Dubia
Dubia
Dub. I.
In parte ista sunt dubitationes circa litteram. Et primo de hoc quod dicit : Si ipsa femina fuerit in servitute detecta etc., quaeritur, si, antequam plene detegatur, sunt in causa et lite, utrum debeat sibi reddere debitum. Et quod non videtur, quia aut cognoscit eam affectu maritali aut non. Si sic, generat sibi praeiudicium et consentiens reputatur. Si non cognoscit affectu maritali, peccat mortaliter. Sed contra hoc est, quia nullus debet spoliari iure suo ante causae cognitionem.
Respondeo : Dicendum quod talis potest dupliciter nosse quod illa sit ancilla quam liberam credidit : aut levi suspicione, aut probabili vel vehementi praesumptione sive certa cognitione. Primo, non debet petere, quousque inquirat ; sed tamen, si Ecclesia compellat, debet reddere, quia ignorantia eum excusat, si non est uxor ; nescit enim utrum sit uxor. Secundo modo, sive Ecclesia compellat sive non, non debet, quia aut tunc sibi praeiudicat necessario, aut fornicatur ; et propter mandatum Ecclesiae non est fornicandum. Aliter iudicandum est de uxore fornicaria, quae vere uxor est, cui, cum ex mandato Ecclesiae redditur debitum, non generatur praeiudicium nec incurritur aliquod peccatum.
Dub. II.
Item quaeritur de hoc quod dicit : Uno coniugio permanentes, dominis suis serviant. Videtur enim male dicere, quia ponatur quod unus dominorum vendat servum ad remotas terras : si ancilla sequitur virum, privatur iure suo dominus eius ; si non tenetur sequi, tunc ergo non fuit verum coniugium. Item, ponatur quod uxor sit libera et servus venumdetur gentilibus ; quaeritur, utrum debeat sequi eum. Et quod sic, videtur per legem Matrimonii.
Respondeo : Dicendum quod, si servus et ancilla contraxerunt, dominis contradicentibus, ipsi sibi praeiudicant, non dominis suis ; et ideo, si dominus indiget, potest ancillam vendere, et si non potest vendere in terra sua, potest vendere in aliena. Si tamen in terra sua possit vendere, tenetur ; alioquin manifeste iniuriatur viro et abutitur re sua in praeiudicium alienum. Si vero dominis consentientibus, tunc simpliciter dicendum quod non potest aliquis eorum vendi a domino in praeiudicium coniugis ; et si alter vendat, debet alter compelli vel quod redimat vel debet eum emere vel ancillae licentiam dare quod virum sequatur.
Ad illud quod quaeritur, uttum debeat sequi virum, si venumdetur hominibus gentilibus, dicendum quod dominus suus non debet eum vendere gentilibus, pro eo quod est ibi periculum fidei. Si tamen vendat de facto, si uxor non timet periculum peccati quod sit in contumeliam Dei, vel alicuius fornicationis alterius, potest et debet virum sequi ; sed vix video quomodo possit eum sequi sine periculo fidei aut, aliquo alio peccato moris
Dub. III.
Item quaeritur de hoc quod dicit : Si. mulier virum liberurit acceperit etc., utrum aliquis possit se ipsum vendere. Et quod non, videtur, I ad Corinthios 6, 19 : Non estis vestri ; empti enim estis pretio magno : ergo etc.
Respondeo : Dicendum quod est emptio vel venditio ad obsequium humanum et ad servitium divinum. Divino autem servitio non repugnat obsequium hominis sive servitus corporalis, sed servitus spiritualis, quae est servitus peccati. Dicendum ergo quod, quia fideles redempti sunt et Dei templa facti sunt, non possunt se vendere ut faciant mala ; possunt tamen se vendere ad obsequia.
Item, iuxta hoc quaeritur, utrum pater possit vendere prolem suam, uxore invita. Et quod sic, videtur quia ad ipsum spectat regimen domus. Ad oppositum autem est, quia partus plus sequitur matrem.
Respondeo : Dicendum quod filii non debent vendi nec possunt vendi sine culpa, nisi sit paupertatis et famis necessitas, in quo casu uxor debet viro consentire. Quod si in alio casu velit, non potest cum uxor dissentit, sicut vir non potest vendere nec alienare dotem uxoris, quamvis sit dominus domus ; sic in proposito : Et quod in tempore necessitatis et famis vendi possint, probatur per id quod scribitur Nehemiae 5, 5.
Dub. IV
Item quaeritur de hoc quod dicit : Iudicatum est uxorem minime debere dimitti, utrum vir possit se vendere, uxore invita. Et quod non, videtur, quia vir non habet potestatem sui corporis, sed mulier : ergo etc. Item, mulier non potest se vendere, viro invito : ergo, cum ad paria iudicentur, patet etc.
Respondeo : Dicendum quod, si uxor contraxit cum libero, ita quod uterque est liber, uxore dissentiente, non debet vir nec potest se facere servum eatenus ut praeiudicium generetur aliquod mulieri, quin reddat sibi debitum, cum petit ; unde sicut servus contrahens contra voluntatem domini, non potest facere contractum Matrimonii in praeiudicium domini, sic nec vir in praeiudicium uxoris ; nihilominus tamen, quia caput est mulieris, quantum ad alia, excepta debito, potest servum se facere, quamvis uxor non possit, cum sit sub potestate viri.
Si vero uxor consentiat in venditionem viri, tantum tunc vir potest se vendere in omne obsequium domini et mulier praeiudicat sibi ; tamen nec mulier nec proles vendi potest a viro nisi ipsa consentiat, nisi forte in articulo necessitatis ; hoc dico de prole, ut praedictum est. Et sic patet quomodo littera illa intelligitur.
Dub. V.
Item, quaeritur, si ante quatuordecim annos puer contraheret per verba de praesenti et de facto corrumpat sponsam, utrum separari queat. Et quod non, videtur, quia est Matrimonium ratum et consummatum. Contrarium videtur per illud quod dicitur in littera : Si ante praedicta tempora etc.
Respondeo : Dicendum quod in hoc differunt constitutiones iuris et demonstrationes disciplinarum, quia demonstrationes fiunt de his quae fiunt semper ; et si fiant de his quae frequenter, non tamen ut frequenter, sed ut semper : exemplum est de eclipsi ; sed constitutiones iuris de his quae sunt saepe. Si ergo aliquis sit exceptus a generalitate hominum, pro eo quod in eo malitia supplet aetatem, iudicandum est sicut si haberet aetatem. Et sic est in casu proposito intelligendum et in aliis consimilibus.