdotio Aaron. Et ideo peroptime appropriat in Psalmo Spiritus Sanctus et eleganter valde exponit Apostolus.

2-3. Ad illud quod obicitur, quod eamdem escam manducaverunt, dicendum quod hoc intelligitur, non de manducatione sacramentali, sed spirituali, quae est per fidem et caritatem ; et quia idem quod nos crediderunt et amaverunt , ideo eamdem escam manducaverunt et de eadem Ecclesia fuerunt ; nec tamen eadem signa sensibilia habuerunt nec eadem sacramenta. Et ratio huius visa est supra, cum agebatur de sacramentorum differentia. Et per hoc patet ratio altera de unitate ecclesiastica, quia illa est secundum fidei convenientiam, non secundum sacramentorum indifferentiam.

Ad illud quod obicitur, quod est de dictamine naturae, dicendum quod verum est in universali, non in speciali. Bene enim dictat ratio recta Deum esse colendum et ad hoc speciales ministros constituendos, sed taliter colendum et tale sacrificium offerendum et talem potestatem collatam esse hominibus, hoc non est naturae, sed gratiae.

PrevBack to TopNext