Quaestio 3
Quaestio 3
Utrum Summus Pontifex possit dispensare in voto.
Tertio quaeritur de obligatione voti in comparatione ad dispensationem, et quaeritur, utrum Summus Pontifex possit dipensare in voto.
Rationes principales
Et quod non, videtur : Quia Glossa super illud Psalmi [75, 12] : "Vovete et reddite" etc. : "Reddere est necessitatis" ; sed circa ea quae sunt de necessitate salutis non potest dispensari : ergo etc.
Item, obligatio voti est secundum ius naturale ; quod patet, quia omni tempore cucurrit ; sed Pontifex non potest in ea quae sunt iuris naturalis : ergo etc.
Item, Bernardus dicit : quaedam sunt praecepta moralia primae tabulae ordinantia ad Deum ; quaedam secundae ordinantia ad proximum ; quaedam superaddita, ut canonicae sanctiones et Patrum instituta. In primis non potest dispensare nec homo nec Deus ; in secundis non homo, sed Deus ; in tertiis et homo et Deus. Ratio autem huius est, quia praecepta primae tabulae immediate ordinant ad Deum. Si ergo votum immediate ad Deum ordinat, videtur etc.
Item, qui non facit quod promittit, mentitur ; sed Papa non potest dispensare in mendacio ; ergo nec in voto.
Item, quod non in voto continentiae specialiter, videtur : Ecclesiastici 26, 20 : Non est digna ponderatio continentis animae. Si ergo continentia nullo modo potest recompensari, patet etc.
Item, quod nec in voto paupertatis, videtur quia perfectius est pro Deo mendicare quam continere. Ergo perfectius est votum paupertatis : ergo, si dispensare non potest in voto continentiae, nec paupertatis.
Item, quod nec in voto obedientiae, videtur, quia hoc est perfectissimum, quia in castitate vincit homo corpus suum, in paupertate mundum, in obedientia mactat homo se ipsum. Ergo etc.
Sed contra : Quod possit in omni dispensare, videtur, quia votum unum non minus obligat quam aliud ; sed potest dispensare in aliquo, utpote in voto peregrinationis et abstinentiae : ergo et in omni.
Item, quod specialiter in voto continentiae, videtur, quia dispensatio locum habet, ut dicit Bernardus, ubi cadit necessitas vel communis utilitas ; sed possibile est quod aliquis ex defectu mulieris incurrat periculum mortis ; sicut dicitur de rege Ludovico ; sed possibile est quod omnes moriantur qui possunt generare ; solo eo remanente qui vovit et remanente Papa et muliere : ergo, si necessitas est conservationis speciei, in casu isto posset contrahere.
Item, possibile est ex Matrimonio pacem Ecclesiae dari, quae est communis utilitas ; sed communis utilitas praeferenda est bono privato : ergo etc.
Conclusio
Votum potest dispensari a Summo Pontifice, prout dispensatio dicit iuris declarationem, non autem, prout dicit iuris relaxationem
Respondeo : Dicendum quod dispensatio dicitur dupliciter : uno modo iuris relaxatio, alio modo iuris declaratio. Dicunt ergo aliqui quod Papa potest in voto dispensare secundum quod dispensatio est iuris relaxatio, eo quod eius auctoritas est circa obligationem voti. Et rationem huius assignant, quia Papa est immediatus omnium praelatus et ad ipsum spectat omnium ordinatio, maxime quantum ad ea.quae sunt supererogationis. Et quia omnium voluntates eius subsunt auctoritati et dispositioni, nullum votum aliter debet emitti nisi cum hac conditione, nisi dominus Papa de vovente aliter duxerit disponendum ; et ideo nullus obligatur ad votum faciendum, cum Papa aliter disponat ; quodsi illam conditionem non apponat, tamen non potest eam excludere. Et ideo dicunt quod in omni voto potest dispensare et ab omni tali obligatione absolver. Et ad omnes rationes respondent quod non est ibi obligatio absoluta, sed conditionata ; et ideo dispensare potest, cum possit illam conditionem infringere, si sibi aliud de vovente placet disponere. Sed cum illa quae Deus consulit facienda, et absque dubio bona sunt, sine haesitatione totis visceribus amplectenda sint ; videtur etiam, cum Deus voluerit unumquemque liberum esse, quod unusquisque sine conditione aliqua talia possit et debeat vovere.
Et ideo alii dicunt quod Papa in nullo voto potest dispensare secundum quod dispensare est iuris relaxatio, quia obligatio voti pendet ex iure divino, non humano, ex iure naturali, non ex constitutione Patrum. Propterea Papa non habet posse nec auctoritatem in votum relaxando ius, quia illud non est ei subiectum ; habet tamen potestatem quantum ius sibi dat ; et ideo dispensare potest secundum quod dispensatio est iuris declaratio. Et haec positio est rationabilior et securior est, quia magis per ipsam satisfit conscientiae.
