Text List

Quaestio 3

Quaestio 3

Utrum ad susceptionem ordinis sit necessaria indivisio carnis.

Tertio quaeritur, utrum ad Ordinis susceptionem necessaria sit indivisio carnis.

Rationes principales

Et quod sic, videtur : I ad Timotheum 3, 2 : "Oportet episcopum esse unius uxoris virum" ; et hoc ipsum dicitur de diacono.

Item, Ambrosius, Ad Vercellenses, et habetur 34 distinctione: "Cognoscimus, non solum de episcopo et presbytero Apostolum statuisse, sed etiam Patres in Concilii Nicaeni tractatu addidisse clericum quempiam non debere esse qui secunda coniugia sit sortitus".

Item, ille non potest promoveri, qui habuit uxorem cuius caro est divisa : ergo multo minus potest ille qui habuit plures uxores. Prima patet ex hoc quod dicit, distinctione 34, Innocentius Papa : "Si quis viduam, licet laicus, duxerit uxorem, seu ante Baptismum seu post, non admittatur ad clerum".

Item, sacerdos sive episcopus gerit figuram Christi ; sed Christus non fuit divisus, immo unitus unitate : ergo deficit in tali significatio Ordinis : ergo et Ordo, quoniam significatio est essentialis sacramento.

Item, bigamia est proprietas quae nunquam relinquitur, nec potest ille qui est bigamus fieri non bigamus : ergo, si impedit sacramentum, videtur quod reddat se impossibilem ad Ordinis susceptionem.

Contra : Carnis corruptio non impedit sacramenti susceptionem : ergo nec divisio consimili ratione.

Item, si carnis divisio impedit quae est cum uxore, cum multo vituperabilior sit illa quae est cum meretrice, multo.fortius illa impediret ; sed illa non impedit : ergo nec ista.

Item, si carnis divisio impedit, aut ratione alicuius quod fit in carne, aut ratione eius quod fit in anima. Ratione alicuius quod fit in carne, non videtur, quia non relinquit aliam dispositionem quam in cognitione unius. Ratione alicuius quod fit in anima non, quoniam, mortua uxore, nihil remanet de matrimonio.

Item, quaero : quare impedit ? Si propter defectum sacramenti, quaero : cuius ? Si Matrimonii, contra : plus deficit a sacramento Matrimonii qui nunquam contraxit quam qui bis contraxit : ergo non deficit a sacramento Matrimonii. Si a sacramento Ordinis, contra : bigamia non attenditur secundum sacramentum Ordinis, sed secundum Matrimonium : ergo non deficit Ordo.

Est igitur quaestio : quare divisio impedit et non corruptio ?

Et iterum : quare corruptio impedit in muliere, ut non consecretur, quare non similiter et in episcopo ?

Et iterum : quare fornicatio uxoris potius facit virum irregularem quam fornicatio viri, cum magis puniendus sit propter divisionem carnis suae quam alienae ?

Conclusio

Bigami propter defectum significationis inepti sunt ad susceptionem ordinis, praesertim sacri, ita tamen, ut valide ordinem recipiant.

Respondeo : Ad praedictorum intelligentiam est notandum quod sacramentum Ordinis abundat ab aliis in ratione significandi, quoniam non solum illud quod adhibetur exterius, significat, immo ipse suscipiens signum est et significat ipse episcopus consecratus vel presbyter ordinatus ipsum Christuin, secundum quod superius tactum est. Et in hac proprietate differt ab aliis sacramentis, praeterquam a Matrimonio, in quo ipse vir, qui est subiectum ipsius sacramenti, signum est ipsius Christi, sicut mulier signum est Ecclesiae, et ita concurrunt ad idem significandum.

