Text List

Quaestio 4

Quaestio 4

Utrum, divortio celebrato, vir possit aliam uxorem ducere vel uxor alium virum.

Quarto quaeritur, utrum, divortio celebrato, vir possit aliam uxorem ducere vel uxor alium virum.

Et quod non, videtur : I ad Corinthios 7, 10 : "Praecipio non ego, sed Dominus, uxorem a viro non discedere ; quodsi discesserit, manere innuptam".

Item, Augustinus, De bono coniugali : "Manet inter viventes coniugale vinculum, quod nec separatio nec cum alio coniunctio possit auferre".

Item, ratione videtur quia, si alter posset nubere, cum Matrimonium non claudicet, posset uterque nubere. Ergo quotiescumque aliqua vellet habere alium virum, posset habere fornicando ; quod stultum est dicere.

Item, si propter fornicationem solveretur omnino Matrimonium, ergo, si aliquis cognosceret uxorem ex quo fornicata est, cum iam non sit inter eos Matrimonium, peccaret mortaliter ; quod est inconveniens dicere.

Contra : Osee 2, 2 : "Ipsa non uxor mea , et ego non vir eius", Glossa : "Quia pristinos errores non reliquit". Ergo anima, quae non relinquit errores, non est uxor Dei : ergo, a simili, si ita est in signato et in signo, mulier quae fornicationes non relinquit non est uxor viri ; et si hoc, ergo vir potest cum alia nubere.

Item, Matthaei 19, 9 : "Qui dimiserit uxorem et aliam duxerit, excepta causa fornicationis, moechatur". Ergo, si recta est exceptio, licet ex causa fornicationis uxorem dimittere et aliam ducere.

Item, ratione videtur, quia adulterando divisit carnem suam ; sed sacramentum Matrimonii est, quod sint duo in carne una : ergo sacramentum per fornicationem solvitur : ergo non est ibi amplius Matrimonium.

Item, post divortium vir in nullo tenetur uxori, nec in quantum ad debitum solvendum nec quoad cohabitationem. Ergo aliquis est a lege uxoris solutus ; et si hoc, cum vir solutus a lege uxoris possit contrahere, videtur etc.

Conclusio

Divortio ob adulterium factum non separat matrimonium, dummodo legitime fuit contractum, quoad vinculum, sed tantum quoad debitum et cohabitationem

Respondeo : Dicendum quod divortium potest fieri dupliciter : aut quia, personae erant illegitimae ad contrahendum ad invicem simpliciter ; et tunc uterque potest alteri nubere, sicut supra distinctum est. Potest etiam fieri propter crimen fornicationis, et tunc non potest contrahere nec vir nec mulier, quia, curri essent personae legitimae, fuit inter eas sacramentum, quod est vinculum insolubile. Unde divortium non est separatio quantum ad vinculum sacramentale, sed quantum ad debitum et cohabitationem.

Ad rationes

Ad illud ergo quod obicitur, quod anima fornica toris non est uxor Dei, dicendum quod Matrimonium non est sacramentum huius principaliter, sed coniunctionis divinae naturae et humanae, quae nullatenus solvitur ; ideo non est simile.

Ad illud quod obicitur de exceptione Domini, dicendum quod exceptio non refertur ad utrumque actum, sed ad alterum tantum, scilicet ad actum dimissionis ; unde oratio illa tres habet causas veritatis ; unde, quia procedit ad alteram tantum, fit consequens.

Ad illud quod obicitur, quod solvitur sacramentum , dicendum quod istud non est de necessitate sacramenti quod caro sit indivisa, sed de nobilitate et dignitate. Quamvis enim caro alterius dividatur, nihilominus sunt duo in carne una.

Ad illud quod obicitur, quod post divortium vir in nullo tenetur uxori nec e converso, dicendum quod, quamvis nihil teneatur reddere, nihilominus tamen sacramentaliter est ligatus ; et quia est ei alligatus quamdiu vivit, ideo non potest alteti alligari.

PrevBack to TopNext