Ad intelligentiam eius est notandum quod ius obligationis voti constituitur ex duplici iure naturali, ex hoc videlicet quod homo debet esse verax in promisso, et ex alio quod nihil debet homo promittere nisi salva sua salute et divinae maiestatis honore. Ergo ex iure naturali est, quod quis per votum non impediri debet quin facere possit sibi utilius et Deo acceptabilius ; et ideo in omni voto quod recipit recompensationem melioris boni, sive simpliciter sive pro loco et tempore, dominus papa, cuius est ius dilucidare, potest dispensare.
Et in hoc communiter omnes conveniunt, sed diversificantur penes modum dispensandi. Aliqui enim dicunt quod non est aliquod votum quod pro loco et tempore non recipiat recompensationem ; ideo nullum est in quo non possit dispensare. Unde dicunt quod bono continentiae praefertur bonum universalis Ecclesiae, ut pax ; et ideo in voto continentiae, de quo minus videtur, potest fieri dispensatio, vel simpliciter vel ad tempus, sicut etiam aliquando factum est.
Alii vero dicunt quod votum continentiae non recipit recompensationem, quia non est digna ponderatio animae continentis, quando obtinetur victoria de domestico inimico ; in omnibus aliis est recompensatio : ideo potest dispensare in omnibus, praeterquam in hoc.
Tertii dicunt quod perfectioni religionis, quae est in imitatione Christi, nihil potest aequari nec pro illa recompensari ; et illa substantialiter consistit in triplici voto, scilicet continentiae, paupertatis et obedientiae : et ideo in his tribus non potest dispensare. Perfectio enim consistit in assimilatione ad Christum maxime, sicut dicit Augustinus, in libro De vera religione ; et quia in nullo tantum assimilatur homo Christo sicut in his, nihil potest haec tria homini recompensare, quoniam recompensatio non tantum aliorum respicit bonum, verum etiam voventis, quoniam Deus vult quod magis sit unusquisque sollicitus de sua salute quam aliorum.
Quae istarum trium opinionum sit verior, fateor me nescire et satis potest quaelibet sustineri, ideo nullam assero. Si quis tamen velit hanc ultimam acceptare, non occurrit ei inconveniens manifestum, ut dicatur, quia nec in omni nec in nullo, sed in quodam sic et in quodam non.
Ad illud ergo quod obicitur, quod in nullo potest dispensare, dicendum quod illa argumenta currunt secundum quod dispensatio est iuris relaxatio, et sic non potest ; potest tamen secundum quod dispensatio est iuris declaratio, quia ius concedit votum non teneri, cum potest recompensari ; et universaliter domini Papae est hoc ius interpretari : et ideo in omnibus aliis ab his tribus potest dispensare.
Ad rationes
Ad illud quod obicitur, si potest in uno, et in omnibus, dicendum quod non est simile, quia conditio recompensationis melioris non stat uniformiter in omnibus.
2-3. Ad illud quod obicitur, quod in voto continentiae potest cadere necessitas et utilitas, dicendum quod non cadit ; et praeterea, cum certitudo cadit, non cadit necessitas, quia nunquam est infirmitas a qua non possit quis nisi per coitum liberari. Non cadit necessitas respectu speciei, qui nunquam erit aliquis solus. Non cadit ibi maior utilitas facientis, et ibi non est, quia commutat meritum centesimi fructus in meritum trigesimi. Praeterea, si totum hoc esset, incertum esset, quia nescitur utrum infirmus coitu sanaretur ; nescitur utrum ex coitu aliquis generaretur ; nescitur etiam utrum ex Matrimonio pax reformaretur ; et non est dimittendum certum pro incerto : ideo non valet.
Ad illud quod obicitur, quod votum abstinentiae voto paupertatis est maius, dicendum quod falsum est, quia exercitatio corporalis est ad modicum utilis, pietas autem valet ad omnia, ut dicit Apostolus ; et summa pietas est quod omnia vendantur et dentur pauperibus. Praeterea, difficilius est plures enim inveniuntur qui volunt ieiunare quam qui volunt mendicare. Praeterea, ibi non tantum est abdicatio rei terrenae, sed etiam voluntatis habendi ; unde pauperculus veniens ad religionem dimittit totum mundum ratione voluntatis.
Ad illud quod obicitur de voto obedientiae, quod fit dispensatio in religiosis qui promoventur, dicendum quod, licet in praelationibus non teneantur obedire et multa habeant quae non licerent eis, si essent subditi, tamen in neutro voto est dispensatum. Nam in voto paupertatis non dispensatur, quia non licet tali religioso habere proprium, etiam si Papa dispenset ; sed tamen potest bona Ecclesiae dispensare, sicut abbas bona monasterii, nec amittit meritum paupertatis ; sed est divitiarum non dominus, sed dispensator, non amator, sed contemptor, non conservator, sed dispersor in pauperes. Similiter in voto obedientiae non est dispensatum, quia omnem obedientiam, quam debebat prius suo superiori, debet Papae ; et Papa a sua obedientia non potest eum absolvere ; et in talibus meritum obedientiae commutatur in meritum pastoralis curae ; nec est dispensatio, sed exemptio proprius debet dici.