Dubia
Dubia
Dub. I.
In parte ista sunt dubitationes circa litteram. Et primo de hoc quod dicit : In hoc enim pares sunt etc. Videtur enim falsum, quia in hoc sacramento significatur coniunctio Christi et Ecclesiae, Dei et animae, inter quos nulla omnino est paritas : ergo nec viri ad uxorem. Item, ad Ephesios 5, 22-28 : Mulieres subiectae sint viris suis ; post dicit de viris quod diligant eas sicut corpora sua : ergo, cum corpus sit pars inferior, patet etc.
Respondeo : Dicendum quod in Matrimonio est considerare sexus distinctionem et conformem coniunctionem et postremo mutuam obligationem. Ratione duorum primorum, significat Deum et Ecclesiam, quia sicut mulier eget viro, sic Ecclesia Christo ; ratione coniunctionis inseparabilis et conformitatis, significat illam coniunctionem ; sed ratione obligationis non est significatio, quia Deus omnino liber est et nulli omnino obligatur ; tamen debet esse inter virum et mulierem obligatio, quia aliter non interveniret inseparabilis unio ; et quoniam conformis ; est unio, ideo conformis. est obligatio, et ideo quantum ad hoc pares iudicantur, quia conformiter sibi invicem obligantur.
Dub. II.
Item quaeritur de hoc quod dicit : Nam vovenda talia non sunt a coniugatis etc. ; utrum peccet mortaliter qui sic vovet. Et quod sic, videtur, quia qui scienter usurpat alienum, peccat mortaliter, etiam si det in eleemosynam : ergo, cum talis vovens usurpet alienum, patet etc. Item, qui vovet quod non licet vel iurat, hoc ipso periurus est, quia temerarie iurat : ergo, cum non liceat viro continere, uxore invita, videtur quod, si voveat, mortaliter peccat. Item, si iuraret quod nunquam mulierem cognosceret, peccaret mortaliter : ergo pari ratione, si voveret.
Respondeo : Dicendum quod, cum quis vovet continentiam, dupliciter potest vovere : aut intentione fraudandi uxorem, aut amore continentiae. Si intentione fraudandi uxorem, sic est iniquum et prohibitum, et tale votum est illicitum. Si continentiae amore vovet sine consensu coniugis, tale votum aliquid habet temeritatis, aliquid habet honestatis. Vir enim non habet sui corporis potestatem quantum ad debitum solvendum, sed sui iuris est quantum ad debitum petendum ; et ideo primum non potest vovere, sed secundum ; et ideo, nisi uxor consentiat, votum est revocandum, quantum est ad debiti redditionem, sed stat quantum ad petitionem. Unde si quis deliberate vovit castitatem, tenetur, quantum in se est, continere, ut debitum non petat ; si tamen uxor petat, solvere debet ; et sic nulli fit praeiudicium, et non offertur Deo alienum, sed proprium. Et sic patet quod hoc non est omnino alienum, et patet responsio ad obiecta. Tamen quod obicit de iuramento, non est simile, quia iuramentum temerarium est simpliciter cum teneatur facere contrarium. Unde peccat statim, cum sic iurat ; non sic, cum vovet.
Dub. III.
Item quaeritur de hoc quod dicit : Si vero quilibet eorum alterum a suo iure absolverit etc. Ponatur quod mulier de consensu viri emittat simplex votum.et postmodum vir poeniteat, utrum teneatur ei debitum reddere. Et videtur quod non, quia suo iuri renuntiavit ; unde videtur quod non habeat ulterius potestatem petendi debitum. In oppositum autem videtur auctoritas Augustini, super Numerorum 30, 16 , ubi dicitur : Sin autem contradixerit etc. ; super illud dicit Augustinus, et habetur in littera, quod vir potest retractare votum uxoris in quod consenserat. Et praeterea, vir non est astrictus servare continentiam, quia, uxore mortua, posset ducere aliam : ergo videtur quod possit debitum petere.
Respondeo : Dicendum quod, si mulier vovet assensu viri, aut hoc est assensu privato, aut assensu qui est in conspectu Ecclesiae sive praelati. Si assensu qui fit in conspectu praelati, sic secundum iuris formam non potest debitum petere, quia renuntiat suo iuri : Si autem in occulta consentit, quia proponit continere et intendit simpliciter iuri suo renuntiare, iam mulier in conspectu Dei absoluta est nec tenetur debitum reddere, si hoc ex deliberatione vir concesserit. Sed quoniam hoc non constat Ecclesiae, compelletur per excommunicationem ab Ecclesia viro debitum reddere.
