Text List

Quaestio 3

Quaestio 3

Utrum episcopatus sit Ordo.

Tertio quaeritur, utrum episcopatus sit Ordo.

Rationes principales

Et quod sic, videtur : Distinctione 17, Gelasius Papa, distinguens gradus Ordinum, in fine dicit : "Deinde subdiaconus, deinde diaconus et postea presbyter ; et exinde, si meretur, episcopus ordinetur".

Item, Isidorus, in VII libro Etymologiarum: "Episcoporum quadripartitus est Ordo". Ergo episcopatus est Ordo.

Item, ratione videtur, quia nullus recte dicitur ordinari nisi ab Ordinis susceptione ; sed qui promovetur in episcopum, recte dicitur in episcopum ordinari, sicut per omnes canones innuitur qui de hac materia loquuntur : ergo

Item, illa inter virtutes est virtus praecipua, quae virtutes alias regit et eis imperat : ergo pari, ratione in Ordine iste erit magis praecipuus, qui alios dispensat et regit ; et ille est Ordo episcopaIis. : ergo etc.

Item, hoc videtur per definitionem Ordinis. "Ordo enim est, ut dicit Magister, signaculum, quo spiritualis potestas traditur ordinato" ; sed hoc totum est in episcopatu, ut patet : ergo etc. Minor patet per ipsam ordinationem episcopi, in qua traditur sibi baculus, qui significat potestatem spiritualem ; unde dicitur sibi, cum traditur ei baculus : Accipe baculum pastoralis officii, id est potestatem ligandi et solvendi ; et sis in corrigendis vitiis saeviens : pie, in fovendis virtutibus animos auditorum demulcens, in tranquillitate severitatis censuram non deferens.

Item, solemnior inunctio, solemnior benedictio et manuum impositio fit in consecratione episcopi quam sacerdotis ; sed talis inunctio non potest esse vacua a significatione et efficacia, cum sit Novae Legis : ergo est amplioris efficaciae. Si ergo sacerdotium est Ordo, multo fortius videtur quod episcopatus.

Contra : Magister Hugo de Sancto Victore, distinguens gradus Ordinum, dicit sic : "Primus est ostiariorum, secundus lectorum, tertius exorcistarum, quartus acolythorum, quintus subdiaconorum, sextus diaconorum, septimus sacerdotum. Hic gradus dispares in eodem Ordine habet dignitates, scilicet episcopi" etc. Ergo episcopatus solum dicit dignitatem, non Ordinem : ergo etc.

Item, distinctio graduum et Ordinum omnis est propter altaris per omnes ministerium, scilicet propter sacrificium, in quo est consummatio omnis divini cultus. Ergo, cum perventum est ad illam, ibi debet esse status ; sed in presbyteratu pervenitur : ergo etc.

Item, gradus ecclesiastici talem habent ordinem quod possibile est posteriorem accipere, omisso priori ; quod patet per illud quod dicitur distinctione 52, Sollicido etc., et Extra, De clerico per saltum ordinato, Tuae litterae etc. Sed impossibile est aliquem promoveri in episcopum, sacerdotio omisso ; sicut dicitur Extra, De excessibus praelatorum, Ex litteris, et infra, ubi dicit Innocentius : Pontificale officium sine altaris ministerio non valet adimpleri. Ergo videtur quod episcopatus non sit alius Ordo quam sacerdotium.

Item, promotus in sabbato ad Ordinem sacrum non debet in die sequenti alium Ordinem sacrum suscipere ; sed promotus in sacerdotem potest in die sequenti, scilicet dominico, in episcopum promoveri : ergo videtur quod episopatus non non sit Ordo sacer.

Conclusio

Episcopatus proprie non est ordo, sed ordinis eminentia vel dignitas

Respondeo : Dicendum quod ; sicut tactum est, cum Ordinis potestas principaliter sit ordinata ad dispensationem sacramentorum et maxime illius Sacramenti nobilissimi, scilicet corporis Domini, quod ibi est status graduum et Ordinum ascendentium, et ita ultra sacerdotium non est gradus Ordinis. Sed tamen intra hunc gradum et Ordinem contingit esse distinctionem dignitatum et officiorum, quae tamen novum gradum vel Ordinem non constituant, ut archipresbyter, episcopus, archiepiscopus, patriarcha, Pontifex Summus, quae ultra sacerdotium non addunt Ordinem nec gradum novum, sed solum dignitatem et officium. Et ita episcopatus, prout concernit Ordinem sacerdotii, bene potest dici Ordo ; sed prout distinguitur contra sacerdotium, dicit dignitatem quamdam vel officium ipsi annexum, et non est proprie nomen Ordinis nec novus character imprimitur nec nova potestas datur, sed potestas data ampliatur. Unde sicut non recipit alias claves, sic nec alium Ordinem. Et hoc sensit magister Hugo, hoc etiam sensit Magister Sententiarum, sicut patet per id quod dicit in littera, quod non sunt nomina Ordinum, sed dignitatum ; hoc etiam tenet communis opinio, quod in episcopatu character novus non imprimitur, sed illi aliqua eminentia confertur, que semper manet cum ipso charactere Ordinis, ablata omni iurisdictione. Hanc igitur opinionem sustinendo, dicamus quod episcopatus, praecise loquendo, non est Ordo, sed Ordinis eminentia vel dignitas.

