Text List

Quaestio 3

Quaestio 3

Utrum uxor post repudium debeat viro reconciliari.

Tertio quaeritur de reconciliatione, et quaeritur, utrum uxor post repudium debeat viro reconciliari.

Rationes principales

Et quod sic, videtur : Quia peccatum fuit uxorem dimittere, ut supra ostensum est : ergo iustum est ipsam resumere.

Item, mulier repudiata, si contrahit cum alio, aut peccat aut non. Si non peccat, ergo, cum propter nullum peccatum eius fuerit repudiata, et non debeat infligi poena nisi propter culpam, manifestum est etc. Si peccat, ergo manet vinculum cum priori, ego adhuc est uxor eius ; sed Dominus vult quod uxor sit cum viro : ergo etc.

Item, de omni malo licitum est poenitere ; sed poenitentia retractat malum factum : ergo, cum repudiare uxorem sit malum, ergo licitum est poenitere, ergo et retractare : ergo et uxorem sibi reconciliare.

Item , divisa per divortium potest reconciliari : ergo et per repudium.

Contra : Deuteronomii 24, 4 dicitur quod non est recipienda post repudium, "ne peccare faciat terram": ergo qui recipit, facit peccare terram, ergo etc.

Item, Ieremiae 3, 1 : "Vulgo dicitur : Si dimiserit vir uxorem, et illa recedens duxerit virum alterum, numquid revertetur ad eam ? Quasi dicat non": ergo etc.

Item, iste repudiando uxorem, quantum in se est, amisit ius in eam tamquam in uxorem : ergo, si recipit, accipit quod non est suum.

Item, sententia iudici secundum legem debet irretractabiliter observari : iusta enim sententia non est retractanda ; sed, cum uxor dimittebatur, data libella repudii, in conspectu Ecclesiae fiebat per sententiam legis repudium : ergo. etc.

Conclusio

Licebat, ut post repudium uxor viro reconciliaretur, nisi culpa adulterii intervenerit.

Respondeo : Dicendum quod post repudium aliquid fuit licitum et concessum, ut ambos, scilicet virum et mulierem, manere innuptos vel etiam ante nuptias alias invicem reconciliari. Aliquid fuit illicitum, sed permissum, ut scilicet vir, uxore repudiata, aliam duceret in uxorem ; non enim fuit prohibitum, quia non erat prohibitum plures habere uxores. Aliquid fuit illicitum et prohibitum, ut videlicet uxor repudiata, viro vivente, duceret alium. Quia enim nunquam licuit uni uxori habere plures viros, cum primus vir repudiatae vivat, non licet ei habere secundum. Hoc tamen non fuit prohibitum directe, sed oblique in poenam eius impositum, ut nunquam possit redire ad virum priorem, quia voluntarie se potuit cum secundo ; et ideo dicitur Deuteronomii 24, 4 et Ieremiae 3, 1, quod polluta et contaminata est mulier illa, propter adulterium scilicet quod commisit cum secundo. Concedendum est igitur quod licitum fuit post repudium uxorem viro reconciliari, nisi culpa adulterii interveniat, propter quam puniendam prohibetur ne ad virum redeat, quia tunc licite fiebat divortium. Unde miro modo, licet occulte, tamen vere, ipsa Lex iudicabat inseparabile esse Coniugii sacramentum ; et hoc magis expresse tangit Ieremias 3, 1.

Ad rationes

1-2. Quod ergo dicit Lex, quod non est recipienda, intelligitur propter adulterium commissum, non quia non sit uxor, sed quia contra Matrimonium fecit. Magis autem punitur mulier quam vir rationibus praedictis, quia in Lege inferior erat.

Ad illud quod obicitur, quod nullo modo licet, cum perdiderit ius, dicendum quod non habet ius repetendi postquam repudiavit. Si tamen uxor velit, de eius voluntate et consensu potest iterum licite fieri.

Ad illud quod obicitur, quod sententia lata secundum legem non est retractanda, dicendum quod lex quaedam praecipit, quaedam permittit. Sententia lata secundum legem praecipientem omnino iusta est et retractanda non est ; si secundum legem permittentem, cum ibi sit aliquid iniustitiae, sine omni peccato revocari potest, immo meritorie et licite.

PrevBack to TopNext