Text List

Dubia

Dubia

Dub. I.

In parte ista sunt dubitationes circa litteram. Et primo dubitatur de hoc quod dicit : Uxorem ducere virginem Ecclesia Romana permittit. Quare ponit quod permittit ducere virginem ? Cum enim nullo voto sint astricti, ita potuerunt ducere viduam sicut virginem.

Respondeo : Dicendum quod clerici ducentes uxores infra minores Ordines possunt uxores dupliciter ducere : aut cum spe redeundi ad ministerium et officium clericatus aut sine spe. Si cum spe, tunc permittitur quod ducant virgines, et sic loquitur Leo Papa. Si sine spe, tunc possunt quam volunt ducere ; sed, si ducant viduam, amplius non possunt ad officium quod dimiserant redire : vel si permittatur reditus ad Ordines minores, inhibetur promotio ad maiores. Et ideo dicit : permittitur, supple : si volunt ad clericatum aliquo tempore redire sine impedimenta.

Dub. II.

Item quaeritur de hoc quod dicit : Placuit episcopos, presbyteros, diaconos, subdiaconos etiam ab uxoribus abstinere etc. Videtur enim mala esse haec constitutio, quia nemo potest uxorem privare iure suo : ergo videtur, quodsi habent uxores, quod non possunt abstinere ab eis, etiam si velint. Item, ponatur quod aliquis in inferioribus Ordinibus, uxore tacente et sciente, promoveatur, utrum debeat ; cum reclamaverit, debitum sibi reddi. Et quod sic, videtur, quia votum continentiae non vovit ; et iterum, si vir ingrediatur religionem, et ipsa taceat, si reclamet post apud episcopum, redire compellitur, ergo etc.

Item quaeritur, utrum, mortuo viro, teneatur ad continentiam perpetuam talis mulier, an possit contrahere.

Respondeo : Dicendum quod hoc intelligitur, quod si non habent uxores, nunquam debent contrahere, ex quo ad sacras Ordines sunt promoti ; si autem habent, non possunt promoveri sine assensu uxorum secundum consuetudinem Romanae Ecclesiae ; et verum est quod requirendus est earum consensus. Quod si uxor taceat, viro suscipiente ordinem, et locum et tempus habet reclamandi, praesumitur consensisse et amplius reclamare non potest ; et ex consensu suo lex continentiae sibi indicitur nec potest requirere virum.

Utrum autem possit contrahere, dicendum quod, sicut dicitur 32 distinctione, canone Seriatim etc., non potest, etiam post mortem viri, immo tenetur ad continentiam perpetuam.

Sed qualiter hoc sit intelligendum, inter iurisperitos est controversia. Aliqui enim dicunt quod mulier consentiens viro, vovere intelligitur ; sed votum istud, quia non est solemnizatum, impedit Matrimonium contrahendum, sed non dirimit iam contractum. Alii dicunt quod solemnizatur in voto viri. Tertii dicunt quod secus est in uxore ingressi religionem et clerici, quia uxor clerici tenetur, sed non uxor ingressi, Quia dignior est clericatus quam religio, cum bigamus possit esse religiosus, non autem clericus. Alii dicunt, et hoc videtur probabilius, quod uxor aut ignorat ius illud, quia nec scit nec sibi dicitur, aut novit. Primo modo non obligatur ; secundo modo si novit aut sibi dicitur et consentit, obligatur.

Sed quid in tanta diversitate tenendum est ? Sane dici potest, quodsi uxor consentiat viro, quod Ordinem sacrum suscipiat vel quod religionem ingrediatur in conspectu personae per quam secundum formam Ecclesiae possit fieri divortium, quod ipsa obligatur ad continentiam perpetuam cum viro, qui est eadem caro cum ipsa, nec excusatur per iuris ignorantiam. Nec est diversimode iudicandum in clericis et religiosis quantum ad hoc, cum utrobique corpus viri perpetuo Domino dedicetur. Et hoc expresse dicitur distinctione 32, canone Seriatim etc. : Neque permittitur uxor iungi eidem marito suo carnaliter nec unquam nubere, aut in eius vita aut post mortem. Et ideo satis probabiliter dictum est quod, viro vovente et solemnizante, ipsa vovisse intelligitur ; et hoc totum probatur per multa ura quae dicuntur libro III, De conversione coniugatorum.

Dub. III.

Item quaeritur de hoc quod dicit : Quibus penitus denegatur coniugium. Ex hoc enim videtur quod cum talibus dispensari non possit. Quaeritur igitur : pro quibus peccatis coniugium denegatur et in quibus dispertsatur ?

Respondeo : Notandum est quod in septem generibus. Primum est adulterium cum occisione vel fidei datione ; Causa XXXI, quaestione 1. Secundum est incestus ; Causa XXXII, quaestione 7, Concubuisti. Tertium est raptus sponsae alterius ; Causa XXVII, quaestione 2, Statutum. Quartum est de eo qui insidians Matrimonio filium de sacro fonte levavit, et de hoc habetur Causa XXX, quaestione 1, De eo autem. Quintum est de eo qui occidit presbyterum ; Extra, De poenitentiis et remissionibus, Qui presbyterum. Sextum de eo qui occidit propriam uxorem ; Causa XXXIII, quaestione 2. Septimum solemniter poenitentes ; Causa XXXIII, quaestione 2, De his antiqui. In omnibus dispensatur praeterquam in primo, propter hoc quod respicit personam determinatam.

Dub. IV.

Item quaeritur de hoc quod dicit, quod Sancta Dei Ecclesia gladium non habet nisi spiritualem. Videtur enim falsum dicere, quia Bernardus dicit, Ad Eugenium, quod habet utrumque gladium : Et uterque gladius tam spiritualis quam materialis est Ecclesiae ; et hoc probat per illud Lucae 22, 38 : "Sunt gladii duo" ; et Dominus : Satis est.

Respondeo : Dicendum quod uterque, ut dicit Bernardus, est Ecclesiae, sed differenter, quia spiritualis extrahendus est manu Ecclesiae, sed materialis non manu, sed tantum nutu ; et per hoc solvitur illud.

PrevBack to TopNext