Text List

Quaestio 5

Quaestio 5

Utrum post divortium possint vir et mulier invicem reconciltari.

Quinto quaeritur, utrum post divortium possint vir et uxor invicem reconciliari.

Rationes principales

Et quod sic, videtur : I ad Corinthios 7, 11: "Si discesserit uxor a viro, praecipit, manere innuptam aut viro suo reconciliari". Ergo potest ei reconciliari.

Item, quod vir innocens possit reconciliare uxorem invitam, videtur : Quia non peccavit, ergo nihil amisit de iure suo, ergo potest petere debitum : ergo illa tenetur reddere.

Item, vir non tenetur continere quia non obligatur, nec ex voto nec ex poena ; et non potest alteram ducere : ergo potest sibi uxorem propriam reconciliare.

Item, quod fornicaria possit reconciliare virum invitum, videtur : Esto quod sufficienter egerit poenitentiam, remissa est culpa et poena : ergo cessat causa divortii ; ergo cum, cessante causa, cesset effectus, videtur etc.

Item, possibile est virum fornicari ; sed, fornicante viro, competit exceptio contra virum petentem divortium : ergo pari ratione competit actio mulieri ad repetendum virum.

Contra : Regula est in canone, Causa VI, quaestione 4: "Quod semel bene definitum est, nulla debet iteratione retractari". Ergo, cum divortium sit celebratum per definitionem Ecclesiae, patet etc.

Item, uterque potest servare continentiam et vovere post divortium : ergo unus non habet ius in altero : ergo, si non habent invicem ius, non possunt invicem reconciliaii amplius.

Item, quod fornicanti non competat actio in alium, videtur, quia regula est in iure quod factui semel perempta non resuscitatur. Ergo, si ex fornicatione amisit ius petendi debitum, patet etc.

Item, quod vir non possit sibi reconciliare fornicariam, videtur, quia in iudicio petiit et obtinuit separationem : ergo renuntiavit iuri petendi debitum ; et si hoc, cum non possit agere ex eo cui renuntiavit, videtur etc.

Conclusio

Reconciliatio fieri potest, utraque parte consentiente, vel nocente tantum refragante; non vero vel utraque dissentiente, vel innocente refragante.

Respondeo : Dicendum quod ad reconciliationem faciendam aut uterque concordat aut uterque discordat, aut unus petit et alter repugnat. Si uterque concordat, absque dubio fit ; si uterque discordat, nec potest nec debet fieri nisi fiat propter scandalum Ecclesiae, quae scandalizatur pro eo quod uterque fornicatur publice. Si autem alter petit, aut nocens petit innocentem, et sic non debet cogi ad reconciliationem. Aut innocens nocentem, ut vir castus uxorem adulteram, et sic, ipsa invita, debet reconciliari per iudicium Ecclesiae, quia, sicut dicunt iura, quod in meum favorem introductum est, in meum damnum non debet retorqueri. Aut nocens nocentem petit, ut mulier quae prius est fornicata repetit virum qui est post divortium fornicatus, et sic restituendus est maritus uxori invitus, non quia actio mulieris resuscitata sit, sed in poenam fornicationis viri, quia abusus est privilegio libertatis. Quantumcumque tamen mulier faciat poenitentiam, nunquam acquirit ius in virum, ipso nolente, nisi vir fornicetur ; et hoc propter contumeliam quam intulit Matrimonio, quia directe peccavit contra bonum fidei. Ex his patet solutio obiectorum ad primam partem.

Ad illud ergo quod obicitur, quod non est retractanda sententia, dicendum quod hoc verum est quantum et de rigore iuris, non tamen quantum est de favore personae innocentis, ut dictum est.

Ad illud quod obicitur, quod uterque potest vovere continentiam, dicendum quod falsum , est : quia fornicans non potest nisi alter consentiat ; et nisi post poenitentiam velit eam recipere, episcopus potest eam licentiare ut intret religionem

3-4. Ad illud quod obicitur, quod actio mulieris est perempta et quod vir renuntiavit iuri suo, dicendum quod falsum est, quia actio mulieris non perimitur simpliciter, sed sub conditione, scilicet si vir permanserit continens ; et ratio huius est, quia vinculum semper manet. Vel potest dici quod actio non vivificatur, sed de novo datur vel acquiritur a iure ob peccatum viri. Similiter sequens est falsum, quia vir non renuntiat iuri suo impliciter, sed ad tempus.

PrevBack to TopNext