Text List

Quaestio 5

Quaestio 5

Utrum consensus de praesenti expressus in occulto faciat matrimonium

Quinto quaeritur, utrum consensus de praesenti, expressus in occulto, verum faciat Matimonium.

Rationes principales

Et quod non, videtur : Quia Evaristus Papa dicit, et habetur in littera, loquens de occultis et clandestinis connubiis : "Non coniugia, sed adulteria vel fornicationes sunt".

Item, hoc ipsum videtur ratione, quia personae, quae secundum institutionem Ecclesiae non sunt legitimae ad Matrimonium contrahendum, ut frater et soror, in secundo gradu, si de facto contrahunt, nihil faciunt, immo separantur. Cum ergo huiusmodi clandestina sint contra Ecclesiae. prohibitionem, ergo nihil fit in eis.

Item, si aliquis contrahat cum aliqua in occulto et cum alia in manifesto et veniatur ad iudicium Ecclesiae, Ecclesia dicit illam uxorem quam accepit in manifesto : ergo, si recte iudicat illa est uxor, ergo alia non fuit uxor.

Item, Matrimonium. est sacramentum Ecclesiae, ergo debet accipi in facie Ecclesiae : ergo, si accipitur in occulto, non est sacramentum Ecclesiae : ergo nec verum sacramentum, ergo nec Matrimonium.

Contra : Sacramentum Matrimonii pro materia habet personas legitimas et pro forma consensum ; sed haec duo integre possunt esse in occulto : ergo etc.

Item, ita baptizatus est aliquis in occulto sicut in manifesto : ergo Matrimonium est ita in occulto sicut in manifesto, a simili.

Item , contractus Matrimonii est per verba maris et feminae, aliis nihil agentibus nec dicentibus : ergo ita est integrum, si fiat illis absentibus, sicut et praesentibus

Iuxta hoc quaeritur : quare Ecclesia prohibuit Matrimonium contrahi in occulto, cum alias esset licitum ; et non prohibuit aliquem baptizare in occulto vel etiam consecrare ?

Conclusio

Matrimonia clandestina secundum ius antiquum vera sunt matrimonia, sed prohibita.

Respondeo : Dicendum quod ad esse Matrimonii ista duo sufficiunt, scilicet legitimitas in personis et unitas in consensu. Ad solemnitatem vero et decorem sive honestatem, requiritur et parentum traditio et sacerdotum benedictio ; haec autem ita sunt ad decorem sacramenti, ut tamen sint de necessitate praecepti. Et ratio huius est vitatio periculi, quia frequenter qui in occulto contrahunt poenitent et cum aliis de facto contrahunt ; et cum non potest primus contractus probari, necesse habet Ecclesia decipi et contra veritatem dare sententiam : et ideo oportuit talia prohiberi. Hinc est quod, si aliquis cum aliqua contrahit in occulto, quamvis sit Matrimonium, tamen coniunctio illa non est sine peccato, sicut nec coniunctio fornicarii, non tamen tantum.

Et inde est quod Evaristus : dicit, quod "non sunt connubia, sed adulteria", propter culpam.

Ad illud quod obicitur, quod illud Matrimonium, quod fit contra institutionem Ecclesiae, irritatur, dicendum quod quaedam instituit Ecclesia circa hoc sacramentum tamquam necessaria, utpote quod personae sint legitimae ; quaedam tamquam expedientia, utpote in aperto contrahere ; et Matrimonium, quod primo modo fit contra institutionem Ecclesiae, irritat Ecclesia ; quod secundo modo, minime.

Ad aliud respondendum quod Ecclesia in casu illo necessario decipitur ; nou tamen decipitur ut non iuste iudicet, quia iuste iudicare est iudicare secundum allegata ; decipitur tamen secundum veritatem latentem

Ad illud quod obicitur, quod est sacramentum Ecclesiae, dicendum quod verum est ; tamen accipitur etiam ab his qui sunt extra Ecclesiam, ut Baptismus, non tamen ad salutem, nisi ab his qui sunt in ipsa Ecclesia ; et Baptismus accipitur in occulta, quia est sacramentum necessitatis, et non est ibi periculum, immo vitatur periculum ; sed illud in facie Ecclesiae accipitur salubrius, in occulto vero accipitur vere, sed non salubriter, quia contra ecclesiasticam sanctionem.

PrevBack to TopNext