Text List

Quaestio 3

Quaestio 3

Utrum consensus conditionatus faciat Matrimonium.

Tertio quaeritur, utrum consensus conditionatus faciat Matrimonium, ut : accipio te in meam, si dederis mihi centum libras.

Rationes principales

Et quod sic, videtur : Per simile, quia votum conditionatum, votum est : ergo similiter videtur, quod consensus conditionatus Matrimonium faciat.

Item, aliquis consentiens in aliquam spe pecuniae habendae, Matrimonium contrahit. Ergo, si consensus talis competit Matrimonio, ergo ipsius expressio non repugnat : ergo, si dicat : consentio si dederis, patet etc.

Item, quando aliquis promittit aliquid sub conditione, si stet conditio, stat obligatio et promissio ; sed possibile est stare conditionem : ergo et consensum et obligationem et Matrimonium.

Contra : Plus se obligat qui simpliciter de futuro promittit quam qui sub conditione : nam prima est obligatio simpliciter, secunda vero non ; sed consensus per verba de futuro expressus non facit Matrimonium : ergo etc.

Item, post consensum istum aut est uxor aut non. Si uxor, sed possibile est conditionem non stare, et non consenserat nisi sub conditione : ergo est uxor sine consensu. Sed non est uxor : ergo talis consensus non efficit Matrimonium.

Item, Matrimonium est vinculum nullo modo solubile ; sed omnis obligatio vel pactio sub conditione facta est solubilis : ergo etc.

Conclusio

Consensus conditionatus expressus per verba de futuro non facit nisi sponsalia, ast omnino non valet, si conditio fit per modum poenae, sive ut determinatio contractus inhonesta et contra substantiam matrimonii; si autem fit per verba de praesenti, etiam tunc non facit matrimonium, si conditio est de futuro continenti.

Respondeo : Dicendum quod consensus conditionatus, si fiat per verba de futuro, iudicari habet sicut et consensus de futuro. Unde sicut consensus de futuro non facit Matrimonium, sed desponsationem sive sponsalia, sic nec talis consensus sub conditione.

Attendendum tamen quod conditio aut apponitur per modum poenae aut ut determinatio contractus. Si per modum poenae, nullius est vigoris, pro eo quod Matrimonia debent esse libera. Unde si quis proponat : promitto contrahere tecum sub poena centum marcarum, vel si non contraxero, dabo tibi centum ; etiam si non contrahat, non debet nec tenetur ad illam poenam. Si autem apponitur ut determinatio contractus sive consensus, distinguendum est : aut enim est conditio honesta aut inhonesta. Si est honesta, stante conditione, stant sponsalia ; non stante, non stant, ut si quis dicat : contraham tecum, si placuerit patri meo vel si tu volueris converti ad fidem. Si autem est inhonesta, duplex est : aut est contra substantiam Matrimonii aut non. Si contra substantiam Matrimonii, tunc nulla est obligatio, ut si dicat : contraham tecum, si procuraveris venena sterilitatis vel aliquod huiusmodi. Si autem est inhonesta et non contra substantiam Matrimonii, ut si dicatur : contraham tecum, si furatus fueris vel si Deum. offenderis, talis conditio pro non adiecta habenda est. Et hoc totum probatur per illa quae dicuntur Extra, in IV libro, De conditionibus appositis in desponsatione.

Si autem consensus fiat per verba de praesenti, aut conditio est praeterita aut praesens aut futura. Si conditio est praeterita, ut : accipio te in meam, si mortuus est pater tuus ; vel de praesenti, ut : accipio te in meam, si es virgo ; stante conditione, stat Matrimonium. Si autem conditio est de futuro, aut futuri necessarii aut futuri contingentis. Si futuri necessarii, ut : accipio te in meam, si sol oriatur cras, tunc est Matrimonium. Si autem conditio est contingens dico quod non est Matrimonium, eo quod consensus pendet de futuro sicut et conditio ; et ideo iudicandum est tunc sicut de futuro, nec est Matrimonium nisi carnalis copula subsequatur, quia. tunc intelligitur a conditione apposita recessisse.

Ad illud ergo quod obicitur ad secundam partem, quod non stat Matrimonium per consensum conditionatum, dicendum quod verum est, ubi est cortditio de futuro contingenti, quia tunc consensus pendet ex futuro.

Ad rationes

Ad illud vero quod obicitur, quod simpliciter stat, per simile in voto, dicendum quod non est simile, quia votum est pura obligatio, Matrimonium autem est coniunctio ; et non est coniunctio nisi per praesens, sed obligatio est bene per futurum.

Ad illud quod obicitur, quod consensus ex spe pecuniae facit Matrimonium, verum est, quia simplex potest esse et absolutus ; sed cum exprimitur sub conditione, non exprimitur ut simpliciter nec ut absolutus nec ut praesens ; et ideo non est simile.

Ad aliud dicendum, quod Matrimonium plus dicit quam obligationem. Unde dico quod non sequitur : iste est obligatus isti mulieri, ut eam accipiat in uxorem : ergo est eius vir ; sicut non sequitur : obligavit se ad persolvendum : ergo solvit. Unde Matrimonium non tantum est obligatio, immo ipsius vinculi indissolubilis unio.

PrevBack to TopNext