Text List

Quaestio 4

Quaestio 4

Utrum Ordo sit sacramentum unum vel plura.

Quarto et ultimo quaeritur, utrum Ordo sit sacramentum unum vel plura.

Rationes principales

Et quod sit unum, videtur : Per divisionem sacramentorum, quae dividuntur in septem. Si ergo alia non subdividuntur, videtur quod Ordo sit unum sacramentum.

Item, sacramentum unionis sive communionis est unum sacramentum. Ergo pari ratione et sacramentum Ordinis.

Item, ab eodem est unitas a quo est perfectio et complementum ; sed sacramentum Ordinis unum habet complementum, scilicet sacerdotium, quod complet omnes Ordines praecedentes : ergo unum est sacramentum.

Item, "quanto aliqua virtus potentior, tanto magis unita". Ergo quanto sacramentum maius et excellentius, tanto magis unum ; sed sacramentum Ordinis est excellens et in statu excellenti collocat. ordinatum : ergo etc.

Contra : Multiplicato inferiori, multiplicatur superius ; sed sacramentum est superius ad Ordinem : ergo, cum sint plures Ordines, sunt ergo plura sacramenta.

Item, cum Ordinis sacramentum dividitur, aut in partes integrales aut subiectivas. Non integrales, quia nulla pars integralis recipit praedicationem totius, sed quilibet gradus ecclesiasticus recipit praedicationem sui totius. Si in subiectivas, ergo redit idem quod prius, quod illud sacramentum multiplicetur.

Item, hoc sacramentum est ordinatum ad dispensationem aliorum sacramentorum ; sed alia sacramenta differunt specie : ergo potentiae ordinatae ad illa debent differre specie : ergo videtur quod istud sacramentum per species diversas plurificetur.

4. Item, sacerdos cum sacerdote habet convenientiam in sacramento Ordinis ; sed sacerdos cum diacono habet distinctionem et differentiam : constat quod non solum materialem, ergo specificam habet differentiam : ergo, cuni utrumque horum sit sacramentum, videtur quod Ordinis sacramentum diversas habeat species sacramentorum.

Conclusio

Sacramentum ordinis est unum, habet tamen plures partes potestativas, unum perfectum Sacramentum constituentes

Respondeo : Dicendum quod sacramentum Ordinis unum est, multas tamen habet partes, quae sacramentum non plurificant, pro eo quod non sunt omnino partes subiectivae, et tamen recipiunt praedicationem totius, quia naturam habent quodam modo partium subiectivarum, et tales sunt partes potestativae, quae maxime competunt ordini : tum quia ordo dicitur ordinata potestas, quae ex ordinatione multorum ad unum redditur perfecta, et quodlibet illorum participat rationem potestatis, licet non perfectionis ; tum etiam, quia ordo concernit distinctionem in partibus sicut et numerus. Unde quemadmodum partes numeri quodam modo habent naturam partium integrantium in hoc quod simul convenientes per ordinem reddunt numerum perfectum, ut partes senarii constituunt senarium, et tamen quaelibet pars numeri est numerus : sic omnes gradus Ordinum unum faciunt sacramentum perfectum, et tamen quilibet gradus Ordo dicitur. Et concedendae sunt rationes ostendentes hoc sacramentum esse unum, quamvis aliquae non sint multum cogentes.

Ad rationes

Ad illud quod obicitur, quod multiplicato inferiori etc., dicendum quod istud verum est in eo quod habet naturam speciei sive partis subiectivae solum ; non sic est in proposito.

Ad illud quod quaeritur, utrum dividatur in partes integrales aut subiectivas, dicendum quod dividitur in partes potestativas, quae utrarumque partium habent naturam ; unde sicut divisio analogi tenet medium inter divisionem aequivoci et univoci, sic talis divisio medium tenet inter divisionem totius universalis et totius integralis.

Ad illud quod obicitur, quod ad dispensationem aliorum ordinatur, dicendum quod principaliter : ordinatur ad dispensationem Sacramenti altaris, quod unum est.

Ad illud quod obicitur de differentia, dicendum quod quodam modo est specifica, quodam modo non. Una enim species non disponit ad aliam, sicut unus Ordo ad alium disponit ; et ideo non est ibi specifica distinctio, sed tamen aliquo modo distinguuntur ; quia tamen ad unum complementum ordinantur, ideo unum sacramentum faciunt.

PrevBack to TopNext