Quoniam ergo de significatione Ordinis primaria est quod ordinatus significet Christum ut sponsum Ecclesiae, et hoc non potest significare bigamus, qui habuit uxorem viduam, quoniam Ecclesia unicum habuit sponsum et Christus unicam sponsam : hinc est quod tales inepti sunt ad Ordines, maxime principales et sacros, in quibus homo iam incipit expresse figurare Christum. Unde bigamia reddit ineptum ad diaconatum et subdiaconatum et sacerdotium et potissime ad episcopatum ; et ideo in his Ordinibus nunquam legitur dispensatum nec dispensari debet, non quia sacramentum essentialiter deficiat, immo bigamus recipit characterem, sed quia perfectio sacramenti in ipso deficit, quae nulla ratione potest suppleri per hominem nec recompensari. Tamen in Ordinibus inferioribus ex causa necessitatis dispensationem recipit, sicut dicitur 34 distinctione, Necessitate cogente ; et iterum, Lector si viduam etc. Ex his patet quod divisio carnis impedit et quare impedit et quae divisio.

Ad rationes

1-2. Ad illud ergo quod obicitur de corruptione, dicendum quod non est simile, quia non repugnat necessitati sacramenti nec significationi ut bigamia. Similiter divisio per fornicationem non impedit, quia non est divisio per significationem ; sed haec est divisio significans.

Ad illud quod obicitur, aut hoc est ex parte animae aut ex parte carnis, dicendum quod ratio sumitur ex parte totius hominis, cuius est Matrimonium corttrahere et quod est subiectum Matimonii ; in quo quidem est impedimentum non ratione immunditiae vel qualitatis absolutae quae fit in carne, sed propter significationem deficientem. Quia enim contraxit cum una, significavit Christum ; quia vero ab una recessit et contraxit cum secunda, recessit a significatione ; et ita est defectus sacramenti, scilicet unitatis, quae in sacramento Matrimonii et Ordinis debebat significari.

Et per hoc patet sequens, quod obicitur de defectu sacramenti. Dico enim quod in eo deficit sacramentum unitatis, quod, sive deficiat ex parte sua sive ex parte uxoris, reddit ipsum minus idoneum ad Ordinis sacramentum. Si ergo quaeras : quod sacramentum deficit, utrum Ordinis vel Matrimonii ? dico quod sacramentum Ordinis deficit, quia non est perfectio quae possit significare quod exigit Ordo. Praeterea, est defectus sacramenti Matrimonii, defectus, inquam, non simplicis negationis, sicut est in eo qui nunquam fuit uxoratus, sed defectus privationis, ubi aliquid est de significatione, aliquid de privatione, quae generat quamdam enormitatem sive deformitatem, ratione cuius ad tam nobile sacramentum non debet admitti.

Ex his patent quaestiones sequentes, quare scilicet impedit divisio, non corruptio, quia non privatur sacramentum aliquod nec efficitur defectivum propter corruptionem sicut propter divisionem.

Ad illud quod quaeritur : quare non impedit corruptio consecrationem viri sicut et mulieris ? dicunt aliqui iuristae quod episcopus significat Ecclesiam militantem, sed virgo significat Christum, qui fuit virgo. Sed illud non capit ratio recta. Et ideo aliter dicendum quod episcopus significat Christum, sed mulier significat Ecclesiam triumphantem sive ipsam Ecclesiam, quae virgo est et nunquam fuit nisi uxor Christi ; Christus autem, etsi virgo fuit, tamen Synagogam habuit non ut uxorem, sed ut concubinam.

Et per hoc patet ultimum, quare ille qui desponsat corruptam ab alio et cognoscit est ineptus et bigamus iudicatur. Dicendum quod quia non est unicus unicae ; ista enim non est unica, et maiorem oportet significari unitatem ex parte uxoris quam viri, quoniam Ecclesia non fuit copulata nisi Christo, nec matrimonialiter nec alio modo. Christus autem copulatus fuit Synagogae, quamvis non insolubiliter, et ita non matrimonialiter. Et sic patet quod omnia talia statuta sunt valde rationabilia, quia in eorum constitutione non pensatur culpa, sed potius significatio congrua.

PrevBack to TopNext