Quaestio 6
Quaestio 6
An consensus debeat esse in carnalem copulam.
Rationes principales
Et quod in carnalem copulam, videtur : Quia ita dicit Hieronymus, quod voveritibus virginitatem non solum nubere, sed etiam velle nubere damnabile est. Sed non esset damnabile nisi esset contra votum ; et non esset contra votum nisi consentirent in opus carnis : ergo necesse erat in illud consentire.
Item, in omnia in quae consentit vir et uxor, possunt consentire frater et soror licite, excepta copula carnali. Ergo, si inter fratrem et sororem non potest licite contrahi Matrimonium, patet etc. Si tu dicas mihi quod oportet consentire in copulam coniugalem, quaero, quid vocetur copula coniugalis ; et tandem oportet ad hoc devenire quod ibi includatur copula carnalis.
Item, Augustinus dicit, et habetur infra, distinctione trigesima, et loquitur de purissima Virgine : Committens virginitatem suam divinae dispositioni, consensit in carnalem copulam. Si ergo nullum Matrimonium purius illo, nullum sanctius, in omni oportet consentire.
Item, si qua mulier dicat : consentio in te, ut tamen non cognoscas me, non est Matrimonium. Ergo, si ista conditio est contra substantiam Matrimonii, ergo tenetur consentire in carnalem copulam.
Item, Matrimonium ad hoc institutum est, ut sint duo in carne una. Ergo necesse est, ad hoc quod sit Matrimonium, quod carnaliter uniantur vel in carne vel in voluntate : ergo non est Matrimonium sine carnali copula.
Contra : Magister dicit in littera quod consensus cohabitationis vel carnalis copulae non facit coniugium.
Item, in distinctione trigesima dicitur : Consensit Maria in copulam maritalem, sed non in copulam carnalem.
Item, hoc ipsum expresse dicit Hugo, in libro De virginitate Mariae ; et tamen ex consensu suo Matrimonium contraxit : ergo non oportet in carnalem copulam consentire.
Item, ratione videtur, quia nullus consentiens in actum carnis est virgo perfecte ; beatus loannes est virgo perfecte : ergo non consensit in actum carnis. Et consensit in Matrimonium, quia de nuptiis est a Domino vocatus : ergo etc.
Conclusio
Consensus, qui matrimonium facit, est consensus in mutuam suorum corporum potestatem, quae tamen aliter datur in contractione, et aliter in consummatione matrimonii
Respondeo : Dicendum quod quorumdam opinio fuit, quod ad hoc quod contrahatur Matrimonium, necesse est absolute consentire in copulam carnalem. Et dicunt hi quod beata Virgo et Ioannes consensit, tamen sine peccato, quia Ioannes nec voverat nec proposuerat virginitatem servare ; beata Virgo, quia non voverat, sed tantum proposuerat. Sed haec opinio iniuriam facit Virgini gloriosae, quia, quamvis excuset a culpa, minuit tamen virginitatis eius gloriam, ut iam non debeat Virgo super omnes virgines nuncupari ; quod noster refugit animus pariter et auditus. Unde haec opinio satis convenienter a magistro Hugone reprobatur.
Aliorum opinio fuit, et istius fuit Antissiodorensis, quod necesse est consentire in copulam carnalem, non in particulari, sed in universali, non explicite, sed implicite. Oportet enim consentire in copulam coniugalem, quae continet in se quatuor, scilicet cohabitatiohem et mutuum obsequium et mutuam corporum potestatem et copulam carnalem. Sed illud non videtur sufficiens, quia constat quod beata Virgo bene sciebat legem coniugii et sciebat explicite et cogitabat de actu coniugum ; aut ergo consentiebat aut dissentiebat. Si consentiebat, redit primum inconveniens ; si dissentiebat, ergo nec in generali nec in speciali consentiebat.
Tertia opinio est quod oportet consentire in carnalem copulam, vel absolute vel sub conditione, videlicet nisi Deus aliter disponat. Vel si placuerit Deo ; et tali modo consensit Virgo beata, ut videtur dicere beatus Augustinus, et hoc non repugnat virginitati. Sed certe omnis quicumque recte consentit, taliter consentit. Praeterea, non est consensus conditionatus, sed absolutus, ille qui Matrimonium facit, et maxime cum non stet conditio ; Deus autem nolebat Virginem copulari carnaliter viro.