Ad rationes

1-3. Ad illud ergo quod primo obicitur de Isidoro et Gelasio, dicendum quod ad eorum auctoritates et consimiles unica responsione potest responderi, quod ipsi nomen Ordinis ampliant ad officia et dignitates ; sed magistri nostri strictius accipiunt, scilicet pro gradu potestatis ; et hoc patet per hoc quod Isidorus dicit quod episcoporum quadripartitus est ordo. Cum enim ordinatus in episcopum, si assumatur ad archiepiscopatum, non consecretur de novo, sed solum accipiat pallium, patet quod non potest intelligi quod novus sit ibi Ordo, sed solum dignitas altior. Si ergo dieit ipsos esse diversos ordines, manifestum est quod nomen Ordinis ad officia et dignitates extendit. Et per hoc patet aliud sequens. Sicut enim ampliatur vocabulum et significatio Ordinis, ita et verbum, cum dicitur : iste ordinatur in episcopum ; unde non ita proprie dicitur aliquis ordinari, cum promovetur in episcopum sicut cum promovetur in sacerdotem, sed magis proprie dicitur consecrari. Unde et Apostolus, loquens proprie, dicit Actuum 20, 28 : Posuit vos episcopos etc. ; et I ad Timotheum 3, 1 : "Qui episcopatum desiderat, bonum opus desiderat".

Ad illud quod obicitur, quod per episcopatum Ordines dispensantur, dicendum quod nunquam possent per episcopum dispensari, nisi Ordines illos quos dispensat haberet, maxime nisi haberet sacerdotium ; et ideo concedo bene quod episcopatus includit necessario Ordinem perfectissimum, scilicet sacerdotium, et illi superaddit aliquam eminentiam, quam et ipsum nomen nobis insinuat ; dicitur enim episcopus ab epi, quod est supra.

Ad illud quod obicitur, quod Ordo est signaculum, in quo spiritualis potestas etc., dicendum quod episcopatus deficit quantum ad utramque partem definitionis. Primo namque deficit a ratione Ordinis quantum ad hoc quod dicitur signaculum, quia signaculum ibi accipitur pro charactere ; et hic non imprimitur in episcopatu, cuius signum est quod non potest episcopus consecrari nisi sit sacerdos, et ita per se characterem non mprimit. Amplius deficit, quia non datur ibi nova potestas, sed solum potestas ligandi et solvendi ampliatur, et ideo in huius signum baculus pastoralis porrigitur. Unde sicut collatio pallii non dat novum Ordinem archiepiscopo ultra episcopum, sic nec collatio baculi aut anuli aut mitrae aut alicuius consimilis ultra sacerdotem. Talia enim potius sunt sacramentalia quam sacramenta ; non enim sacramentalia tantum praecedunt sacramentum, sed etiam sequi possunt.

Ad illud quod obicitur, quod solemnior est inunctio, dicendum quod verum est, pro eo quod ad summum pontificatum assumitur et datur ibi eminentia status et dignitas pastoralis, in qua debet esse eminentia sanctitatis ; unde illa sanctitatis eminentia per superabundantem inunctionem debet significari, secundum quod dicitur de summo pontifice Aaron : Sicut unguentum in capite eius, quod descendit in barbam, barbam Aaron. Quia ad officium illud maior requiritur sanctitas quam requiratur ad Ordines, hinc est quod maior fit inunctio. Reges enim et principes consueverunt inungi in signum dignitatis, quibus non Ordo confertur, sed regalis dignitas ; sic et episcopi, quibus confertur Ordo sacerdotalis. Et propter hoc ratio illa non valet, quia inunctio non respicit Ordinem in quantum est Ordo, sed magis dignitatem. Unde et sacerdos non inungitur ad Ordinis necessitatem, sed magis ad solemnitatem, ut digne possit corpus Christi sacratissimum consecrare.

PrevBack to TopNext