Quaestio 4
Quaestio 4
Utrum consensus tacitus faciat Matrimonium.
Rationes principales
Et quod sic, videtur : Per decretalem IV libri, De sponsalibus, "Tuae fraternitati etc. : Matrimonium in veritate contrahitur per legitimum viri et mulieris consensum, sed necessaria sunt verba quantum ad Ecclesiam ad consensum exprimendum. de praesenti". Ergo videtur quod, quantum ad Deum, sit Matrimonium sine verbo.
Item, ratione alia videtur, quia peccatum adulterii sive fornicationis solo interiori consensu iudicatur consummatum, etiam sine signo exteriori : ergo, si plus potest consensus castus quam incestus, patet etc.
Item, consensus verborum exteriorum non unit nisi per consensum interiorem ; sed ubi unum propter alterum, utrobique tantum unum : ergo videtur quod, si adsit unus consensus interior, idem omnino faciet.
Item, aliquae duae personae consentiunt aeque intense et plene ante expressionem et post. Ergo, si post expressionem est Matrimonium, et ante similiter.
Item, si aliquis voveat interius tantum, nihilominus vovet et obligatur ad votum : ergo similiter, si consentit interius tantum. Si tu dicas quod non est simile, quia votum fit Deo qui videt corda, Matrimonium vero respectu hominis qui corda nescit ; obicitur tunc quod saltem in conspectu Dei debet esse Matrimonium.
Item, hoc ostenditur per simile, quia qui vere contritus est interius, in conspectu Dei vere poenitens iudicatur, etiam si non adsit confessio oris : ergo similiter est in Matrimonio.
Contra : Matrimonium est sacramentum ; sed omne sacramentum est signum, et signum est quod offert se sensui : ergo etc.
Item, si consensus interius faceret Matrimonium, ergo, cum nesciat homo occulta alterius, nesciret utrum esset vir illius an non : ergo, si illi coniungeretur exterius, nesciret utrum esset Matrimonium, et ita in periculo se poneret.
Conclusio
Matrimonium non contrahitur, nisi interior consensus exterius exprimatur vel verbis, nutibus, vel scripto
Respondeo : Dicendum quod ad omnis sacramenti esse necessario requiritur significatio sive expressio. Omne enim sacramentum signum est et ut signum administratur ; et ideo istud est necessarium. Sed in aliquibus est materia determinata et forma verborum praescripta, quae vim habent sibi ad hoc datam ; et talia sacramenta nunquam fiunt nisi illa verba pronuntientur. In aliquibus autem non venit vis a verbo exteriori, sed ab intrinseco, ut in Poenitentia quantum ad confessionem et in Matrimonio ; et in talibus sufficit, qualiscumque fiat expressio, sive verbo sive scripto sive etiam quocumque nutu alio. Concedendum est igitur quod Matrimonium non contrahitur, nisi consensus exterius exprimatur, vel per verba convenientia vel per nutus idem importantes.
Ad rationes
Patet etiam quod inter mutos potest contrahi, non tamen sine aliquo signo. Similiter ultimum ad oppositum, quod non est simile de Baptismo.
Ad illud quod obicitur de adulterio vel peccato, dicendum quod non est simile, quia peccatum est in interiori deordinatione, sed sacramentum consistit in exteriori significatione.
3-4. Ad illud quod obicitur, quod est ibi unum propter alterum, ergo utrobique tantum unum, dicendum quod differt dicere unum propter alterum et unum per alterum, quia ubi est dicere unum per alterum, ibi est ponere duo, quorum alterum est sicut efficiens, alterum sicut instrumentum ; et non est verum quod efficiens possit tantum per se, quantum potest cum instrumento. Quod autem dicitur, ubi unum propter alterum etc., loquitur de unitate obiecti, ubi propter quod dicit causam formalem, ut : video colorem, quia lucidum, et amo vinum, quia dulce, et sic in similibus.