Quaestio 6
Quaestio 6
Utrum possit fieri divortium, si non praecedat aliqua culpa.
Rationes principales
Et quod non, videtur : I ad Corinthios 7, 10 : "Praecipio non ego, sed Dominas, uxorem a viro non discedere, excepta causa fornicationis". Ergo praeceptum est quod non separentur ; sed contra praeceptum non potest quis facere quin incurrat culpam : ergo etc.
Item, Ambrosius, Super Lucam : "Dimittis uxorem sine crimine ; putas hoc tibi licere quod lex divina prohibet". Ergo hoc est prohibitum sine crimine dimittere.
Item, verbo ipsius Domini, quod est firmius inter cetera, Matthaei 19, 9 : "Qui dimiserit uxorem suam nisi ob fornicationem, moechatur" ; sed per fornicationem, sive accipiatur large sive stricte, semper intelligitur culpa : ergo etc.
Item, qui legitime coniuncti sunt ad perpetuam et individuam vitae consuetudinem, ex Matrimonio sunt ligati ; qui ergo contra hoc facit, nisi habeat causam quare debeat rationabiliter facere, Matrimonio facit iniuriam ; et non est sine peccato faoere iniuriam sacramento : ergo etc.
Item, I ad Corinthios 7, 27: "Alligatus es uxori ? Noli quaerere solutionem". Ergo, nisi interveniat culpa sive peccatum, videtur quod non liceat facere divortium.
Contra : Sicut habetur "Extra, De conversione coniugatorum", vir et mulier possunt, si volunt, ex consensu mutuo religiones intrare diversas, etiam si non praecedat culpa ; sed hoc non fit sine divortio : ergo etc.
Item, unusquisque potest licite renuntiare iuri suo : ergo et quoad cohabitationem et quoad debitum solvendum potest absolvere : ergo etc.
Item, uxore volente intrare monasterium, vir potest promoveri ad sacros Ordines et ad episcopatum ; et hoc totum sine culpa, sicut dicitur De conversione coniugatorum, Sane si coniugati : ergo etc. Iuxta hoc quaeritur, utrum necesse sit utrumque votum solemne emittere ad hoc quod divortium possit fieri et quare.
Conclusio
Divortium sine culpa praecedente non potest fieri, nisi utroque ad altiorem statum voluntarie transeunte et voto solemni se obligante.
Respondeo : Dicendum quod divortium inter legitimas coniuges potest fieri dupliciter : aut ut in eodem statu persistant aut ut ad frugem melioris vitae transeant. Si, ut in eodem statu persistant, tunc non debet fieri nisi manifesta culpa praecedat tum propter periculum, tum propter scandalum. Si, ut ad frugem melioris vitae transeant, tunc aut uterque est voluntarius aut alter invitus. Si uterque est voluntarius, tunc potest fieri sine culpa, ita tamen quod uterque votum solemne emittat et uterque habitum religionis assumat, nisi sit talis persona de qua nulla possit oriri suspicio, quae, voto solemni emisso, poterit remanere in domo ; sin autem, oportet utrumque converti, sicut expresse in pluribus decretalibus tangitur De conversione coniugatorum ; rursus, et tale divertium fieri debet per personam publicam, maxime per episcopum. Si autem alter vult cohabitare, nullo modo fieri potest nisi per culpam praecedentem.
Et secundum hanc distinctionem respondetur argumentis factis ad utramque partem, sicut patet aspicienti. Verumtamen quod ultimo dicit Apostolus quod alligatus non quaerat solutionem, hoc non dicit ut dehortetur : statum altiorem, sed ut a communione removeat instabilitatem, et ut ostendat in quolibet statu hominem posse salvari. Unde illud intelligitur quod non quaerat solutionem, scilicet in praeiudicium uxoris, sicut nec servus libertatem in praeiudicium domini.