Quaestio 3
Quaestio 3
Utrum carnalis commixtio sit de integritate Matrimonii quoad significationem et efficaciam.
Tertio quaeritur, utrum carnalis commixtio sit de integritate Matrimonii quantum ad significationem et efficaciam.
Rationes principales
Et quod sic, videtur : Quia in institutione Matrimonii dicitur : Erunt duo in carne una, et Dominus ipse repetit Matthaei 19, 5 ; sed hoc non est ante commixtionem : ergo commixtio est de integritate.
Item, Augustinus dicit, et habetur in littera : Non dubium est illam mulierem ad coniugium non pertinere, cum qua docetur commixtio sexuum non fuisse.
Item, ratione videtur, quia coniugium est signum coniunctionis Christi et Ecclesiae in conformitate naturae ; sed hoc solum est in commixtione : ergo etc.
Item, Matrimonium est institutum in remedium concupiscentiae ; sed hoc remedium habetur ab his solum qui Matrimonio sunt coniuncti : ergo hoc remedium non est per continentiam, sed per commixtionem, quia aliter non esset magis remedium nubere quam non nubere.
Contra : Quod non sit de integritate quantum ad significationem, videtur : Quia perfectum Matrimonium fuit inter Adam et Evam ante cognitionem carnalem, et ante dixit : Hoc nunc os, quam eam cognosceret : ergo commixtio non est de integritate.
Item, perfectum Matrimonium fuit inter Mariam et Ioseph, quia fuit ibi bonum prolis, fidei et sacramenti ; et sine commixtione : ergo etc.
Item, quod non sit de integritate in ratione retnedii, videtur : Quia Augustinus dicit quod sanctior est copula mentium quam corporalis. Ergo maior datur ibi efficacia contra concupiscentiam in unione mentali quam carnali.
Conclusio
Copula carnalis non est de integritate matrimonii quoad esse necessitatis, sed solum quoad esse completionis
Respondeo :- Dicendum quod integritas rei dupliciter accipitur, videlicet quantum ad esse necessitatis vel quantum ad esse completionis sive plenitudinis. Si loquamur quantum ad esse necessitatis, verum est quod sacramentum Matrimonii esse habet sine commixtione carnis ; si autem quantum ad esse plenitudinis, sic est de eius integritate. Et sic procedunt rationes ad partes oppositas.
Et hoc patet sic. In Matrimonio enim considerantur haec tria, scilicet signum, officium, remedium. Quantum ad significationem, dicendum quod duplex est eius significatio : significat enim coniunctionem Christi et Ecclesiae per caritatem et coniunctionem per naturae conformitatem. Similiter duplex est officium : unum est mutuae educationis et fomenti et aliud procreandae prolis. Similiter duplex est remedium : unum est quantum ad concupiscentiae defluxionem, ut scilicet non in omnem mulierem intendat ; aliud quantum.ad inordinationem, ut scilicet non libidine, sed amore prolis procreandae sive matrimoniali affectu mulierem cognoscat. Primum igitur signatum et primum officium et primum remedium sunt in sacramento Matrimonii quantum ad coniunctionem animorum, secundum autem solum quantum ad coniunctionem corporum. Et primum est de substantia Matrimonii quantum ad esse necessarium ; secundum quantum ad esse plenum. Et sic patet responsio ad utramque partem, distinguendo perfectionem duplicem sive duplicem integritatem sufficientiae et plenitudinis. Et secundum hoc distinguant iuristae matrimonium, scilicet matrimonium ratum et matrimonium consummatum.
Ad rationes
Ad illud ergo quod obicitur, quod gratia non datur in illo actu, ergo non est remedium contra peccatum, dicendum quod remedium aliquod contra peccatum est dupliciter : aut quia liberat a peccato commisso, et hoc est per gratiam quae in eo confertur ; quoddam, quod liberat a peccato quod committeretur alias, et tale remedium est Matrimonium, quia multi infirmi urerentur concupiscentia nisi haberent uxorem, quam cognoscendo carnis adustionem evadunt ; et in tali quantum ad usum non est necesse gratiam dari, quamvis in actu illo possit homo mereri, sicut habebitur infra.
Ad illud vero quod ultimo obicitur, quod non est in remedium, immo contra, quia intendit concupiscentiam in satisfaciendo ei, dicendum quod qui cognoscit uxorem debite, concupiscentiae non satisfacit, sed potius obviat, ne uratur ; et ideo non intenditur, sed remittitur in eo fervor libidinis. Sed qui cognoscit, ut delectetur, non cognoscit matrimonialiter ; et talis non habet remedium , immo praestat concupiscentiae fomentum.