Si quaeras, utrum debeat obedire, dicendum quod, si votum non emisit, potest sine peccato debitum reddere et tenetur ad mandatum Ecclesiae. Si autem votum emisit, credo quod vir eam revocare non possit, nec tenetur assentire ei. Nec est simile de voto abstinentiae, pro eo quod quantum ad omnia vir praeest uxori, praeterquam in lege tori. Verumtamen talem modum vovendi non approbat Ecclesia propter periculum quod imminet ; unde non patitur quod unus voveat et religionem ingrediatur, nisi alter similiter vovet et talis sit persona de qua non possit suspicio oriri. Si autem aliter fiat, coram Deo tenetur observare.
Dub. IV.
Item quaeritur de hoc quod dicit : Licet debitum poscenti sit semper solvendum, non licet tamen quolibet die poscere etc. Videtur enim falsum, quia, si non licet petere, ergo illicite et iniuste petit ; sed iniuste petenti rem non tenetur quis reddere, quia non est ei reddendum nisi ius suum : ergo, si non potest semper iuste petere, non ergo semper tenetur debitum solvere.
Respondeo : Dicendum quod, cum dicitur non licet intelligendum, non quia privet iustitiam et aequitatem, sed quia privat quamdam condecentiam et honestatem, sicut patet per litteram sequentem. Esto tamen quod privet iustitiam, adhuc non valet ratio illa, quia iniuste petere est dupliciter : aut quia non habet ius in re petita, sicut ille qui petit rem alienam, et tali non oportet reddere. Aliter est petere iniuste, quia, etsi habeat iustitiam, tamen modum debitum in petendo non servat ; vel potest esse quod non sit prohibitum reddere, sed tamen sit prohibitum aliquando petere. Verbi gratia : si praelatus superior iniungat inferiori ut nihil praecipiat subdito, tamen subdito non dicit quod ille non obediat ; si praelatus inferior praecipit, ille tenetur obedire, quia non est exemptus : attamen ille peccat mortaliter ; sic in proposito potest intelligi. Quidquid sit de exemplo inducto, verum est quod, si aliquis ius suum inordinate exigit tamen ex hoc non dat potestatem alteri retinendi quod debet reddere. Unde sicut Dominus solum prohibuit accedere ad menstruatam, et ideo ista prohibitio non se extendit ad mulierem, ideo tenetur reddere, sed ille petendo peccat. Et sic intelligendum est quod Augustinus dicit super Levitici 15, 19, quod necessario utrique indicitur continentia, et uterque in Levitici 20, 18 praecipitur interfici, et uterque facit contra bonum prolis, ut Hieronymus dicit. Hoc enim intelligere est ratione personae petentis, quae recte dicitur accedere et contra hoc facere, ut ex praedictis patet.
Dub. V.
Item quaeritur de hoc quod dicit : Quicumque uxori debitum reddit, vacare non potest orationi. Videtur enim male dicere, quia dicitur I ad Thessalonicenses ultimo, 17 : "Sine intermissione orate" ; hoc est praeceptum : ergo, si non potest orare qui reddit debitum, patet etc. Item, videtur illud simpliciter esse falsum, quia nihil impedit orationem sicut peccatum ; sed veniale peccatum non impedit ; ergo nec actus in quo nulla est culpa. Item, de David obicitur, qui fuit devotissimus, et tamen habuit plures uxores et liberos. Si tu dicas illud intelligi de eo tempore in quo quis coit, similiter posset dicere de tempore in quo homo dormit.
Respondeo : Magister dicit hoc intelligendum esse de clericis ; sed tamen istud non plene satisfacit obiectionibus praedictis. Et ideo dicitur quod, cum dicitur aliquis non posse, negatio potest potentiam negare simpliciter vel facilitatem ; et iste modus saepe est in Scriptura. Non vult ergo Hieronymus negare potentiam, sed facilitatem ; unde non dicit quod non possit orare, sed dicit quod non potest orationi vacare, quia actus ille multum deicit mentem spiritualem, sicut dicit Augustinus, nisi sit gratia excellens et specialis, sicut fuit in David. Et ideo aliud est consilium, ut cum quis vult se totum orationi dare, debet a tali actu abstinere. Et sic patet quod non repugnat orationis praecepto. Tamen de illo quod dicit quod oranctum est sine intermissione, intelligendum est quod nomine orationis omnis bonus actus intelligitur, secundum Glossam. Unde dicit ibi : "Non cessat orare, qui non cessat bene facere"