Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

Utrum Ordines minores impediant matrimonium.

Rationes principales

Quantum ergo ad primum, quod minores Ordines non impediant Matrimonium, videtur : Per multas auctoritates, quas adducit Magister in littera, maxime de illa Leonis Papae, quae sumpta est de distinctione 32.

Item, in Extra, De clericis coniugatis, dicit Alexander III: "Si qui clericorum infra subdiaconatum acceperint uxores, ipsos ad retinendas uxores districtione ecclesiastica compellatis".

Item, ratione videtur, quia ad minores Ordines ut plurimum parvuli promoventur ; sed tales non sunt cogendi ad continentiam : ergo etc.

Item, in ingressu religionis est status in quo quis probat et probatur, antequam ad votum continentiae obligetur : ergo pari ratione - immo multo fortiori, cum difficilius sit in saeculo continere - status debet determinari in quo clerici possint probare et probari utrum velint vivere casti, et in illo non debent ad castitatem obligari ; sed iste est Ordinum inferiorum ; ergo etc.

Contra : Distinctione 32: "Lectores, cum ad annos pubertatis venerint, cogantur aut uxorem ducere aut continentiam profiteri". Ergo, si lectores sunt in statu inferiorum Ordinum, videtur quod compellantur ad continentiam : ergo etc.

Item, minores clerici, statim ut sunt clerici, in sortem Dei sunt vocati, et ideo dicti sunt clerici, quia in sortem Dei sunt segregati ; sed qui habet uxorem est divisus, sicut dicit Apostolus I ad Corinthios 7, 33: ergo nullus clericus potest nec debet habere uxorem : ergo etc.

Item, omnis clericus in minori officio sive Ordine constitutus potest habere beneficium ecclesiasticum, maxime si intendat ulterius promoveri, saltem beneficium sine cura ; sed nullus coniugatus potest nec debet habere beneficium praebendale, sicut dicitur Extra, De clericis coniugatis, Diversis fallaciis etc.: ergo nullus clericus potest esse coniugatus.

Item, omnis clericus in minori officio constitutus potest gaudere privilegio clericali ; sed nullus uxoratus potest gaudere privilegio clericali : ergo nullus clericus potest esse uxoratus. Maior manifesta est ; minor patet per decretalem De clericis coniugatis, Ioannes, et infra, ubi dicitur quod "uxoratus, etiam tonsuratus, non potest privilegio clericali gaudere". Si tu dicas quod istae rationes non valent, quia qui est clericus, potest non esse clericus, et ita potest esse uxoratus, contra : Ordinis sacramentum est per impressionem characteris : ergo sicut baptizatus non potest esse non baptizatus, ita videtur quod clericus non possit fieri non clericus sive non ordinatus.

Conclusio

Ordines miores per se non obstant contractui et usui matrimonii; sed ministerium et beneficium, quae illis non sunt necessario annexa, in Ecclesia occidentali oppositionem habent ad matrimonium quoad usum

Respondeo : Dicendum quod in Ordinibus minoribus est considerare Ordinem et officium sive ministerium et beneficium ; secundum haec tria possunt comparari ad Matrimonium. Et Ordo minor nullam habet oppositionem ad Matrimonium ratione sui sive characteris, nec quantum ad contractum Matrimonii nec quantum ad usum ; sed ministerium et beneficium secundum Ecclesiam occidentalem oppositionem habent ad Matrimonium quantum ad usum propter honestatem. Et quoniam clericus in. minoribus Ordinibus non tenetur nec est alligatus ad officium nec ad ministerium, ideo potest contrahere sine aliquo impedimento. Et ita concedendum est quod minores Ordines Matrimonio non praestant impedimentum.

Ad rationes

Ad illud ergo quod obicitur, quod lectores debent continentiam promittere, dicendum quod illud capitulum debet intelligi quando promoventur ad subdiaconatum, alioquin solum est consilium.

2-4. Ad illa vero quae obiciuntur post, iam patet responsio. Obicit enim de clerico quantum ad ministerium et quantum ad beneficium et privilegium, quae non sunt necessario annexa minoribus Ordinibus ; ideo nec Matrimonium repugnat, ita quod non possit transferri de uno statu ad alium ; impeditur tamen ut non possit nec debeat simul in utroque statu militare, quia nemo militans Deo debet se saecularibus negotiis implicare.

PrevBack to TopNext