Quaestio 3
Quaestio 3
Utrum possit aliquis uxorem fornicantem dimittere propria auctoritate.
Tertio quaeritur, utrum possit quis uxorem. fornicantem dimittere propria auctoritate, sine iudicio Ecclesiae.
Ad rationes
Et quod sic, videtur : Quia Dominus dat iustam sententiam, cum iubet dimitti ex causa fornicationis : ergo, si hoc est de iustitia, et quod a Deo iudicatum est non indiget ampliori iudicio : ergo sine omni alio iudicio potest eam dimittere.
Item, Matthaei 1, 19 : "Ioseph, cum esset vir iustus, cogitavit occulte dimittere Mariam" ; Glossa dicit quod fuit "iustus et pius : iustus, quia voluit dimittere ; pius, quia noluit propalare". Ergo, cum Ioseph laudetur, quia voluit occulte dimittere, licet ergo sine iudicio Ecclesiae dimittere.
Item, possibile est quod fornicatio nota sit soli viro, sed nihilominus tenetur vir uxorem corripere ; sed divortium erat ad correptionem fornicariae : ergo, cum hoc non possit probare in facie Ecclesiae, saltem tenetur, si non potest eam dimittere in publico, dimittere in occulto.
Item, si vir post cognitam fornicationem voluntarie uxorem cognoscit, contrahit irregularitatem et etiam amittit actionem contra fornicariam. Ergo, si ad hoc non tenetur, potest uxori debitum denegare, et ita potest eam dimittere.
Contra : Nullus se ipsum debet vindicare, quia "mihi vindictam, dicit Dominus", ad Romanos 12, 19. Ergo, si mulier peccavit in virum, vir non potest eam propria auctoritate dimittere.
Item, nullus in eadem causa potest esse actor et iudex ; sed vir est actor : ergo non debet esse iudex.
Item, repudium in Lege non licebat fieri nisi auctoritate iudicum civitatis cum datione libelli : ergo multo fortius nec in Nova Lege.
Conclusio
Cognito certitudinaliter adulterio, pars innocens potest propria auctoritate in occulto se separare a toro tantum; sed divortium manifestum non potest fieri nisi in iudicio episcopi
Respondeo : Dicendum quod contingit uxorem dimitti a viro dupliciter : vel quantum ad torum, ut non commisceantur carnaliter ; vel quantum ad torum et mutuam cohabitationem. Si primo modo, sic dico quod vir, comperto et cognito certitudinaliter quod uxor fornicetur vel e converso, potest debitum denegare, nec ad hoc tenetur, nisi per censuram ecclesiasticam compellatur ; et tunc, si compulsus debitum reddidit, nullum ei praeiudicium generatur. Ratio huius est, quia tenetur et debet corrigere suam comparem vel coniugem in occulto.
Si autem loquamur de separatione secundo modo, sic dicitur divortium, et hoc, quia est in manifesto, non debet fieri in occulto, sed in facie Ecclesiae ; et quia Matrimonium est magnum sacramentum, non sub quocumque iudice, sed coram episcopo. Et hoc est quod dicitur Causa XXXIII, quaestione 2, capitulo 1, Saeculares etc., quod fuit editum in Concilio Carthaginensi, cui interfuit Augustinus, ubi dicitur : Si antequam ad episcopos comprovinciales dissidii causas dixerint et prlusquam in iudicio damnentur, uxores suas abiecerint, a communione Ecclesiae et sancto populi coetu, pro eo quod coniugia maculant, separentur. Et iterum, in eadem quaestione Nicolaus Papa : Non liceat alicui sua auctoritate uxorem suam dimittere. Unde secundum ius commune tenetur iterum eam resumere, quia iniuste exspoliati restitui debent ante litis contestationem ; et hoc dico, nisi obiciat ei fornicationem, quam velit incontinenti probare, vel aliquod consimile.
Ad rationes
Ad illud ergo quod obicitur, quod Dominus sententiam tulit, dicendum quod falsum est, quia non tulit sententiam, sed expressit ; et secundum illud ius episcopis potestatem sententiandi dimisit.
Ad illud quod obicitur de Ioseph, dicendum quod non est simile, quia tunc propter fornicationem non fiebat divortium, sed homicidium, et Ioseph tamquam pius timebat mortem Mariae.
Ad illud quod obicitur, quodsi fornicatio soli viro nota est, dicendum quod tunc debet uxorem corripere in occulto, non per divortium.