Quaestio 3
Quaestio 3
Utrum aliquis possit ad Matrimonium compelli per praeceptum patris.
Tertio quaeritur, utrum aliquis possit ad Matrimonium compelli per praeceptum patris : et voco hic compulsionem, ut obedire teneatur.
Rationes principales
Et quod sic, videtur : Quia dicitur Genesis 28, 6, quod Isaac vocavit filium suum Iacob praecepitque ei dicens : "Ne accipias uxorem" etc. ; constat quod Isaac non praecepit nisi quod potuit et debuit : ergo potest hoc pater filio praecipere.
Item, ad Colossenses 3, 20 : "Filii, obedite parentibus vestris per omnia". Ergo in omnibus quae non sunt contra salutem tenetur patri filius obedire ; unde Glossa : "Placet Deo si per omnia obeditis, ita tamen si in Domino obeditis". Si ergo Matrimonium non est contra salutem, patet etc.
Item , sicut se habet pater spiritualis respectu matrimonii spiritualis, ita pater carnalis respectu carnalis ; sed dominus Papa potest praecipere alicui sub poena excommunicationis quod episcopatum accipiat : ergo pater carnalis quod filius cum muliere, cum qua vult, contrahat.
Item, stultus est qui iurat et se obligat pro alio qui non est ei obligatus, ut si iurarem pro extraneo quod ipse ad sanctum Dionysium iret. Si ergo parentes iurant pro filiis, ergo videtur quod filiis suis possint praecipere ut iuramenta sua debeant implere.
Item, si aliquis contrahat sponsalia cum aliqua, nondum est Matrimonium contractum, tamen per ecclesiasticum praeceptum compellitur ad contrahendum. Si ergo potest compelli ab episcopo, pari ratione videtur quod possit compelli a patre suo.
Contra : In eo in quo pares sumus, unus non tenetur obedire mandato alterius ; sed quantum ad ius Matrimonii omnes sunt pares : ergo non videtur quod pater possit filio imperare.
Item, patre imperante Matrimonium, filius sine peccato potest castitatem vovere : ergo non tenetur patri obedire.
Item, si filius vult religionem intrare, non tenetur patri determinanti religionem obedire, immo in quamcumque potest sine peccato intrare, quia tale votum est spontaneum : si ergo Matrimonium debet esse liberum, patet etc.
Contractus matrimonii debet esse liber nec ordinarie subiicitur praecepto parentum obligatorio
Respondeo : Dicendum quod, sicut ostendunt rationes ultimae, Matrimonii contractus debet esse liber omnino, tum ratione significationis, tum etiam ratione talis et tantae obligationis quae in illo contractu consistit ; et ideo non est praecipiendum a parentibus filio praecepto obligatorio quod contrahat, quia potest continere, si vult, et iterum, si vult, contrahere. Adhuc, per praeceptum non potest pater ad contrahendum cum hac. vel cum illa eum obligare, nisi caritas. vel rationabilis causa eum liget vel promissio ipsius voluntaria. Rationabilis autem causa ligat, quando pater habet inimicitias et non potest evadere nisi filius cum consanguinea inimici contrahat ; vel quando pater prohibet filio ne contrahat cum muliere mala. Ob promissionem voluntariam, ut quando ipsemet se obligat contrahendo sponsalia, praeiudicium sibi generat in hoc quod inchoat Matrimonium ; unde tenetur ad consummandum et ad hoc compelli potest per mandatum ecclesiasticum.
Ad rationes
Et per hoc patet responsio ad primum in contrarium et ad ultimum. Nam Isaac rationabiliter praecepit illud quod Iacob alias tenebatur facere, tum propter malitiam mulierum, tum etiam quia semen Chanaan de terra illa erat disperdendum ; et illud clare insinuatur in textu et clarius in quodam libella qui dicitur Testamentum Patriarcharum.
Ad illud quod obicitur de obedientia respectu patris, dicendum quod illa distributio intelligitur solum quantum ad ea quae sunt de paterna honorificatione et quantum ad ea quae spectant ad regimen familiae. Si autem quantum ad alia intelligatur, consilium est, non praeceptum ; et hoc innuit Glossa, quae dicit : Placet Deo etc.
Ad illud quod obicitur de matrimonio spirituali, respondent aliqui quod Papa non potest praecipere, quia consensus debet esse liber ; sed post susceptionem potest praecipere administrationem. Sed tamen istud non videtur securum dicere, cum tota die videamus fieri contrarium.
Et ideo dicunt alii quod simpliciter potest praecipere ; nec est simile de patre carnali, quia pater spiritualis potestatis plenitudinem super filios suos habet amplius quam pater carnalis. Et praeterea, non est tanta servitus et tam indivisibilis copula in matrimonio spirituali sicut in carnali ; et hoc patet, quia Papa potest deponere et absolvere ab episcopatu.
Tertius modus dicendi est quod ubi rationalis causa est, scilicet necessitas vel communis utilitas, potest praecipi, et tunc me tenetur obedire ; et quoniam semper praesumendum est quod tantus pater ex causa rationabili moveatur, nisi expresse appareat contrarium, credendum est quod subditus obedire tenetur. Quodsi , sciret se insufficientem et indignum, et videret sibi imminere periculum animae, credendum est quod non teneretur obedire. Haec enim obedientia modicum aut nihil de suo debet habere, maxime temporibus modernis. Quidquid tamen sit non est simile de isto Matrimonio et de illo, ratione iam visa.
4-5. Ad illud quod obictur de iuramento pro altero, dicendum quod, sicut infra patebit, nullius est roboris, sed cuiusdam solatii et solemnitatis, quando parentes iurant pro parvulis ; nec obligantur ad aliud nisi quod bona fide ad hoc laborabunt quod Matrimonium compleatur. Ultimum patet, quia talis sibi praeiudicium generavit ex propria obligatione.