Text List

Quaestio 3

Quaestio 3

Utrum sponsalia contracta post septennium possint dissolvi per mutuum consensum.

Tertio quaeritur, utrum sponsalia contracta post septennium possint dissolvi per mutuum consensum.

Rationes principales

Et quod non, videtur : Quia sicut se habet aetas puberum ad contrahendum Matrimonium, ita aetas impuberum ad contrahenda sponsalia ; sed puberes contrahentes Matrimonium non possunt solvere : ergo etc.

Item, sicut Dominus instituit Matrimonium non solvi, ita praecepit non pedurare et fide non mentiri. Ergo, si contracta sunt sponsalia per iuramentum interpositum, videtur quod necessario teneantur consummare.

Item, De sponsalibus et Matrimonio, dicitur in decretali II quod hoc potest tolerari. Si ergo permissio non est boni, sed mali, videtur quod hoc sit malum.

Item, in eodem in titulo decretalis Commissum, quia iuravit aliquam ducere in uxorem, propter iuramentum, si vult intrare religionem, prius deberet contrahere ; sed, si liceret alicui pertransire, liceret maxime tali : ergo si huic non licet, multo minus nec alicui.

Contra : Si promitto tibi dare centum, si absolvas me, sum absolutus nec periuro, si non do : ergo pari ratione in proposito.

Item, si duo iurent simul ire Romam et post poeniteant et mutuo se absolvant, absoluti sunt : ergo etc. Quaeritur igitur, qualiter sponsalia contrahantur, et quibus modis sulvantur, et tertio, quis sit effectus sponsalium.

Respondeo : Dicendum quod sponsalia multis modis solvi possunt, sicut iam patebit ; et unus inter illos modos est, quando mutuo se absolvunt.

De isto autem modo dicunt aliqui, ut Hugutio, quod modus iste non est licitus, quia non fit sine peccato propter fidem iuramenti ; sed solum est permissus, quia coacta coniugia malos habent exitus ; et hoc dicit propter illud quod dicit decretalis, quod potest in patientia tolerari.

Alii dicunt quod, cum iuramentum obligatorium nunquam obliget nisi ad voluntatem eius cui fit, videtur quod ad instar illorum qui iurant simul ire ad aliquem locum - sicut ipsa decretalis dicit - quod mutuo se possunt absolvere ; et si veniat ex causa aliquo modo rationabili, dicunt esse licitum, licet sit minoris perfectionis, sicut sonat decretalis ; et haec positio videtur magis probabilis, quidquid dicat Apparatus.

Ad rationes

Ad illud quod obicitur de Matrimonio, dicendum quod non est simile propter significationem.

Ad illud quod obicitur de iuramento, dieendum quod non obligat nisi sub conditione.

Ad illud quod quaeritur, quomodo contrahantur, dicendum quod quatuor modis : simplici promissione, fidei datione sive iuramenti interpositione, datis arrhis sponsalitiis, anuli subarrhatione.

Ad illud quod quaeritur, quibus modis solvantur, dicendum quod in octo casibus. Primus est voto solemni superveniente, puta si alter sponsorum intravit religionem. Secundus, superveniente Matrimonio, puta si contrahat cum aliqua per verba de praesenti post sponsalia. Tertius, superveniente affinitate, puta si cognovit consanguineam sponsae, et hoc facto vel fama probari potest. Quartus, superveniente incurabili infirmitate, puta lepra vel mutilatione alicuius membri. Quintus, altero se absentante, puta cum vadit in regionem longinquam sine licentia. Sextus, altero fornicante, puta cum alter cognoscit alteram quam sponsam suam. Septimus, utroque volente, puta cum ambo consentiunt. Octavus est, minore petente, puta si contracta sunt sponsalia inter aliquos duos, quorum alter est in aetate debita , alter est minor.

Primis duobus modis solvuntur sponsalia ipso facto, aliis per iudicium Ecclesiae.

Ad illud quod quaeritur, quis sit sponsalium effectus, dicendum quod duplex : unus obligationis ad Matrimonium, ad quod astringuntur per promissionem quae est in sponsalibus - unde dicuntur a spondeo, spondes - unde compellendi sunt ad Matrimonium contrahendum nisi timeatur de uxoricidio vel aliquis dictorum casuum interveniat. Alius effectus est publicae honestatis iustitia, quae est quod nullus consanguineorum propinquorum sponsi potest contrahere cum sponsa vel e converso.

PrevBack to TopNext