Text List

Quaestio 4

Quaestio 4

Utrum Ordines sint septem an plures vel pauciores.

Quarto quaeritur, utrum Ordines sint septem an plures vel pauciores.

Rationes principales

Et quod tantum septem sint, Hoc expresse magister Hugo dicit ; Magister etiam dicit in littera.

Item, ratione videtur, quia signum debet respondere veritati : sed in sacramento isto septiformis gratia Spiritus Sancti datur : ergo videtur, quodsi gradus in Ordine assignantur ; quod septem esse debent.

Sed quod debeant esse tantum tres, videtur : Auctoritate Dionysii, De ecclesiastica hierarchia, ubi non ponit nisi tres gradus, scilicet ministros, sacerdotes et episcopos.

Item, hoc videtur ratione, quia distinctio graduum debet esse penes actus hierarchicos ; isti autem actus sunt tres tantummodo, scilicet "purgare, illuminare et perficere": ergo videtur quod sint tantum tres gradus sive ordines.

Sed quod sint plures, videtur : Quoniam Ecclesia militans imitatur triumphantem, secundum quod dicitur Exodi 25, 40 : Inspice, et fac secundum exemplar, quod tibi monstratum est etc. ; sed in illa est distinctio et gradus in angelis secundum numerum novenarium : ergo etc.

Item, quanto maior est recessus a principio, tanto magis tenditur in multitudinem ; sed hierarchia ecclesiastica plus distat a principio omnium, Deo summo, quam angelica : ergo pluribus gradibus et ordinibus debet distingui quam angelica : ergo plures deberent esse Ordines quam novem.

Est igitur quaestio : propter quid in hoc sacramento magis est graduum distinctio quam in alio ; et propter quid in numero septenario ?

Conclusiones

Ordines sunt septem et ad unum sacerdotium ordinati

Respondeo : Dicendum quod omnes in hoc concordant, scilicet quod huic sacramento competit graduum distinctio, sive propter hoc quod penes ipsum membra Ecclesiae in corpore mystico ordinantur secundum diversas operationes et gratias, secundum quod dicit Apostolus I ad Corinthios 12, 4 ; sive propter hoc quod secundum illud sacramentum configuratur et conformatur pulcritudo Ecclesiae militantis pulcritudini Ecclesiae triumphantis ; sive propter hoc quod istud sacramentum in suo supremo ponit et disponit hominem ad gratiam perfectionis, et gratia perfecta in pluralitate donorum Spiritus Sancti consistit ; sive propter hoc quod istud sacramentum ordinat ad dignissimum ministerium, quod est consecratio Dominici corporis, ad quam non statim est convolandum, sed per gradu paulative ascendendum, cum illud sacramentum propter sui nobilitatem et reverentiam multa debeat habere ministeria inferiora. Omnibus his modis accipitur ratio pluralitatis in gradibus Ordirium ; et secundum aspectum ad has rationes plurificandi sumitur sufficientia graduum ecclesiasticorum diversimode a diversis.

Quidam enim sumunt penes distinctionem membrorum Ecclesiae, quae attenditur secundum dona gratiarum, quae determinat Apostolus, I ad Corinthios 12, 8 dicens : "Alii datur per Spiritum sermo sapientiae", etc. ; et isti dicunt novem esse Ordines secundum genera gratiarum quae ibi ponuntur, quae sunt novem. Unde adaptant sic : Alii datur per Spiritum sermo sapientiae, scilicet episcopo ; alii sermo scientiae ; scilicet sacerdoti, qui debet scire ligare et solvere ; alii fides, scilicet diacono, qui debet Evangelium nuntiare, in quo fides nostra continetur ; operatio virtutum subdiacono, qui aggreditur opera perfectionis ; interpretatio sermonum acolytho, cuius est alios illuminare et tenebras effugare ; gratia sanitatum exorcistae ; genera linguarum psalmistae ; prophetia lectori ; et discretio spirituum ostiario, qui admittit bonos et repellit malos. Sed iste modus sumendi non est omnino competens, quoniam ista dona gratiarum non eisdem, sed diversis conveniunt membris ; omnes autem Ordines eisdem dantur, licet successive.

