Text List

Quaestio 3

Quaestio 3

Utrum consensus libidinosus sit causa Matrimonii

Tertio quaeritur, utrum consensus libidinosus sit causa Matrimonii, ut puta. cum aliquis consentit in aliquam propter divitias vel propter pulcritudinem.

Rationes principales

Et quod non, videtur : Quia coniunctio matrimonialis est a Deo, ut patet per illud quod dicitur Matthaei 19, 6 : "Quod Deus coniunxit, homo non separet" ; sed coniunctio libidinis non est a Deo, haec autem coniunctio vel consensus venit ex libidine, quia ex inordinato amore ; ergo etc.

Item, cuius causa mala, ipsum quoque malum ; unde, si radix mala, et ramus operis malus ; sed consensus iste est malus : ergo non efficit Matrimonium nisi malum. Sed Matrimonium non est malum, cum sit sacramentum : ergo etc.

Item, matrimonium spirituale, contractum interveniente avaritia et pecuniae pactione, omnino rumpitur et non debet stare, sicut patet in episcopo simoniaco. Ergo pari ratione Matrimonium carnale, quod est signum illius.

Item, Matrimonium est signum coniunctionis Christi et Ecclesiae ; sed Ecclesia non coniungitur Christo nec Christus Ecclesiae nisi amore casto : ergo etc.

Contra: hoc videtur sacra Scriptura, quia dicitur expresse Genesis 29, 11, quod Iacob propter pulcritudinem consensit in Rachelem ; similiter Deuteronomii 21, 11 : Si videris mulierem pulcram etc.

Item, hoc ostenditur duplici simili, quia qui baptizat alium intentione lucrandi, vere baptizat ; et intentio est necessaria ad Baptismum sicut consensus ad Matrimonium. Item mercenarius, qui praedicat amore pecuniae, praedicat et profert Evangelium verum, et credendum est ei. Ergo, si amor libidinosus non depravat Evangelium in praedicante, nec Matrimonium in consentiente.

Item, si requiritur consensus castus ad Matrimonium, pari ratione et caritas ergo non poterit hoc sacramentum perfici nisi ab habentibus caritatem ; quod non est in aliquo sacramento.

Conclusio

Consensus libidinosus, qui caret intentione contrahendi, est contra Sacramenti huius veritatem, sed qui intendit contrahere intentione libidinis est tantum contra eiusdem utilitatem.

Respondeo : Dicendum quod consensus libidinosus dicitur dupliciter : aut quia intendit libidinem per modum finis et obiecti, videlicet quia talis consensus nihil quaerit nisi corporalem copulam extorquere non uxorem ducere ; et illud privat intentionem contrahendi. Alio modo dicitur libidinosus, quia, etsi consentiat in aliquam ut ducat in uxorem, tamen hoc non facit propter servandam castitatem, sed propter explendam cupiditatem sive voluptatem. Primus consensus est contra sacramenti veritatem, secundus est contra utilitatem, non contra veritatem ; de consensu autem illo est hic sermo, : non qui caret intentione contrahendi, sed qui intendit contrahere intentione libidinis ; iste autem non aufert quin sit Matrimonium. Unde concedendae sunt rationes hoc probantes.

Ad rationes

1-2. Ad illud quod obicitur, quod Matrimonium est a Deo, et hoc a libidine, dicendum quod in consensu duo sunt, scilicet substantia consensus et circumstantia mala, quia propter pecuniam vel luxuriam. Substantia actionis est bona et est a Deo ; et haec est causa consensus ; circumstantia vero nihil facit ad hoc ; unde nec iuvat nec est causa nec concausa. Unde ex hoc patet sequens, quia consensus non est causa Matrimonii secundum id quod habet malitiae, sed secundum id quod habet bonitatis. Quod vero dicitur, quod opera exteriora recipiunt qualitatem ab interiori, verum est, secundum quod sunt opera rationis, quae ordinantur in finem et procedunt ab ipsa voluntate, in quantum bona per ordinationem in bonum finem vel in quantum mala.

Ad illud quod obicitur de matrimonio spirituali, dicendum quod non est simile : primum, quia ibi requiritur dignitas personae et honestas, quae debite tractare debeat sacramenta ; secundo vero, quia illud sacramentum est spirituale, et officium, ad quod eligitur, est spirituale, et sponsa spiritualis : et ideo, quando introducitur per pecuniam, omnino repellitur. Non sic in Matrimonio carnali, ad quod nec personae dignitas nec officium spirituale est ; et iterum, non datur gratia per eum modum, per quem in aliis sacramentis, sed solum auxilium gratiae, sicut supra in principio visum est, nisi forte ratione benedictionis adiunctae, quae vendentem faceret simoniacum.

Ad ultimum respondendum quod non est signum ratione omnium conditionum : sed ratione indivisibilitatis ; ideo non oportet quod ex castitate vel ex caritate conveniant

PrevBack to TopNext