Divisio textus
Divisio textus
Haec est pars, in qua Magister principaliter determinat de his quae Matrimonium impediunt simpliciter. Et habet haec pars duas, quia tale impedimentum duplex est : quoddam, quod simpliciter impedit cum omni ; quoddam, quod cum quodam sic, cum quodam non : ideo secundum hoc haec pars habet duas. In prima parte determinat de his quae simpliciter impediunt et cum omni. In secunda de his quae cum aliquibus sic, cum aliquibus non, infra, distinctione trigesima nona : Post haec de dispari cultu etc.
Prima pars habet duas. In prima parte agit de impedimento quod impedit propter ecclesiasticam institutionem. In secunda de eo quod impedit propter propriam obligationem, infra, distinctione trigesima octava : Nunc de voto inspiciamus etc.
Et quoniam ecclesiastica institutio quosdam excludit a Matrimonio propter excellentiam vitae, ut clericos ; quosdam propter enormitatem culpae, ut uxoricidas : ideo haec pars habet duas particulas. In prima determinat de impedimento Ordinis. In secunda de impedimento criminis, ibi : His adiciendum est de occisoribus suarum coniugum etc. Utraque pars remanet indivisa propter brevitatem.
On this page