Secundi sumunt aliquantulum aptius penes conformitatem exempli ad exemplatum. Dicunt enim quod sicut in angelica hierarchia est distinctio ordinum penes purgare, illuminare et perficere, sic et in ecclesiastica. Unde novem sunt Ordines, secundum hos tres actus triplicatos. Primo enim actui purgationis respondent tres : quoniam aut purgari habet exterius aut interius aut partim sic, partim sic. Si exterius per segregationem corporalem a malis, sic est ostiarius, qui admittit bonos et excludit maIos. Si interius, sic est postremus inter inferiores, scilicet acolythus, quia talis non purgat tenebras corporales, cum lumen ferat de die, sed spirituales. Si partim sic, partim sic, sic exorcista, qui purgat a vexatione diabolica, quae est quodam modo intra respectu corporis, quodam modo extra respectu animae, quia non illabitur daemon animae, licet obsideat corpus. Similiter quantum ad actum illuminationis tres Ordines accipiuntur, secundum quod triplex est lumen, scilicet plenum, subsequens et antecedens. Lumen plenum est in doctrina evangelica, scilicet doctrina Christi, quae spectat ad diaconos ; lumen subsequens in doctrina apostolica, quae spectat ad subdiaconos ; lumen praecedens in prophetica, quae spectat ad lectores. Similiter secundum opus perfectionis sive consummationis triplex est Ordo, quia quaedam est consummatio prima, utpote per gratiam Baptismi et Poenitentiae, haec debetur sacerdotibus ; quaedam excellentior, et haec episcopis, quorum est ordinare et consecrare abbates et virgines ; quaedam excellentissima, utpote consecrare episcopos et archiepiscopos, et haec pertinet ad Summum Pontificem, quia est pater patrum, in quo est plenitudo auctoritatis. Et sic status istius ordinationis consummatur in unitate et descendit per gradus novem, ut sic conformetur Ierusalem caelesti. Et iste novenarius reducitur ad ternarium actum, ut sic ascendat et configuretur beatissimae Trinitati : nam purgatio ad bonitatem, illuminatio vero ad sapientiam, sed consummatio ad potestatem. Et sic regnum Ecclesiae per Spiritum Sanctum et Filium traditur Deo et Patri, dum ad ipsam supremam et paternam unitatem reducitur, ultra quam. non est cogitare ascensum. Et iste modus est satis probabilis ; tamen adhuc aliquantulum a proprietate recedit, dum non accipitur Ordinum distinctio per id quod est proprium sibi et intrinsecum.

Tertii adhuc sumunt aliquantulum aptius penes gratiam ad quam ordinat Ordo. Quoniam enim ordinat ad gratiam perfectam, quae septiformis est, ideo Ordinum ecclesiasticorum septem competit esse gradus, ut Ordo ostiarii respondeat dono timoris, per quod recedit homo a malo ; Ordo sacerdotii dono sapientiae, quia gustat et administrat ipsum lignum vitae, ipsum panem caelestem, in quo est omnis sapor ; Ordines intermedii respondent intermediis donis. Et iste adhuc modus satis est probabilis et magis attingit ad sufficientiam Ordinum vere assignandam quam aliquis praedictorum.

Licet autem omnes hi modi ex dictis magistrorum tracti sint - nam primus ex dictis Isidori, secundus ex dictis Dionysii, tertius ex dictis Hugonis et Magistri - sed tamen adhuc videtur aliquid rationabilius posse dici, si quartum modum sumendi attendamus, qui est penes id ad quod Ordo ordinatur ; et hoc quidem est ad corpus Christi verum dispensandum ad utilitatem corporis Christi mystici. Unde in sacerdotio est status in quo est consummatio potestatis, et utraque potestas in ipso concurrit, scilicet conficiendi corpus Christi verum et absolvendi mysticum. Hic autem Ordo nobilissimus debet habere Ordines sibi subministrantes.secundum exigentiam huius duplicis potentiae. Unde quidam ministrant quantum ad corpus Christi verum, et hi sunt Ordines ipsi sacerdotio propinquiores. Nam dupliciter est ministrare : aut accipiendo hostias a plebe, et hoc est subdiaconi ; aut offerendo sacerdoti, et hoc est diaconi ; et illud est principale eorum officium, sicut expresse innuit Isidorus ; et hinc est quod sic denominantur : unde diaconus quasi minister, et subdiaconus quasi subminister. Alii inferiores subministrant sive subserviunt praeparando corpus Christi mysticum ad hoc quod possit perduci ad verum digne percipiendum ; et ad hoc sunt quatuor Ordines, secundum quod quadrupliciter potest ad hoc praeparari : primo modo admittendo ad locum sacrum, et hoc est ostiariorum ; secundo praebendo documentum, et hoc est lectorum ; tertio praestando auxilium, et hoc est exorcistatum ; quarto monstrando bonum exemplum, et hoc ceroferariorum sive acolythorum, ad quos pertinet ut luceat lux eorum coram hominibus, ut videant etc.

Et sic patet quod miro modo procedit Ordo a multitudine in unitatem. Nam principalis gradus est unus, cui subservientes debent esse duo - quia enim a primo deficiunt, cadunt in dualitatem - et rursus subservientes duobus sunt quatuor, quia deficiunt etiam ab illis. Et sic patet perfectio et consummatio Ordinum et distinctio in numero septenario secundum gradus potestatum quae sunt essentiales Ordini, quarum numerus et sufficientia sumitur penes id ad quod directae sunt. His visis, obiecta de facili satis patent. Quod enim obicitur, quod sunt septem, concedendum.

Ad rationes

Quod vero obicitur, quod sunt tres, per Dionysium, dicendum quod Dionysius sub ministris comprehendit septem gradus, qui omnes administrant sacerdoti.

Ad illud quod obicitur de illo triplici actu, dicendum quod distinctio Ordinum non sumitur penes ilium triplicem actum, sed potius secundum actum ministrandi ; et si etiam sumeretur, adhuc non valeret, quia illi plurificantur ut patet in angelis.

Ad illud quod obicitur, quod imitatur supernam Ierusalem, dicendum quod verum est, secundum quod suo statui competit. In illa autem superna Ierusalem ordines assignantur supremi, inferiores et medii secundum aspectus diversos, sicut patet in distinctione hierarchiarum angelicarum ; Ordines autem ecclesiastici sumuntur per comparationem ad unum principaliter, quia ad hoc sunt ; et hinc est quod nec illo modo plurificantur nec in tot membra in quot ordines angelici.

PrevBack to TopNext