Et propterea dicendum quod consensus, qui Mafrimonium facit, est consensus in mutuam suorum corporum potestatem ; et hoc sonant verba, cum dicunt : accipio te in meum vel in meam ; et sic consensit beata Virgo et Ioseph. Sed notandum quod aliter datur potestas corporis in contractione Matrimonii, aliter in consummatione. In contractione ita datur uni ut non possit, illo vivente, dari alii ; ita etiam datur illi ut ius habeat petendi et necesse sit reddere petenti, nisi moriatur mundo per votum castitatis solemne et ingressum in religionem. Quoniam igitur beata Virgo divina inspiratione noverat, vel fortassis ipsius Ioseph relatione, quod nunquam vellet uti eius corporis potestate, sed eius custodire virginitatem, ideo potuit et debuit ei committere sive dare. Sciebat etiam quod, si vellet exigere, quod posset publicando votum contraire ; et sic patet illud. Si ergo volumus istam mutuam corporum potestatem vocare copulam coniugalem, sic beata Virgo consensit in copulam ut omnes nubentes. In Matrimonii autem consummatione omnino transfertur potestas, ita quod nec voto privato nec solemni possit petenti debitum adversari. Unde gloriosa Virgo Matrimonium consensit contrahere, sed certa fuit quod nunquam Matrimonium consummaret, et hoc scivit Spiritus Sancti revelatione vel Ioseph relatione vel quia considerabat de voti publicatione, quia in Lege praeceptum erat servare, sed nullus fuerat ausus hoc vovere. Et hoc tangitur in libello illo, quem transtulit Hieronymus, De nativitate Mariae, qui, quamvis sit apocryphus, continet tamen multa verissima.
Ad rationes
Ad illud ergo quod obicitur, quod velle nubere damnabile est, dicendum quod Hieronymus loquitur de illis qui volunt nubere ex carnis petulantia, et tales magis appetunt coniunctionem corporum quam animorum.
Ad illud quod obicitur, quod in omnia frater et soror, praeterquam in copulam carnalem, possunt consentire, dicendum quod falsum est ; non enim possunt sibi suorum corporum dare mutuam potestatem ; unde alter potest alii nubere, altero contradicente.
Ad illud quod obicitur quod dicit Augustinus quod consensit in copulam carnalem, dicendum quod illud intelligitur, quia consensit in mutuam corporum potestatem, quae ad carnalem copulam ordinatur, non tamen de necessitate ; et beata Virgo in illam mutuam corporum potestatem absolute consensit, residuum vero, scilicet ordinationem in actum, divinae dispositioni commisit, credens semper quod Dominus ipsam servaret sine macula. Exemplum est de beata Caecilia.
Ad illud quod obicitur, quod conditio illa impedit, dicendum quod verum est, contra collationem mutuae potestatis ; in consensu enim in copulam coniugalem datur potestas petendi debitum, licet non teneatur ad statim, sed viam habet per quam evadere possit ; quae, etsi non erat nota omnibus, erat tamen nota spiritualibus mentibus ; sicut certum est nobis de gloriosa Virgine et probabilius praesumitur de Ioseph, quoniam hoc non est iuris positivi, sed. magis est iuris divini.
Ad illud quod obicitur, quod est propter carnalem copulam, dicendum quod verum est, quod prima et principalis institutio ad hoc fuit, et tamen hoc non est tota ratio sive causa Matrimonii, sicut melius patebit infra, immo etiam fidei et sacramenti et mutuae educationis ; et hoc supra determinatum est, ubi agitur utrum carnalis copula sit de integritate sacramenti.
Haec autem sine praeiudicio dicta sint, maxime propter reverentiam Virginis. Non enim possumus negare quin inter Mariam et Ioseph fuerit verum coniugium, cum hoc dicat Scriptura evangelica, et Sancti. omnes in hoc consentiant. Rursus, pietas fidei et reverentia Virginis non patitur nos sentire ipsius beatissimam et purissimam et integerrimam animam ad opus carnis fuisse aliquantulum inclinatam ; nec credo ipsam in dubio se super hoc posuisse. Si quis tamen aliter dicat, dum tamen Virgini non faciat iniuriam, non est magna vis facienda. Cavendum est enim diligenter ut honor Dominae nostrae in nullo ab aliquo minuatur, qui etiam in periculo capitis debeat integer custodiri.