Quaestio 1
Quaestio 1
Quid sit votum secundum essentiam.
Rationes principales
Per definitionem Hugonis: "Votum est testificatio quaedam promissionis spontaneae quae Deo et de his quae Deo pertinent proprie fieri debet".
2. Item, voto se obligat homo ad id ad quod prius non obligatur ; sed homo ad novum se non obligat nisi propter beneficium vel propter peccatum vel propter promissum ; sed in voto non obligatur homo beneficio vel peccato : ergo obligatur promissione : ergo promissio est de substantia voti.
Item, quod sit obligandi intentio, videtur: Quia sicut Matrimonium est ab opere nostro, sic et votum ; sed nullus contrahit Matrimonium, quantumcumque promittat exterius, nisi intendat se obligare sive consentiat interius : ergo etc.
Item, votum est obligatio spontanea sive voluntaria ; sed nullus obligatione voluntaria obligatur, nisi velit obligari ; et nullus vult obligari verbo, nisi qui intendit se obligare : ergo etc.
Contra : Ostenditur quod promissio non sit de genere voti : Per aliam definitionem voti : "Votum est melioris boni conceptio cum deliberatione firmata" ; haec definitio dicit voti substantiam ; sed hoc totum potest esse sine promissione : ergo etc.
Item, Gregorius, Super Ezechielem : "Qui meliora agere deliberant et deliberata non faciunt, dum se elevant, cadunt". Ergo deliberatio melioris obligat ad faciendum, alioquin non esset casus ; sed non est ibi alia obligatio quam voti : ergo sola deliberatio sine promissione est votum : non ergo promissio est de essentia voti.
Item, quod nec sit obligandi intentio, videtur : Quia aliquis promotus ad sacros Ordines, intendens Ordines. suseipere et nullo modo obligari ad castitatem, nihilominus obligatur ac si intenderet : ergo videtur quod de substantia voti non sit obligandi intentio.
Conclusio
De essentia voti sunt promissio et obligandi intentio; et in voto simplici requiritur verbum interius, in solemni exterius
Respondeo : Dicendum quod ista duo sunt de essentia voti, scilicet promissio et obligandi intentio. Cum votum sit obligatio nova et voluntaria,. quia de novo est superaddita, promissio est necessaria ; quia vero voluntaria, oportet quod velit obligari, et ita quod se obligare intendat. Sed contingit promittere alicui duplici verbo, scilicet interiori et exteriori. Promissio quantum ad verbum interius cogitationis et deliberationis est de necessitate voti simplicis, quod obligat quantum ad Deum, qui intuetur cor. Sed promissio quantum ad verbum vel signum exterius est de necessitate voti solemnis, quod obligat quantum ad faciem Ecclesiae, quae iudicat secundum ea quae patent. Secundum hoc duplex datur definitio de voto ; illa magistralis et communis est de voto simplici : Conceptio melioris propositi etc.
Ad rationes
1-2. Ad illud quod. obicitur per definitionem voti et auctoritatem Gregorii, in sola deliberatione votum consistere, dicendum quod non intelligunt de qualibet deliberatione, sed de illa quae firmat propositum ; et haec est quae consensui addit promissionem, aliter non firmat ; unde licitum est dissentire.
Ad illud quod obicitur, quod obligandi intentio non est necessaria, sicut patet in Ordine, dicendum quod intentio respectu alicuius potest esse dupliciter : aut principaliter, quia de illo cogitat et illud placet, aut quia intendit aliquid antecedens ad illud vel simpliciter illi annexum ; sicut si aliquis intendit vovere regulam monachorum, per consequens et ad continentiam obligari intendit et ad obedientiam, alioquin stulte appetit et vult. Similiter, quia Ordini sacro annexum est votum, si intendit Ordinem sacrum suscipere, per consequens et ad continentiam obligari principaliter vel ex consequenti ; quod si nullo modo intendat, non est votum ; sic nec Matrimonium.
Ad. illud quod obicitur, quod qui iurat in dolo tenetur, dicendum quod duplex est forum, scilicet iudiciale et poenitentiale. In foro iudiciali iudicatur secundum exteriora, in foro poenitentiali secundum conscientiam. In foro iudiciali, quia fraus nulli debet patrocinari, accipiuntur verba secundum intellectum communem et sanum ; et quia fraus non debet ei patrocinari, iudicatur teneri sicut si secundum intentionem rectam verba dixisset. In foro poenitentiali, ubi est iudicium secundum veritatem, iudicatur istum peccasse in dolo, sed nequaquam ex illa promissione esse obligatum ; unde sicut Matrimonium contractum per verba exteriora sine consensu omni est Matrimonium solum secundum interpretationem fori iudicialis, non secundum veritatem, sic de voto dicendum.
Ad illud quod ultimo quaeritur de differentia voti ad iuramentum obligatorium, dicendum quod triplex est differentia, scilicet in obiecto, medio et fine. In obiecto, quia votum fit Deo, sed iuramentum homini ; in medio, quia iuratur per Deum, sed vovetur per promissionem ; in fine, quia iuramentum est ad astruendam veritatem, votum autem ad augendam honestatem et bonitatem.