Text List

Quaestio 3

Quaestio 3

Utrum coire cum uxore ratione concupiscentiae satiandae sit semper peccatum mortale.

Tertio quaeritur, utrum coire cum uxore ratione concupiscentiae satiandae sit semper mortale peccatum.

Rationes principales

Et quod non, videtur. Augustinus dicit, et habetur in littera : "Coniugalis concubitus gratia concupiscentiae satiandae, sed tamen cum coniuge, propter tori fidem venialem habet culpam"

Item, hoc ipsum videtur ratione, quia delectari in coitu coniugali ratione boni Matrimonii non est peccatum : ergo nec velle delectari, quia, si actus bonus, et voluntas actus bona : ergo videtur etc.

Item, qui delectatur in cibo non propter Deum, sed propter ipsum cibum, quia boni saporis est, non peccat mortaliter : ergo pari ratione, cum delectatio coniugalis non sit mortalis, si vult delectari, non peccat mortaliter.

Contra : Dicit auctoritas, et habetur in littera : "Vehemens amator uxoris est adulter". Sed qui amat uxorem propter hoc ut delectetur in ipsa, est vehemens amator : ergo etc.

Item, Hieronymus: "Voluptates, quae de meretricum amplexibus capiuntur, in uxore damnandae sunt".

Item, ratione videtur, quia velle coire sive appetere sola delectatione, est peccatum etiam ante consensum. Ergo, cum progreditur in consensum et actum, cum comedat vir, tunc, cum comedere viro fiat mortale, erit mortale.

Item, qui cognoscit propter hoc ut delectetur, fruitur creatura, quia ibi ponit finem suae quietis ; sed "summa perversitas est frui utendis": ergo etc.

Conclusio

Cognoscere uxorem concupiscentiae satiandae causa est veniale, mortale autem, si fiat ita, ut ponatur ibi finis ultimus.

Respondeo : Dicendum quod aliqui dicunt quod qui finaliter cognoscit uxorem ut habeat illam miseram delectationem, quae dicitur esse in coitu, peccat semper mortaliter, quando illam ponit tamquam finem principalem, sicut si aliquis propter vanam gloriam praedicaret ; qui autem cognoscit aliqua alia causa principali, sed tamen quasi a latere placet ei delectatio quae est ibi, sicut est de aliquo qui finaliter praedicat propter Deum, sed tamen quasi a latere placet ei delectatio laudis, dicunt quod peccat venialiter. Ad hoc enim quod coniugalis coitus sit sine omni peccato, necesse est quod illa delectatio non placeat, immo displiceat rationi. Tanta enim est ut auferat usum rationis et spiritum prophetiae secundum illud tempus ; et ideo non potest tunc referri in Deum, et ideo ea non potest quis bene uti volendo, sed nolendo ; non sic est de aliis delectationibus quarum sensus possunt a ratione actu referri in Deum. Unde secundum hos aliud est delectationem quaerere, aliud est oblatam acceptare, aliud eam tolerare : Primum est peccati mortalis, secundum est venialis, tertium est perfectionis. Et haec positio, licet probabilis videatur, tamen nimis dura est ; licet enim viris cum uxoribus iocari et etiam delectari, et veniale est, ita tamen quod faciant affectu maritali ; nec oportet omnem delectationem referre in Deum ; peccant tamen venialiter. Nec semper frui creatura est mortale, nisi ita ponat ibi finem quod etiam faceret, si contra Deum esset ; tunc enim ponit finem ultimum ibi. Unde non est simile de praedicatione, quae est opus privilegiatum.

Et propter hoc est alia opinio, quod qui cognoscit uxorem propter delectationem finalem, aut movetur in delectationem tanto impetu ut cognoscat uxorem sicut meretricem ; et hoc tunc est, quando eam cognosceret, si non esset uxor ; et tunc peccat mortaliter, quia tunc ponit ibi finem ultimum, et tunc vere et proprie fruitur et nimis vehementer amat. Si autem in ea vult delectari quia uxor, et nullo modo eam cognosceret, si uxor non esset, tunc non est omnimoda inordinatio ; et tunc est peccatum veniale, quia excusatur per bonum Matrimonii ut non sit mortale.

In hoc casu dicunt locutum fuisse Augustinum. Tamen illa ratio non valet : delectari non est malum : ergo nec velle. Quamvis enim laudari non sit malum, tamen velle laudari malum est. Et secundum has duas vias procedunt rationes ad partes oppositas. Illae enim quae probant quod sit mortale, libidinis ardore et creaturae fruitione, procedunt secundum quod coitus fit secundum impetum voluptatis. Rationes vero ad oppositum procedunt secundum quod habetur respectus ad Matrimonii sacramentum, quia cognoscit eam quia uxor, nec aliter delectaretur in ea nisi esset matrimonialiter coniuncta.

PrevBack to TopNext