Quaestio 4
Quaestio 4
Utrum ad susceptionem Ordinis sit necessaria conditio libertatis.
Rationes principales
Et quod sic, videtur : Distinctione 54 : "Nullus episcoporum ad clericatum servum alterius promovere praesumat".
Item, in eadem decretali, capitulo 2 : "Nulli de servili conditione ad sacros Ordines promoveantur, nisi a dominis suis prius legitimam libertatem consequantur".
Item, si servus intret religionem, redditur domino suo et non potest ingredi nisi efficiatur liber. Ergo pari ratione, nisi efficiatur liber, non poterit ad sacros Ordines promoveri.
Item, nemo potest duobus dominis servire, sicut ipse Salvator testatus est. Ergo, cum officium clericale totum hominem sibi requirat dedicari, nullus ad hoc poterit promoveri, qui sit in alterius potestate.
Contra : Servus sapiens dominabitur stultis filiis, dicitur Proverbiorum 17, 2. Ergo videtur quod ubi est sapientia et vitae bonitas, quod nihil ex parte servitutis obsistat.
Item, Ordo dicit potestatem spiritualem, servitus dicit subiectionem corporalem ; sed subiectio corporalis non habet repugnantiam cum eo quod spirituale est : ergo etc.
Item, Deus non est acceptor personae : ergo tantum placet ei obsequium servi sicut obsequium domini : ergo sicut possunt ad divinum cultum et clericatum assumi domini, ita etiam possunt servi.
Conclusio
Servus propter Sacramenti honestatem ordinari non debet
Respondeo : Ad praedictorum intelligentiam notandum est quod sacramentum Ordinis non solum abundat ab aliis secundum rationem signi, propter hoc quod non tantum sacramentum, sed etiam suscipiens sacramentum tenet rationem signi ; immo etiam abundat secundum rationem remedii, quia non solum ibi gratia ad curandum subiectum ordinatur, sed etiam datur gratia, quae ordinat ad , curandum alios ; unde collocat hominem non tantum in statu sanitatis, imo etiam in gradu honestatis et dignitatis : et ideo ad hoc sacramentum requiritur non persona quaelibet, sed persona honesta ; cui honor et dignitas competat clericalis. Et quoniam honestas multa respicit exteriora, ideo non solum propter defectum vitae efficitur quis inhabilis ad hoc sacramentum suscipiendum, sed etiam propter defectum multorum aliorum.
Ad hoc enim quod persona sit honesta, oportet quod in ea concurrat honestas a parte originis, nominis, corporis, actionis, conditionis et conversationis. Propter defectum a parte originis ineptus est filius sacerdotis spurius vel etiam quilibet illegitimus, Deuteronomii 23, 2. A parte nominis sive famae inepti sunt infames et publice poenitentes, distinctione 50, Ex poenitentibus. Propter defectuni a parte corporis, corpore vitiati et daemoniaci et epileptici, distinctione 33, Communiter definimus. Propter defectum a parte actionis, ut quando incidit in peccatum enorme sive factum, ut homicidium, distinctione 50 fere per totum ; et hoc est propter magnum horrorem qui est in sanguinis effusione, sive iuste fiat sive iniuste ; vel propter hoc quod dividit unitatem animae et corporis. Propter defectum conditionis, ut servus, distinctione 54. Propter defectum conversationis, ut curiales, distinctione 51. In omnibus autem tradunt distinctiones sive exceptiones, sed illae spectant ad scientiam inferiorem. Haec tantum in generali dixisse sufficiat quod, quia sacramentum Ordinis non tantum personae meritum, sed honestatem considerat, quia clericus est persona communis et Ordo ponit in gradu dignitatis, debent excludi illi, in quibus sacramentum et alia per consequens possint dehonestari. Quoniam servus, quamdiu in tali statu est, est ignobilis et ad ignobilia opera potest cogi ; et ideo non potest se totum mancipare, cum alii sit subiectus : ideo non potest ad sacras Ordines promoveri, quantum est de sacramenti honestate, recipit tamen Ordinem.
Ad rationes
1-4. Ad illud ergo quod obicitur, quod servitus non impedit, ad totum patet responsio per iam dicta.
Verumtamen quod quaerit, si servus debet reddi domino suo, respondendum quod aut est ordinatus domino sciente et consentiente, aut ignorante et nolente. Si sciente et consentiente vel etiam non contradicente, generat sibi praeiudicium ut amplius non possit repetere eum. Si ignorante domino et nolente : aut ignorante praesentatore et episcopo, aut altero vel utroque sciente. Si eis ignorantibus, tunc servus tenetur se redimere, si babet pecuniam ; quodsi non habet, nec Ecclesia vult eum redimere, domino suo debet reddi. Si autem sciente ordinante et praesentatore, tenentur domino in pecunia vel in. alio servo vel in duplum ; quod si non habent, dominus potest sibi resumere servum. Aliqui tamen dicunt quod non, si pervenerit ad sacerdotium ; sed de omnibus videtur quod dominus debeat servari indemnis, habet tamen ius petendi eum infra annum ; et quidam dicunt quod post ordinationem, quidam dicunt quod post cognitionem, et haec omnia probantur per illa iura quae dicuntur distinctione 54.
Sunt et alia multa quae determinantur in iure, quae, inquam,.competunt ordinandis, quae ex diversis locis Scripturae sunt tracta, et maxime I ad Timotheum 3, 2, et haec omnia determinantur a distinctione 23 usque in finem primae partis. Et quoniam haec distinctio magis spectat ad scientiam inferiorem, ideo ad praesens ista sufficiant, ne extra metas nostrae scientiae exeamus. Verum est tamen quod omnes huiusmodi ordinationes a sacra Scriptura habent ortum, et omnia ad ipsam sicut ad originem possent reduci, si quis haberet peritiam iuris canonici et divini.