Divisio textus
Divisio textus
Supra egit Magister de impedimento quod venit ex ecclesiastica institutione. Hic agit de impedimento quod venit ex nostra obligatione. Et quoniam dupliciter potest aliquis obligari alicui, scilicet voto et Matrimonio, ideo primo agit de impedimento quod venit ex obligatione voti ; secundo vero de illo quod provenit ex obligatione Matrimonii, et incipit illa secunda pars, ibi : Cum vir et mulier legitime coniuncti sunt, etc.
Prima pars habet duas. In prima determinat quid sit votum, breviter innuens quid sit et de quo et quorum. In secunda determinat de obligatione in comparatione ad Matrimonium, osfendens quod quoddam impedit, sed non dirimit, ut votum simplex ; quoddam et impedit et dirimit, ut solemne. Et incipit illa secunda pars ibi : Sciendum vero est quod votorum aliud est commune etc.
Secundo modo : Cum vir et mulier legitime etc. Haec est secunda pars, in qua determinat Magister de impedimento ligaminis, et habet haec pars duas. In prima ostendit quod legitime copulatus uni, non potest, illa vivente, alii copulari nec e converso ; et si copuletur de facto, non est Matrimonium. In secunda quaerit, utrum copulati de facto possint per ignorantiam ab adulterio excusari, ibi : Hic quaeritur de illis feminis, quae putantes etc. ; ubi determinat quod excusantur, quando dubitant, sed quando certificantur, non excusantur.
On this page