Quaestio 3 Utrum uxoricidium impediat Matrimoniizm.
Quaestio 3
Utrum uxoricidium impediat Matrimoniizm.
Rationes principales
Et quod sic, videtur : Causa XXXIII, quaestione 2: "Interfectores suarum coniugum ad poenitentiam redigendi unt, quibus penitus denegatur coniugium".
Item, eodem titulo, in poenitentia Arnulfi, qui occiderat uxorem, dicitur : "Uxorem nunquam ducere, concubinam nunquam habere nec adulterium committere audeas".
Item, in eo in quo quis peccat, in eo torquendus est ; sed iste peccavit contra Matrimonium, occidendo uxorem : ergo etc.
Item, supra, distinctione trigesima quinta, dicit Magister in littera, et tractum est de canone expresse, Extra, De eo qui duxit in coniugium quam polluit per adulterium, ubi dicitur quod Matrimonium nullum est et dirimendum est. Ergo quod impedit, hoc est propter homicidium mariti quod perpetravit : ergo, si hic vir occidit uxorem, patet etc.
Contra : Si quis occideret uxorem alienam, propter homicidium non efficitur inhabilis ad Matrimonium. Ergo, si plus potest in uxorem propriam, videtur quod propter eius occisioriem a Matrimonio non debeat prohiberi.
Item, possibile est quod vir occidat uxorem zelo quem habet in detestationem adulterii. Ergo videtur quod stet pro Matrimonio : ergo non debet puniri privatione Matrimonii.
Conclusio
Coniugicidium impedit matrimonium, et quidem coniunctum cum adulterio, vel cum primissione matrimonii dirimit respectu complicis, sicut et adulterium cum eadem promissione
Respondeo : Dicendum quod occidere uxorem potest quis tripliciter : aut persequendo culpam, aut persequendo naturam, aut persequendo Matrimonium. Persequendo culpam, ut cum in fornicationis crimine deprehendit et adeo detestatur quod in ultionem criminis mortem infligit. Persequendo naturam, ut si mulier propter defectum aliquem quem habet in se, non habet gratiam viri ; unde vir eam exosam habet et gravem et propter istam detestationem et odii intensionem, furore accenso, ipsam perimit. Persequendo Matrimonium, ut quando moechatur cum aliqua quam vult ducere in uxorem et non potest nisi uxore mortua ; et ideo ipsam interficit. Primum est grave peccatum propter excessum ; secundum est gravius et tertium est gravissimum.
In quolibet horum prohibetur a Matrimonio contrahendo, sed magis in secundo ex maxime in tertio ; et in quolibet horum casuum dispensatur ab Ecclesia, et maxime in iuvenibus ; sed in primo de facili, in secundo difficilius, in tertio quodam modo sic et quodam modo non. Respectu enim illius personae cum qua moechabatur et propter quam habendam in Matrimonio occidit coniugem, nunquam cum eo dispensabitur, immo, si iunctus fuerit, simpliciter separatur ; sed respectu aliarum, propter periculum, dispensatur. Unde, quamvis crimen non faciat omnino illegitimum respectu omnium propter periculum fornicationis, facit tamen simpliciter illegitimum respectu alicuius personae determinatae, scilicet homicidium iunctum cum adulterio vel adulterium cum fidei datione vel datio fidei cum uxoricidio. Et sic concedendum est quod tale crimen impedit Matrimonium aliquo modo taliter, quia impedit, sed non dirimit ; alio modo quod etiam dirimit, sicut tactum est.
Ad rationes
Ad illud ergo quod obicitur, quod qui occidit uxorem alienam, dicendum quod non est simile ; quia enim offendit Matrimonium in se, cum uxorem propriam interficit, ideo in se debet puniri ; non sic cum interficit alienam.
Ad illud quod obicitur de zelo, dicendum quod zelus non excusat a toto, sed a tanto ; unde facilius cum eo dispensatur.